Page images
PDF
EPUB

longe is tum princeps Volsci nominis erat Romanisque semper infestus: ita, cum alterum vetus odium, alterum ira recens stimularet, consilia conferunt de Romano bello. Haud facile credebant plebem suam impelli posse, ut toties 5 infeliciter tentata arma caperent: multis sæpe bellis, pestilentia postremo amissa juventute, fractos spiritus esse: arte agendum in exoleto jam vetustate odio, ut recenti aliqua ira exacerbarentur animi. XXXVI. Ludi forte ex instauratione magni Romæ parabantur. Instaurandi hæc causa 10 fuerat: ludis mane servum quidam paterfamiliæ, nondum commisso spectaculo, sub furca cæsum medio egerat circo. Cœpti inde ludi, velut ea res nihil ad religionem pertinuisset. Haud ita multo post, Tito Latinio, de plebe homini, somnium fuit. Visus Juppiter dicere, sibi ludis præsulta15 torem displicuisse: nisi magnifice instaurentur ii ludi, periculum urbi fore: iret, ea consulibus nuntiaret. Quamquam haud sane liber erat religione animus, verecundia tamen majestatis magistratuum timorem vicit, ne in ora hominum pro ludibrio abiret. Magno illi ea cunctatio 20 stetit, filium namque intra paucos dies amisit. Cujus repentinæ cladis ne causa dubia esset, ægro animi eadem illa in somnis obversata species visa est rogitare, satin' magnam spreti numinis haberet mercedem: majorem instare, ni eat propere ac nuntiet consulibus. Jam præsen25 tior res erat. Cunctantem tamen ac prolatantem ingens vis morbi adorta est debilitate subita. Tunc enim vero deorum ira admonuit. Fessus igitur malis præteritis instantibusque, consilio propinquorum adhibito, cum visa atque audita, et obversatum toties somno Jovem, minas 30 irasque cælestes repræsentatas casibus suis exposuisset, consensu inde haud dubie omnium, qui aderant, in forum ad consules lectica defertur. Inde in curiam jussu consu lum delatus, eadem illa cum patribus ingenti omnium admiratione enarrasset, ecce aliud miraculum: qui captus 35 omnibus membris delatus in curiam esset, eum functum officio pedibus suis domum redisse, traditum memoriæ est. XXXVII. Ludi quam amplissimi ut fierent, senatus decrevit. Ad eos ludos, auctore Attio Tullio, vis magna Volscorum venit. Priusquam committerentur ludi, Tul40 lius-ut domi compositum cum Marcio fuerat—ad consules venit, dicit esse, quæ secreto agere de republica velit. Arbitris remotis "invitus" inquit, "quod sequius sit, de meis civibus loquor. Non tamen admissum quidquam ab his criminatum venio sed cautum, ne admittant. Nimio

plus, quam velim, nostrorum ingenia sunt mobilia. Multis id cladibus sensimus, quippe qui non nostro merito sed vestra patientia incolumes simus. Magna hic nunc Volscorum multitudo est. Ludi sunt. Spectaculo intenta civitas erit. Memini, quid per eandem occasionem ab 5 Sabinorum juventute in hac urbe commissum sit. Horret animus, ne quid inconsulte ac temere fiat. Hæc nostra vestraque causa prius dicenda vobis, consules, ratus sum. Quod ad me attinet, extemplo hinc domum abire in animo est, ne cujus facti dictive contagione præsens violer." 10 Hæc locutus abiit. Consules cum ad patres rem dubiam sub auctore certo detulissent, auctor magis, ut fit, quam res ad præcavendum vel ex supervacuo movit, factoque senatus consulto, ut urbem excederent Volsci, præcones dimittuntur, qui omnes eos proficisci ante noctem juberent. 15 Ingens pavor primo discurrentes ad suas res tollendas in hospitia perculit: proficiscentibus deinde indignatio oborta, se ut consceleratos contaminatosque ab ludis, festis diebus, cœtu quodam modo hominum deorumque abactos esse. XXXVIII. Cum prope continuato agmine irent, prægressus 20 Tullius ad caput Ferentinum, ut quisque eveniret, primores eorum excipiens querendo indignandoque, et eos ipsos sedulo audientes secunda iræ verba, et per eos multitudinem aliam in subjectum viæ campum deduxit. Ibi in concionis modum orationem exorsus "veteres populi Ro- 25 mani injurias cladesque gentis Volscorum-ut omnia" inquit "obliviscamini alia, hodiernam hanc contumeliam quo tandem animo fertis, qua per nostram ignominiam ludos commisere? An non sensistis triumphatum hodie de vobis esse? Vos omnibus-civibus, peregrinis, tot 30 finitimis populis-spectaculo abeuntes fuisse, vestras conjuges, vestros libems traductos per ora hominum? Quid eos, qui audivere vocem præconis, quid, qui nos videre abeuntes, quid eos, qui huic ignominioso agmini fuere obvii, existimasse putatis, nisi aliquid profecto nefas esse: 35 quod, si intersimus spectaculo, violaturi simus ludos piaculumque merituri, ideo nos ab sede piorum cœtu concilioque abigi? Quid deinde illud non succurrit vivere nos, quod maturarimus proficisci ?-si hoc profectio et non fuga est. Et hanc urbem vos non hostium ducitis, ubi, si 40 unum diem morati essetis, moriendum omnibus fuit? Bellum vobis indictum est magno eorum malo, qui indixere, si viri estis." Ita, et sua sponte irarum pleni et incitati,

