Page images
PDF
EPUB

crearentur, cautum esse: judicem enim consulem appellari. Quæ refellitur interpretatio, quod iis temporibus nondum consulem judicem sed prætorem appellari mos fuerat. Hæc consulares leges fuere. Institutum etiam ab iisdem consulibus, ut senatus consulta in ædem Cereris 5 ad ædiles plebis deferrentur, quæ antea arbitrio consulum supprimebantur vitiabanturque. M. Duellius deinde tribunus plebis plebem rogavit, plebesque scivit, qui plebem sine tribunis reliquisset, quique magistratum sine provocatione creasset, tergo ac capite puniretur. Hæc omnia ut 10 invitis, ita non adversantibus, patriciis transacta, quia nondum in quemquam unum sæviebatur.

LVI. Fundata deinde et potestate tribunicia, et plebis libertate, tum tribuni, aggredi singulos tutum maturumque jam rati, accusatorem primum Virginium et Appium reum 15 deligunt. Cum diem Appio Virginius dixisset, et Appius, stipatus patriciis juvenibus, in forum descendisset, redintegrata extemplo est omnibus memoria fœdissimæ potestatis, cum ipsum satellitesque ejus vidissent. Tum Virgi nius "oratio" inquit "rebus dubiis inventa est: itaque 20 neque ego accusando apud vos eum tempus teram, a cujus crudelitate vosmet ipsi armis vindicastis, nec istum ad cetera scelera impudentiam in defendendo se adjicere patiar. Omnium igitur tibi, Appi Claudi, quæ impie nefarieque per biennium alia super alia es ausus, gratiam 25 facio unius tantum criminis nisi judicem dices, te ab libertate in servitutem contra leges vindicias non dedisse, in vincula te duci jubebo." Nec in tribunicio auxilio Appius, nec in judicio populi ullam spem habebat: attamen et tribunos appellavit, et nullo morante arreptus a 30 viatore "provoco" inquit. Audita vox una vindex libertatis ex eo missa ore, quo vindiciæ nuper ab libertate dictæ erant, silentium fecit: et, dum pro se quisque deos tandem esse, et non negligere humana fremunt, et superbiæ crudelitatique etsi seras non leves tamen venire pœnas, pro- 35 vocare, qui provocationem sustulisset, et implorare præsidium populi, qui omnia jura populi obtrisset, rapique in vincula egentem jure libertatis, qui liberum corpus in servitutem addixisset,-ipsius Appii inter concionis murmur fidem populi Romani implorantis vox exaudiebatur. 40 Majorum merita in rempublicam domi militiæque commemorabat, suum infelix erga plebem Romanam studium, quo æquandarum legum causa cum maxima offensione patrum consulatu abisset, suas leges, quibus manentibus

lator earum in vincula ducatur. Ceterum sua propria bona malaque, cum causæ dicendæ data facultas sit, tum se experturum: in præsentia se communi jure civitatis civem Romanum die dicta postulare, ut dicere liceat, ut 5 judicium populi Romani experiri. Non ita se invidiam pertimuisse, ut nihil in æquitate et misericordia civium suorum spei habeat. Quod si indicta causa in vincula ducatur, iterum se tribunos plebei appellare et monere, ne imitentur quos oderint. Quod si tribuni eodem fœdere 10 obligatos se fateantur tollendæ appellationis causa, in quam conspirasse decemviros criminati sint, at se provocare ad populum, implorare leges de provocatione, et consulares, et tribunicias eo ipso anno latas. Quem enim provocaturum, si hoc indemnato indicta causa non liceat? 15 Cui plebeio et humili præsidium in legibus fore, si Ap. Claudio non sit? Se documento futurum, utrum novis legibus dominatio an libertas firmata sit, et appellatio provocatioque adversus injuriam magistratuum ostentata tantum inanibus litteris, an vere data sit. LVII. Contra ea 20 Virginius unum Ap. Claudium et legum expertem et civilis et humani fœderis esse aiebat. Respicerent tribuna! homines castellum omnium scelerum, ubi decemvir ille perpetuus, bonis, tergo, sanguini civium infestus, virgas securesque omnibus minitans, deorum hominumque con25 temptor, carnificibus non lictoribus stipatus, jam ab rapinis et cædibus animo ad libidinem verso, virginem ingenuam in oculis populi Romani, velut bello captam, ab complexu patris abreptam, ministro cubiculi sui clienti dono dederit, ubi crudeli decreto nefandisque vindiciis dextram patris in 30 filiam armaverit, ubi tollentes corpus semianime virginis sponsum avunculumque in carcerem duci jusserit, stupro interpellato magis quam cæde motus. Et illi carcerem ædificatum esse, quod domicilium plebis Romanæ vocare sit solitus. Proinde, ut ille iterum ac sæpius provocet, sic 35 se iterum ac sæpius judicem illi ferre, ni vindicias ab libertate in servitutem dederit. Si ad judicem non eat, pro damnato in vincula duci jubere. Ut haud quoquam improbante, sic magno motu animorum, cum tanti viri supplicio suamet plebi jam nimia libertas videretur, in carce40 rem est conjectus. Tribunus ei diem prodixit.

