Page images
PDF
EPUB

hodie non sunt neque exhibita sunt talis crudelitatis exempla a populis christianis nisi in iis bellis, ubi homines furore religioso correpti omnes hostes, qui de rebus divinis aliter atque ipsi sentire viderentur, ferro ignique exstinguendos esse opinabantur 1). Quod attinet ad captivos, licet quidem militibus in potestatem suam redigere hostes et libertate privare, non tamen in servitutem mittuntur captivi sed bello finito dimitti solent liberi et vel ipso belli tempore dimittuntur data fide, se in praesenti bello non recipere velle arma hostilia. Homines igitur clementiores et generosiores in hostes facti sunt, qua in re potissimum discrimen situm est inter homines antiquos et recentiores, si bellum spectamus. Non ignoro quidem ipsum belli gerendi modum et arma mutata haud exiguam attulisse differentiam. Atque alia possum afferre, in quibus conspiciatur illud discrimen sed gravissima apposuisse sufficiat. Hoc unum addemus, in quo insigne esse videatur discrimen. Nulli populo antiquo contra jus visum est fines suos et potentiam omnibus modis, quam maxime fieri posset, proferre atque augere, atque Romani imperium suum per orbem terrarum propagarunt. Quod dum agebant Romani, cogitabant quidem interdum populi plures de conjunctione ad moderandam Romanorum praepotentiam ejusque abusum ineunda 2), sed senatus Romanus magna cum prudentia semper distinuit tales populorum conjunctiones. Seculo autem decimo sexto p. Chr. ortum est inter gentes systema quod vocatur aequilibrii Europae, cujus vis in eo est, ut legem et necessitatem sibi impositam esse censeant gentes minoris potentiae armis et foederibus praepotentiam alicujus populi praepedire. Ad quod systema, non semper quidem observatum, gentes tamen minores solent provocare.

Jam postquam haec praemisimus, non eam ob causam ut nova doceremus sed ut firmis insisteremus vestigiis, declarabimus consilium quod sequendum nobis videbatur in adumbratione juris belli et pacis Romanorum.

Secundum ea, quae supra disputavimus, persuasum habe→ mus Romanos quod dicunt jus gentium semper latiore illo

1) Zachariae I. c. p. 99 sq.

2) Heyne de foederum ad Romanorum opes imminuendas initorum eventis eorumque causis. Gotting. 1785. cf. Martens 1. c. §. 122.

sensu accepisse. Permulta autem, quae ab omnibus gentibus recepta, quaeque juris gentium hanc ob causam esse viderentur Romanis, congruere cum institutis et regulis juris gentium, quod nunc vocatur, non est quod miremur. Quae enim populi in jus receperant non minus quam res privatas, res publicas, bellum igitur et bellicas actiones, spectabant. Cumque Romani in his juris partibus vel majorem deprehendissent similitudinem quam in jure privato, ea vel maxime juris gentium iis fuisse consentaneum est1). Nec tamen unquam iis in mentem venit, talia ab altero populo instituta esse eo consilio ut alterius populi ratio haberetur, ut jus esset mutuum, sibi enim ea constituisse videbantur populi. Si quaesivissent causam similitudinis, ad solam pietatem et religionem erga Deos sine dubio plurima retulissent, nam in cultu Deorum simillimi erant Romani et plurimi populorum Italiae. Quare sacerdotibus (Fetialibus) commissa erat cura ceremoniarum et rituum belli et foederum non solum a Romanis sed apud ceteros Italiae populos ideoque in ipsis formulis solemnibus in negotiis bellicis adhibitis, internam quandam vim et obligationem inesse credebant. Haud injuria igitur contendere nobis videmur Romanos imprudentes jus gentium coluisse nec sibi conscios quidem fuisse intercedere inter populum Romanum et ceteras gentes juris mutui vinculum sed tacite eos certa in rebus bellicis agendi ratione agnovisse tale vinculum et quod cum eo cohaeret, curam eos habuisse juris belli et pacis, quae est potissima juris gentium pars 2). Nam firma iis fuisse principia et regulas juris belli et pacis in sequentibus demonstrabimus simulque declarabimus conspici ea vel maxime in formulis circa negotia bellica adhibitis nec vanas fuisse illas formulas. Ne quis mihi objiciat, saepissime Romanos non nisi ad fallendos et decipiendos homines ceremoniis suis et

1) Isidor. Origg. V, 6. cf. supra p. 17.