domos inde digressi sunt, instigandoque suos quisque popu los efficere, ut omne Volscum nomen deficeret.

XXXIX. Imperatores ad id bellum de omnium populo. rum sententia lecti Attius Tullius et C. Marcius, exsul 5 Romanus, in quo aliquanto plus spei repositum : quam spem nequaquam fefellit, ut facile appareret, ducibus validiorem quam exercitu rem Romanam esse. Circeios profectus, primum colonos inde Romanos expulit, liberamque eam urbem Volscis tradidit: inde in Latinam viam 10 transversis tramitibus transgressus, Satricum, Longulam, Poluscam, Coriolos, Bovillas: hæc Romanis oppida ademit: inde Lavinium recipit, tum deinceps Corbicnem, Vitelliam, Trebium, Labicos, Pedum cepit: postremum ad urbem a Pedo ducit, et ad fossas Cluilias, quinque ab urbe 15 millia passuum, castris positis, populatur inde agrum Romanum, custodibus inter populatores missis, qui patriciorum agros intactos servarent, sive infensus plebi magis, sive ut discordia inde inter patres plebemque oreretur. Quæ profecto orta esset, adeo tribuni jam ferocem per se 20 plebem criminando in primores civitatis instigabant: sed externus timor, maximum concordiæ vinculum, quamvis suspectos infensosque inter se jungebat animos. Id modo non conveniebat, quod senatus consulesque nusquam alibi spem quam in armis ponebant, plebes omnia quam bellum 25 malebat. Sp. Nautius jam et Sex. Furius consules erant. Eos recensentes legiones, præsidia per muros aliaque, in quibus stationes vigiliasque esse placuerat, loca distribuentes, multitudo ingens pacem poscentium primum seditioso clamore conterruit, deinde vocare senatum, referre 30 de legatis ad C. Marcium mittendis coegit. Acceperunt relationem patres, postquam apparuit labare plebis animos: missique de pace ad Marcium oratores atrox responsum retulerunt: si Volscis ager redderetur, posse agi de pace: si præda belli per otium frui velint, memorem se et civium 35 injuriæ, et hospitum beneficii adnisurum ut appareat, ,exsilio sibi irritatos non fractos animos esse. Iterum deinde iidem missi non recipiuntur in castra. Sacerdotes quoque, suis insignibus velatos, isse supplices ad castra hostium, traditum est: nihilo magis quam legatos flexisse 40 animum. XL. Tum matronæ ad Veturiam, matrem Coriolani, Volumniamque uxorem, frequentes coeunt. publicum consilium an muliebris timor fuerit, parum in. venio pervicere certe, ut et Veturia, magno natu mulier, et Volumnia duos parvos ex Marcio ferens filios, secum in