Inter hæc ab Latinis et Hernicis legati gratulatum de concordia patrum ac plebis Romam venerunt, donumque ob eam Jovi optimo maximo coronam auream in Capitolium tulere parvi ponderis, prout res haud opulentæ erant,

colebanturque religiones pie magis quam magnifice. Iisdem auctoribus cognitum est, quos Volscosque summa vi bellum apparare. Itaque partiri provincias consules jussi: Horatio Sabini, Valerio Æqui evenere. Cum ad ea bella dilectum edixissent, favore plebis non juniores 5 modo, sed emeritis etiam stipendiis, pars magna voluntariorum ad nomina danda præsto fuere, eoque non copia modo, sed genere etiam militum, veteranis admixtis, firmior exercitus fuit. Priusquam urbem egrederentur, leges decemvirales quibus tabulis duodecim est nomen-in æs 10 incisas in publico proposuerunt. Sunt, qui jussu tribunorum ædiles functos eo ministerio scribant.

LVIII. C. Claudius, qui perosus decemvirorum scelera et ante omnes fratris filii superbiæ infestus, Regillum, antiquam in patriam se contulerat, is magno jam natu 15 cum ad pericula ejus deprecanda redisset, cujus vitia fugerat, sordidatus cum gentilibus clientibusque in foro prensabat singulos orabatque, ne Claudiæ genti eam inustam maculam vellent, ut carcere et vinculis viderentur digni: virum honoratissimæ imaginis futurum ad posteros, 20 legum latorem conditoremque Romani juris-jacere vinctum inter fures nocturnos ac latrones! Averterent ab ira parumper ad cognitionem cogitationemque animos, et potius unum tot Claudiis deprecantibus condonarent, quam propter unius odium multorum preces aspernarentur. Se 25 quoque id generi ac nomini dare, nec cum eo in gratiam redisse, cujus adversæ fortunæ velit succursum. Virtute libertatem recuperatam esse, clementia concordiam ordinum stabiliri posse. Erant, quos moveret sua magis pietate, quam ejus, pro quo agebat, causa: sed Virginius 30 sui potius misererentur orabat filiæque, nec gentis Claudiæ regnum in plebem sortitæ sed necessariorum Virginiatrium tribunorum-preces audirent, qui, ad auxilium plebis creati, ipsi plebis fidem atque auxilium implorarent. Justiores hæ lacrimæ videbantur: itaque spe incisa, prius- 35 quam prodicta dies adesset, Appius mortem sibi conscivit. Subinde arreptus a P. Numitorio Sp. Oppius, proximus invidiæ, quod in urbe fuerat, cum injustæ vindiciæ a collega dicerentur. Plus tamen facta injuria Oppio quam non prohibita invidiæ fecit: testis productus, qui septem 40 et viginti enumeratis stipendiis octies extra ordinem donatus, donaque ea gerens in conspectu populi-scissa veste tergum laceratum virgis ostendit, nihilum deprecans, quin, si quam suam noxam reus dicere posset, privatus

