Page images
PDF
EPUB

VI. AD T. COVENTRY, ATTORN.
COGNITOR. GRATULATIO, 29 JAN. 1620.

CLARISSIME VIR,

ERMITTE ut nos etiam in prædam partemque te

:

noribus, quin lætitia nostra te assequetur: certè non diu est ex quo gratulati sumus tibi; eccum nunc altera occasio, adeo festinat virtus tua: quod si tertia detur et quarta, paratos nos habebis ad gratulationem, ut sic una opera utriusque Reipublicæ calculum et civilis et literariæ adipiscaris. Tu verò promptitudinem amoris nostri non passim expositam boni consulas, curesque ut tuus in nos amor antehac satis perspectus, nunc cum honore geminetur. Quod si forense quippiam nos spectans, dum incumbis muneri, occurrat, nos chartis et æternitate occupatos, temporariis hisce negotiolis libera. Haud frustrà impendes operam nobis, omnia favorum tuorum momenta apicesque perpensuris et compensaturis.

VII. AD R. NAUNT. BURGEN. ELECT.

13 JAN. 1620.

HONORATISSIME DOMINE,

TAM

AM eximie de nobis meritus es, ut res nostras omnes cum honore Tuo conjunctas esse velimus. Quare frequentissimo Senatu, plenissimus suffragiis elegimus Te tribunum Parliamentarium nos nostraque omnia privilegia, fundos, ædificia, universam Musarum supellectilem, etiam Fluvium non minus de præterito

gratum, quam de futuro supplicem, integerrimæ tuæ fidei commendantes. Magna est hæc neque quotidianæ virtutis provincia gerere personam Academiæ, omniumque Artium molem et pondus sustinere, sed perspectissimus tuus in nos amor præstantissimæque animi dotes effecerunt, ut Alma Mater libentissimè caput reclinet in tuo sinu, oculusque Reipub. postquam circumspiciens reperisset Te, quasi in tuis palpebris acquiescat. Quare nos omnes ad prudentiæ eloquentiæque tuæ præsidium festinantes excipe: Antiquitas præripuit Tibi gloriam extruendæ Academiæ, reliquit conservandæ. Deus faveat Tibi et concedat ut terrestres tui honores cum cœlestibus certent et superentur.

VIII. GRATULATIO AD MOUNTAG. THESAURAR. 18 DEC. 1620.

ILLUSTRISSIME DOMINE,

ENDULAM hanc dignitatem diu expectantem mag

PEND

nas aliquas virtutes tandem meritis tuis votisque nostris conspirantibus obtinuisti. Quis enim rectiùs Thesauris Regiis præfici possit, quam qui justitiam prius tanto cum honore atque acclamatione administrans, distribuendi modum omnem rationemque callet? Et licet, quo proprior sis Regi, eò videaris nobis remotior, confidimus tamen ut arbores quanto altius crescunt, tanto etiam altius agunt radices: sic merita tua ita ascensura, ut eorum vis et virtus ad nos descendat. Quarè summè gratulamur tibi de novo hoc cumulo honorum, qui tamen votis nostris nondum respondent. Ea est enim pertinacia desideriorum nostrorum, atque immortalitas, ut semper post novas dignitates, alias tibi quærant et moliantur. Nimirum id assecuta sunt merita Tua maxima,

ut Almam Matrem spe novà gravidam semper atque prægnante effecerint. Tantum quocunque Domine ascendas, sume tecum amorem illum quo soles beare

Amplitudini tuæ devotissimos
Procancellarium.

Rel.

IX. GRATULATIO AD HEATH, SOLLICITOR.

PROCURATOR.

VIR DIGNISSIME,

SIC

29 JAN. 1620.

IC a natura comparatum est, ignis et virtus semper ascendunt, utriusque enim splendor et claritas humilia loca deprecantur. Quare optime fecit Rex Serenissimus, qui virtutes tuas magnis negotiis et pares provexit, noluitque ut minori Sphærâ quam pro latitudine meritorum tuorum circumscribereris. Nos verò de hoc tuo progressu non minus Reipublicæ gratulamur quam tibi, rogamusque ut quando beneficia tua pervagantur Angliam, nos etiam invisant: ita excipiemus illa, ut benignius hospitium, et erga te propensius, haud usquàm forsitan reperias.

