Page images
PDF
EPUB

tiæ assequi potest? quippe qui universum tempus nostrum (forsitan quo alacrius illud impenderemus Doctrinæ) beneficiis etiam obligasti. Nuper enim dedisti nobis Librum, plenissimum Musarum, quæ cum olim gauderent Fluviis, nunc etiam aquas, in quibus habitant, impertis! Quanta rotunditas Clementiæ vestræ, quæ ab omni parte nobis succurrit! Quod si Artaxerxes olim paululum aquæ a Linæta subjecto suo lætissimè sumeret, quanto magis par est nos, humillimos subjectos, integro Fluvio a Rege nostro donatos, triumphare? Tantum Majestatem vestram subjectissimè oramus, ut si officia nostra minus respondeant magnitudini beneficiorum, imbecillitati id nostræ, quæ fastigium regiarum notionum æquare nunquam potest, non voluntati tribuendum existimes.

XII. AD F. BACON, CANCELL.

GRATIE DE FLUVIO.

ILLUSTRISSIME DOMINE,

[ocr errors]

ICCAM animam sapientissimam esse dixit obscurus ille philosophus; sane exorti sunt nuperi quidam homines, qui libenter sapientiores nos redderent: sed si ablatus fuisset Fluvius noster, per quem vicini agri opulentiâ fruimur, veremur ne non tam sapientes nos, quam obscuros philosophos reddidissent. Quis enim tunc inviseret Almam Matrem destitutam omni commeatu? opportunè his tenebris Favor Tuus occurrit, illustrans nos omnes, lumenque accendens de suo lumine.

Ut nihilo minus Tibi luceat, cum nobis accenderit. Neque enim passus es illum Fluvium, qui tantæ poeticæ, tantæ eruditionis nobis conscius est, palustri opere et

uliginoso intercipi: cum non est tanti totus ille maritimus tractus (Oceani præda et delicia) ut irrigui Musarum horti, floribus suis sternentes Rempublicam, præ ariditate flaccescerent. Sed siccitas anni hujus derisit incœptum et plus effecit quam mille Redemptores exequi possent. Quanquam non mirari non possumus, undè fit ut nullus ferè elabatur dies, qui non hostes aliquos nobis aperiat; quidam stomachantur prædia, alii, immunitates carpunt, nonnulli Fluvium invident, multi Academias integras subversas volunt, neque illi e fæce vulgi tantum qui eruditionem simplicitati Christianæ putant adversam, sed homines nobiliores ignorantiæ, qui literas imminuere spiritus, generososque animos frangere et retundere clamitant. Tu verò Patrone noster, qui elegantias doctrinæ nitoremque spirans, purpuram et eruditionem miscuisti; dilue, fuga hos omnes, præsertim sericatam hanc stultitiam contere, Academiæque jura, dignitatem, Fluvium placidissimo favorum tuorum afflatu nobis tuere: quod quidem non minus expectamus a Te, quem singularis doctrina exemit a populo, et quasi mixtam personam reddidit quam si Episcopi more pristino Cancellis præficerentur.

XIII. AD ARCHIEP. CANTUAR.

DE BIBLIOPOLIS LOND. 29 JAN. 1620.

SANCTISSIME Pater,

CUM

UM cæteræ ecclesiæ tam perspicaci diligentiâ incubes, concede ut nos etiam benignitate alarum tuarum et virtute fruamur; præsertim hoc tempore in quo paucorum avaritia liberalibus artibus dominatura est, nisi humanitas tua,* superiori æstate sponte suavi

*Ferina missa,

terque patefacta, nunc etiam laborantibus musis succurrat. Ferunt enim Londinenses Bibliopolas suum potius emolumentum quam publicum spectantes, (quæ res et naturæ legibus et hominum summè contraria est) monopoliis quibusdam inhiare, ex quo timemus librorum precia auctum iri, et privilegia nostra imminutum. Nos igitur hoc metu affecti, uti sanguis solet in re dubia ad cor festinare, ita ad Te confugimus primariam partem ecclesiastici corporis, orantes ut quicquid consilii avaritia ceperit adversus aut immunitates nostras aut communè literarum et literatorum commodum, id omne dexterrimâ tuâ in obeundis rebus prudentiâ dissipetur. Deus Opti. Max. tua beneficia, quæ nos solvendo non sumus, in suas tabulas accepti transferat.

XIV. AD FR. BACON, CANCELL.

DE BIBLIOP. LOND. 29 JAN. 1620.