iterum in se sæviret. Oppius quoque ductus in vincula est, et ante judicii diem finem ibi vitæ fecit. Bona Claudii Oppiique tribuni publicavere. Collegæ eorum exsilii causa solum verterunt, bona publicata sunt. Et M. Claudius 5 assertor Virginiæ die dicta damnatus, ipso remittente Virginio ultimam pœnam dimissus, Tibur exsulatum abiit: manesque Virginia-mortuæ quam vivæ felicioris-per tot domos ad petendas pœnas vagati, nullo relicto sonte, tandem quieverunt.

10

LIX. Ingens metus incesserat patres, vultusque jam inde tribunorum erant, qui decemvirorum fuerant, cum M. Duellius, tribunus plebis, inhibito salubriter modo nimiæ potestatis, "et libertatis" inquit "nostræ, et pœnarum ex inimicis, satis est: itaque hoc anno nec diem dici 15 cuiquam nec in vincula duci quemquam sum passurus: nam neque vetera peccata repeti jam obliterata placet, cum nova expiata sint decemvirorum suppliciis, et nihil admissum iri, quod vim tribuniciam desideret, spondet perpetua consulum amborum in libertate vestra tuenda 20 cura.' Ea primum moderatio tribuni metum patribus dempsit, eademque auxit consulum invidiam; quod adeo toti plebis fuissent, ut patrum salutis libertatisque prior plebeio magistratui quam patricio cura fuisset, et ante inimicos satietas pœnarum suarum cepisset, quam obviam 25 ituros licentiæ eorum consules appareret: multique erant, qui mollius consultum dicerent, quod legum ab iis latarum patres auctores fuissent, neque erat dubium, quin turbato reipublicæ statu tempori succubuissent.

[ocr errors]

LIBRI QUARTI

CAP. I-VI.

ARGUMENTUM LIBRI QUARTI.

I, &c. LEX de connubio Patrum et plebis a tribunis plebis contentione magna, Patribus repugnantibus, perlata est. VI. Tribuni militares. Aliquot annis res populi Romani domi militiæque per hoc genus magistratus administratæ sunt. Item censores tunc primum creati sunt. Ager Ardeatinus Romani populi judicio ablatus, missis in eum colonis restitutus est. Cum fame populus Romanus laboraret, Sp. Mælius, eques populo Romano frumentum sua impensa largitus est; et ob id factum conciliata sibi, plebe, regnum affectans a C. Servilio Ahala, magistro equitum, jussu Quinctii Cincinnati dictatoris occisus est. L. Minucius index bove aurata donatus est. Legatis Romanis a Fidenatibus occisis, quoniam ob rempublicam occubuerant, statuæ in Rostris positæ sunt. Cossus Cornelius tribunus militum, occiso Tolumnio rege Veientium, opima spolia secunda retulit. Mam. Æmilius dictator, censuræ honore, qui antea per quinquennium gerebatur, anni et sex mensium spatio finito, ob eam rem a censoribus notatus est. Fidenæ in potestatem redactæ eoque coloni missi sunt: quibus occisis, Fidenates cum defecissent a Mam. Æmilio dictatore victi sunt, et Fidenæ captæ. Conjuratio servorum oppressa est. Postumius, tribunus militum, propter crudelitatem ab exercitu occisus est Stipendium ex ærario tum primum militibus datum est. Res præterea gestas adversus Volscos, e Fidenates, et Faliscos continet.-[u. c. 310-351. A. C. 442-401.]

U. C.

I. Hos secuti M. Genucius et C. Curtius consules. Fuit annus domi forisque infestus. Nam anni principio et de connubio patrum et plebis C. Canuleius, tribunus plebis, rogationem promulgavit, qua contaminari sanguinem suum patres, confundique A. c. 5 jura gentium rebantur: et mentio, primo sensim illata a tribunis, ut alterum ex plebe consulem liceret fieri, eo processit deinde, ut rogationem novem

442.

« PreviousContinue »