X. [JACOBO REGI] GRATIÆ DE SCRIPTIS SUIS ACADEMIÆ DONATIS.

18 MAII, 1620.

SERENISSIME DOMINE NOSTER,

JACOBE INVICTISSIME.

ECQU

CQUID inter tantas mundi trepidationes nobis et Musis vacas? O prudentiam incomparabilem, quæ eodem vultu et moderatur mundum et nos respicit.

Circumspice, si placet, terrarum reges, mutus est mundus universus, vestra solùm dextra (quamvis à scriptione terrestribusque istis sublimitate solii asserta) vitâ et actione orbem vegetat. Angustior erat Scotia, quam ut pennas nido plenè explicare posses: quid Tu inde? Britannicas insulas omnes occupasti: hoc etiam imperium tenuius est quam pro amplitudine virtutum vestrarum; nunc itaque Liber hic vester dilatat pomaria, summovet Oceanum ambientem, adeò ut qui non subjiciuntur ditioni, eruditioni vestræ obtemperent: per hunc imperas orbi universo, victoriæque gloriam, absque crudelitate effusi sanguinis delibas. Hæc vestra spolia, actosque ex orbe triumphos communicas cum Almâ Matre, utrumque splendorem cum beneficio nostro conjungis sane, gestabaris antea in cordibus nostris; sed Tu vis etiam manibus teri, semotâque Majestate, chartâ conspiciendum Te præbes, quo familiariùs inter nos verseris. O, mirificam Clementiam! Ædificarunt olim nobis Serenissimi Reges collegia, eaque fundarunt amplissimis prædiis, immunitatibus; etiam libros dederunt, sed non suos; aut si suos, quia dederunt, non a se compositos, scriptos, editosque: quum tamen Tu invaseris eorum gloriam conservando nobis quæ illi dederunt, etiam augendo; interim vestrâ hac scribendi laude intactâ manente atque illibatâ. Cujus favoris magnitudo ita involvit nos, ut etiam rependendi vias omnes præcludat. Quæ enim alia spes reliqua erat, quam ut pro infinitis vestris in nos beneficiis Majestatem vestram æternitati in scriptis nostris certissimè traderemus ? Nunc vero Ipse, scribendo irrupisti in compensationes nostras, et abstulisti: adeon' es prædo omnis gloriæ, ut ne gratitudinis laudem nobis reliqueris? Quid agimus? hoc saltem solutio est; Nos nunc conspersi atramento regio, nihil non sublime et excelsum cogitabimus,

perrumpemus controversias omnes, superabimus quoscunque. Jam dari nobis vellemus Jesuitam aliquem, ut ex affrictu Libri vestri hominem illico contundamus. Quare amplectimur, fovemus, exosculamur, hunc fœtum vestrum, hunc alterum Carolum, hunc fasciculum Prudentiæ, positum extra mortalitatis aleam, et quo magis Tuum agnoscas, in ipso partu, Librorum regem creatum. Diruuntur ædificia, corrumpuntur statuæ, hæc imago atque character, tempore melior, injurias seculi scriptaque hâc illâc pereuntia securus præterit. Si enim in regno vestro Hibernico lignum nascitur permanens contra omnia venena validum: quanto magis virtutes istæ in Dominum agri transferendæ sunt, ut sic scripta vestra omni dente tum edacis temporis, tum venenatorum hæreticorum, insitâ vi sua liberentur. Quod superest,

precamur, S. S. Trinitatem, ut vestræ coronæ civili et

literariæ, tertiam cœlestem serò adjungat.

Humillimi servi, subditique vestri

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Peregrinis Academicis nostram invisentibus.

Quid Vaticanam Bodleiumque objicis, Hospes?
Unicus est nobis Bibliotheca Liber.

XI.

I

GRATIÆ DE FLUVIO CONTRA REDEMP-
TORES. 1620, JUN. 14.

SERENISSIME DOMINE NOSTER,

JACOBE POTENTISSIME!

INFINITA vestra in nos Beneficia non solum verba

omnia, sed etiam cogitationes nostras exhauriunt. Quis enim impetus animi celeritatem tantæ munificen

« PreviousContinue »