ILLUSTRISSIME DOMINE,

TU quidem semper Patronus noster es, etiam tacentibus nobis, quantò magis cum rogamus, idque pro Libris de quibus nusquam rectiùs quam apud Te agitur. Accepimus enim Londinenses Librarios omnia transmarina scripta ad monopolium revocare moliri, neque ratione habita chartæ nostræ a Serenissimo Principe Henrico 8° indulta, neque Studiosorum Sacculi, qui etiam nunc mæret et ingemiscit. Ecquid permittis Domine? Curasti tu quidem Instauratione tua, quo minus exteris Libris indigeremus, sed tamen comparatio et in honorem tuum cedet, nostrumque emolumentum. Quare unicè obsecramus, ut qui tot subsidia attuleris ad progressum doctrinæ, hâc etiam in parte nobis opituleris.

Aspicis multitudinem Librorum indies gliscentem, præsertim in Theologia, cujus Libri si alii aliis (tanquam montes olim) imponerentur, veri simile est, eos illuc quo cognitio ipsa pertingit ascensuros. Quod si et numerus Scriptorum intumescat, et pretium, quæ abyssus cruinenæ tantos sumptus æquabit! Jam vero miserum est, pecuniam retardare illam, cui natura spiritum dederit, feracem gloriæ, et cœleste ingenium quasi ad metalla damnari. Qui augent precia Librorum, prosunt vendentibus libros non ementibus, hoc est cessatoribus non studiosis. Hæc tu omnium optimè vides, quare causam nostram nosque ipsos Tibi, Teque Deo Opti. Maxi. intimis precibus commendamus.

XV. GRATULATIO AD F. LEIGH.

CAPITALEM JUSTITIARIUM ANGL. (CAMDEN),
6 FEB. 1620.

HONORATISSIME DOMINE,

AMA promotionis tuæ gratissimè appulit ad nos

FAMA

omnes haud ita certe studiis chartisque obvolutos, quin aures nostræ tibi pateant. Imò prorsus censemus permultum interesse alacritatis publicæ, ut bonorum præmia citissimè promulgentur, quo suavius virtutibus, tuo exemplo compensatis, unum omnes incumbamus. Quare tam verè quam libenter gratulamur tibi, nec minus etiam Reipublicæ, quam hunc pleno gradu ingrediens beneficiis tuis percurres. Nos etiam haud minimam favoris tui partem speramus, orantes ut immunitates nostræ a serenissimis Regibus concessæ ab Augustissimo Jacobo auctæ tuâ operâ conserventur; eadem manus et tuum tibi largitus est honorem, et privilegia nostra confirmavit ; in quâ dextrâ et fide conjuncti, in cæteris haud divella

mur. Quod si oppidani nostri (more suo) Musarum jura et diplomata arrodant; tuus amor et authoritas istos sorices nobis abigat. Demosthenes Atheniensis doluit se victum opificum antelucanâ industriâ, nostræ etiam Athenæ artesque obscuris opificum artibus superari dolebunt. Sed tua humanitas hæc nobis expediet. Deus fortunet tibi hunc honorem, et faxit, ut tibi gloriæ sit, omnibus saluti.

XVI. GRATULATIO AD CRANFIELD,
THESAURAR. 8 OCT. 1621.

ILLUSTRISSIME DOMINE,

CON

ONCEDE ut Honoribus nuperis, tanquam partubus Virtutum Tuarum, Alma Mater accurrens gratuletur: solent enim Studiosorum suffragia enixûs gloriæ sollicitudine in futurum plenos haud parum levare; præsertim quum ipsi non solum rectum de bene-merentibus judicium hausisse ab antiquis, sed et ad posteros transmissuri videantur. Quare post principis manum honoribus refertam, non est quod nostram quoque, cum amoris symbolo festinantem, recuses. Sic apud veterum aras, post ingentes Hecatombas, exiguam thuris micam adoleri legimus. Tu Domine vicisti? tuere nos ita ut fortunæ nostræ, intra ambitum amplexusque felicitatis Tuæ receptæ, communi calore foveantur. Et cum ob perspicacitatem singularem jam olim Regi notam atque signatam dignissimè præficiaris Fisco, etiam Academiam in Thesauris habe justissime potes sub hoc Principe, in quo doctrinæ fructus atque usus mirificè relucet: certè, si quantum eruditio Regis profuerit Reipublicæ, tantum favoris nobis impertias, abundè succurres

Magnificentiæ tuæ addictissimis,
Procancellario.

Rel.

« PreviousContinue »