Page images
PDF
EPUB

LETTERS OF GEORGE HERBERT

FROM THE PUBLIC ORATOR'S BOOK, CAMbridge.

I. AD R. NAUNTON, SECRET.

GRATIÆ DE FLUVIO.

Q

VIR HONORATISSIME,

UANTA Hilaritate aspicit Alma Mater filios suos jam emancipatos, conservantes sibi Illos Fontes, a quibus ipsi olim hauserunt? Quis enim sicca ubera et mammas arentes tam nobilis parentis, æquo animo ferre posset? neque sane dubitamus ulli, si præ defectu aquæ commeatûsque inopia desererentur collegia, pulcherrimæque Musarum domus tanquam viduæ effœtæ, aut ligna exucca et marcida, alumnis suis orbarentur, quin communes Reipublicæ Lachrymæ alterum nobis Fluvium effunderent. Quare plurimum debemus constantiæ favoris tui qui restinxisti sitim exarescentium Musarum et Xerxes istos, alterosque maris quasi flagellatores expugnatos, fusosque nobis dedisti. Quid enim invident aquas, quas non nobis habemus sed irrigati ipsi universum regnum aspergimus. Sed aliorum injuriæ tuarum Virtutum pabula sunt, qui lemas istas et festucas, Reipublicæ oculo hærentes tam diligenter amoves; certè adeo festinasti ad gratitudines tuas cum emolumento nostro conjunctas, ut jam compensemur abundè, neque amplius quærendum sit Tibi, Almæ Nutrici quid

reponas.

II. AD FUL. GREVIL.

GRATIE DE FLUVIO.

VIR HONORATISSIME,

SCITE

CITE et appositè fecisti Fluvium nostrum conservans altero eloquentiæ Fluvio, paludumque istos siccatores, (solem officio suo privantes) vi verborum Tuorum obruens. Neque sane quisquam incedit Te instructior ad omnem causam, paratiorve sive a doctrina, sive ab usu; utrinque mirus es et exercitatissimus: quare nos tertium prædictis adjungimus Gratiarum Fluvium, de humanitate tua singulari, studioque in nos jam olim perspectissimo, quippè qui eximiè semper fovisti literatos, eosque cum tineis et blattis rixantes, exuens pulvere in theatrum et lucem produxisti. Tantum rogamus, ut pergas, et inter novos honorum cumulos, quod expectamus indies futurum, Alma Matris amorem tecum simul evehas. Interim, si qui alii exurgant promissores magnifici et hiantes, qui sub specie publici commodi, Academiæ incommodum videntur allaturi; os importunorum hominum Authoritate tuâ plurimâ et Eloquentiâ non minori nobis obstrue.

III. AD. R. NAUNTON.

E

GRATIE DE FLUVIO ET DE TEGEN DIS TECTIS

STRAMINEIS.

VIR HONORATISSIME,

XIMIA tua in nos merita frequentiorem calamum postulant, si tantum honori Tuo superesset otii ad legendum, quantum a nobis ad scribendum, cum hu

manitatis Tuæ, tum gratitudinis nostræ ratio postulat. Sed Veremur, ne literæ nostræ animo Tuo tot negotiis meritissimè distincto, tempore non suo obrepant: tibique non tam avidè veterum beneficiorum memoriam recolenti, quam cogitanti nova improbè molestiam creent. Quare conjunximus nunc officia nostra, tuosque favores temporibus et diligentiâ divisos in gratiis nostris copulavimus: nam utramque illam curam insignem, tam de conservando Fluvio nostro, quam de muniendis contra grassantes flammas ædificiis Honori Tuo acceptam ferimus: plurimumque suspicimus cumulum Amoris Tui, qui utrumque curasti, ut neque sitirent Musæ, neque flagrarent: quod si tam integrum tibi esset gratificari nobis in terrâ et aere, quam in aquâ et igne fecisti, non dubitamus quin benignitas tua omnia elementa percurreret. Tu vero macte honoribus, gloria, id enim nostrâ interest, ut hoc precemur, aut enim miserè fallimur aut tantum de nullo unquam Filio Alma Mater, quantum de Te sibi polliceatur.

IV. GRATULATIO DE MARCHIONATU AD

BUCKING. C. A. D. 1619.