Id

castra hostium irent; et, quoniam armis viri defendere urbem non possent, mulieres precibus lacrimisque defenderent. Ubi ad castra ventum est nuntiatumque Coriolano est, adesse ingens mulierum agmen, in primo-ut qui nec publica majestate in legatis, nec in sacerdotibus tanta 5 offusa oculis animoque religione motus esset-multo obstinatior adversus lacrimas muliebres erat. Dein familiarium quidam, qui insignem mæstitia inter ceteras cognoverat Veturiam inter nurum nepotesque stantem, "nisi me frustrantur" inquit "oculi, mater tibi conjuxque et 10 liberi adsunt." Coriolanus, prope ut amens consternatus, ab sede sua cum ferret matri obviæ complexum, mulier in iram ex precibus versa "sine prius, quam complexum accipio, sciam," inquit, "ad hostem an ad filium venerim, captiva materne in castris tuis sim. In hoc me longa vita 15 et infelix senecta traxit, ut exsulem te, deinde hostem viderem? Potuisti populari hanc terram, quæ te genuit atque aluit? Non tibi, quamvis infesto animo et minaci perveneras, ingredienti fines ira cecidit? Non, cum in conspectu Roma fuit, succurrit" intra illa monia domus 20 ac penates mei sunt, mater, conjux, liberique ? Ergo ego nisi peperissem, Roma non oppugnaretur; nisi filium haberem, libera in libera patria mortua essem: sed ego nihil jam pati, nec tibi turpius quam mihi miserius, possum, nec, ut sum miserrima, diu futura sum: de his vide- 25 ris, quos, si pergis, aut immatura mors aut longa servitus manet.' Uxor deinde ac liberi amplexi, fletusque ab omni turba mulierum ortus, et comploratio sui patriæque, fregere tandem virum. Complexus inde suos dimittit, et ipse retro ab urbe castra movit. Abductis deinde legioni- 30 bus ex agro Romano, invidia rei oppressum perîsse tradunt, alii alio leto: apud Fabium, longe antiquissimum auctorem, usque ad senectutem vixisse eundem invenio: refert certe, hanc sæpe eum exacta ætate usurpasse vocem, multo miserius seni exsilium esse. Non inviderunt laude 35 sua mulieribus viri Romani: adeo sine obtrectatione gloriæ alienæ vivebatur: monumento quoque quod esset, templum Fortunæ muliebri ædificatum dedicatumque est.

66

Ꭲ Ꭼ Ꭱ Ꭲ

LIBRI TERTII

CAP. XLI 7-LIX.

ARGUMENTUM LIBRI TERTII.

SEDITIONES de agrariis legibus factæ. Capitolium ab exsulibus et servis occupatum, cæsis iis receptum est. Census bis actus est. Priore lustro censa civium capita centum quattuor millia ac cx, præter orbos orbasque. Sequenti, cxvIII millia cccxvIIII. Cum adversus Equos res male gesta esset, L. Quinctius Cincinnatus dictator factus, cum rure intentus rustico operi esset, ad bellum gerendum arcessitus est. Is victos hostes sub jugum misit. Tribunorum plebis numerus ampliatus est, ut essent decem, tricesimo sexto anno a primis tribunis plebis. Petitis per legatos et allatis Atticis legibus, ad constituendas eas proponendasque decemviri pro consulibus sine ullis aliis magistratibus creati, altero et trecentesimo anno quàm Roma condita erat; et ut a regibus ad consules, ita a consulibus ad decemviros translatum imperium. Hi, decem tabulis legum positis, cum modeste se in eo honore gessissent et ob id in alterum quoque annum eundem esse magistratum placuisset, duabus tabulis ad decem adjectis, cum complura impotenter fecissent, magistratum noluerunt deponere et in tertium annum detinuerunt; XLIV, &c., Donec inviso eorum imperio finem attulit libido Ap. Claudii, qui, cum in amorem virginis incidisset, submisso qui eam in servitutem peteret, necessitatem patri ejus Virginio imposuit rapto ex taberna proxima cultro ut filiam occideret, cum aliter eam tueri non posset ne in potestatem stuprum allaturi veniret. L-LIX. Hoc tam magnæ injuriæ exemplo plebs incitata montem Aventinum occupavit, coegitque decemviros abdicare se magistratu Ex quibus Appius qui præcipue pœnam meruerat, in carcerem conjectus est; ceteri in exsilium acti. LX, &c. Res præterea contra Sabinos, et Volscos, et Æquos prosperè gestas continet; et parum honestum populi Romani judicium, qui judex inter Ardeates et Aricinos sumptus agrum de quo ambigebant sibi adjudicavit.- [u. c. 287-309. A. C 465-443.]

« PreviousContinue »