ILLUSTRISSIME Domine,

CQUID inter tot gloriæ titulos caput undique mu

ECQUI

nientes meministi magistrum Te esse Artium? an inter lauros principis hederæ nostræ ambitiosæ locus est? hunc quidem gradum pignus habes amoris nostri, hæc est ansa quâ prehendimus Te, et tanquam aquilam inter novas honorum nubes e conspectu nostro fugientem revocamus. Tu vicissim abundè compensas nos, gratissimoque Almam Matrem prosequeris animo: proin ut Fluvii quas aquas a Fonte accipiunt non retinent ipsi,

sed in mare dimittunt ; Sic Tu etiam dignitates ab optimo Rege desumptas in universam Rempublicam diffundis: per Te illucet nobis Jacobus noster. Tu aperis illum populo et cum ipse sis in summâ arbore, alterâ manu prehendis Regem, alteram nobis ad radices hærentibus porrigis: Quare, meritissime Marchio, Tuam gloriam censemus nostram et in honoribus Tuis nostro bono gratulamur; quanquam quem alium fructum potuimus expectare ab Eo in quem favor Regius, nostra vota virtutes tantæ confluxerunt: inter quæ etiam certamen oritur et pia contentio, utrum gratia Principis virtutes tuas, aut nostra vota gratiam Principis, aut Tuæ virtutes et vota nostra et Principis gratiam superarent. Nimirum ut lineæ quamvis diversa via, omnes tamen ad centrum properant. Sic disparatæ fœlicitates hinc a populo illinc a Principe in Te conveniunt, et confabulantur. Quare quomodo alii molem hanc lætitiæ suæ exprimant, ipsi viderint: nos certè precamur, ut neque virtutibus tuis desint honores neque utrisque vita, usquedum, post-quam omnes honorum gradus hic percurreris, æternum illud præmium consequare, cui neque addi quicquam potest, neque detrahi.

V. AD F. BACON, CANCELL.

GRATIE DE INSTAURATIONIS LIBRO ACADEMIE
DONATO. 4 NOV. 1620.

ILLUSTRISSIME DOMINE,

ROLEM tuam suavissimam, nuper in lucem publi

PROL

cam, nostramque præsertim, editam non gremio solum (quod innuis) sed et ambabus ulnis, osculisque, ei ætati debitis excipientes, protinus tanquam Nobilem

P

Filium (more nostro) magistrum artium renunciavimus. Optimè enim hoc convenit Partui tuo, qui novas Scientiarum regiones, terrasque veteribus incognitas primus demonstrat; ex quo illustrius assecutus es nomen, quam repertores novi orbis compararunt. Illi terram invenerunt, crassissimum elementum; Tu subtilitates artium infinitas. Illi barbara omnia, Tu non nisi cultissima, elegantiasque ipsas exhibes. Illi magneticâ acu freti sunt. Tu penetrantiori intellectus acumine, cujus nisi incredibilis fuisset vis, nunquam in tantis negotiis, quibus meritissime districtus es, ea quæ fugerunt tot philosophos umbrâ et otio diffluentes, eruisses. Quare multiplex est lætitia nostra; primò gratulamur optimo Regi nostro, qui prospicit, ut cum ipse eruditionis Princeps sit, illi etiam honores qui finitimi sunt, et quasi accolæ Majestatis, literaturæ suæ, et vicinitati respondeant: dein Hon. Tuo gratulamur, qui filio auctus es tali ingenio prædito : tum Academiæ nostræ, quæ per Tuum Partum, ex Matre nunc Avia facta est; denique huic ætati quæ talem virum protulit, cum quinque millibus annorum de palmâ certantem. Id unum dolemus, Bibliothecam nostram rudiorem esse impexioremque, quam ut tantum Hospitem excipiat: utcunque cum olim ab * Archiepiscopo Eboracensi Summo Angliæ Cancellario extructa fuerit: illam nunc denuò ex ædibus Eboracensibus ab altero Cancellario Instaurari, inter Arcana providentiæ planè reponimus. Faxit Deus ut quos profectus feceris in Sphærâ Naturæ, facias etiam in Gratiæ; utque maturè absolvas quæ complexus es animo, ad ejus gloriam, Reipublicæ emolumentum, æternitatem nominis Tui subsidiumque.

Magnificentiæ Tuæ devotissimorum

[blocks in formation]
« PreviousContinue »