2) Livius XXIV, 33. cum legati Romani Syracusas missi hostiliter essent tractati,,,jam non modo pacis, inquit, sed ne belli quidem jura relicta erant." E belli igitur jure id proficisci dicit, quod saepius juris gentium esse narratur, legatos ubique tutos esse. Idem XXXVIII, 48. dicit Manlium nullo gentium jure Gallis bellum intulisse cum neglexerit bellum rite indicere. Belli autem indictionem pertinere constat ad jus belli, Cic. de legg. II, 14, 34.

formulis usos esse, jam indicavimus supra quam infirmum sit jus belli et pacis recentiorum et quam saepe violetur 1). Collectis igitur. ex veteribus scriptoribus juris belli et pacis Romanorum reliquiis et vestigiis exponemus ea et adumbrationem hujus juris exhibebimus.

Universum jus belli et pacis Romanorum non modo a Romanis sed saepius etiam a recentioribus scriptoribus appellatur jus Fetiale 2). Fetiales enim in omnibus negotiis belli et pacis occupatos fuisse dicunt eosque interpretes juris belli et pacis appellant 3). Sed non possumus quin eam appellationem parum recte factam dicamus aut certe quin causam notemus, ob quam recentiores maxime tam crebro hoc nomine usi esse videantur. Persuasum enim habemus auctoritatem et potestatem Fetialium apud Romanos multo minorem fuisse quam qualis iis tribui solet. De qua re postea dicemus 4).

Sensu angustiori jus Fetiale est pars juris sacri Romanorum et spectat religionem publicam. Ut totius juris sacri, cognitio juris Fetialis sita erat in formulis, ritibus et ceremoniis, in quibus observandis populum Rom. religiosissimum fuisse constat. Nihil enim belli domique nisi auspicato gerebant Romani, ut dicit Livius 5), summopere studebant ut placatis Diis omnia inciperent agerentque et religiosissimi erant in principiis maxime novorum bellorum 6), tum supplicationes habitae et, si magna instabant bella, sacra pro salute populi Rom. facta sunt decretumque est a senatu ut consules majoribus hostiis rem divinam facerent et quae sunt alia ejusmodi. Perpetratis, quae ad Deorum pacem pertinerent, tum demum ad bellum gerendum se contulerunt. Sed non solum

in initio belli haec curae iis erant, parta victoria supplicationes decretae sunt8) et cladibus acceptis vel maxime ad Deos

1) Zachariae 1. 1. p. 102: Das Kriegsrecht, dieses künstlich stolze Gebäude des menschlichen Geistes, ist in allen seinen Theilen nur ein Ideal u. s. w.

2) Zachariae 1. 1. p. 94.

3) Cic. de legg. II, 14, 34. de offic. III, 29, 108. Festus p. 68.

4) p. 52 sqq.

5) I, 36. cf. VI, 41. VIII, 14. X, 40. Cic. de divin. I, 17.

6) Liv. XXXI, 9. XLII, 2.

7) Liv. XXXI, 5. 7. 8. XXXVI, 1. 2. XLII, 30.

8) Polyb. Excerpt. legatt. XVI. p. 1120 (ed. Gronov.).

esse verterunt et multa sacra fecerunt 1). Eamque ob causam gloriabantur Romani favere pietati fideique Deos, per quae populus Romanus ad tantum fastigium venerit 2) atque ideo dicit Polybius 3): καί μοι δοκεῖ τὸ παρὰ τοῖς ἄλλοις ἀνθρώποις ὀνειδιζόμενον τοῦτο συνέχειν τὰ Ῥωμαίων πράγματα, λέγω δὲ τὴν deioidaμovlar etc. Jure igitur Fetiali, ut eo revertamur, praescriptae erant formulae, ritus, solemnitates et ceremoniae in bello suscipiendo et gerendo et finiendo, in foederibus observandae. Livius 4) narrat: „Ancus Marcius ut a se bellicae ceremoniae proderentur nec gererentur solum sed etiam indicerentur bella aliquo ritu, jus ab antiqua gente Aequiculis, quod nunc Fetiales habent, descripsit, quo res repetuntur etc." Nunquam hoc jus plane abolitum est in civitate Romana sed quamvis deminuta auctoritate mansit temporibus reipublicae et vel sub Imperatoribus vestigia ejus invenimus. Atque consentaneum hoc est ex more Romanorum ubique conspicuo, quod enim semel in civitate institutum et usu sancitum erat, non abrogabant sed saepe, re plane sublata, formam et ceremonias usitatas diligenter retinebant 5). Jus igitur Fetiale sub regibus institutum formulaeque eo praescriptae, quin diu cultae fuerint post reges exactos, minime dubitatur, quaeri autem potest, num jus Fetiale aut certe pars ejus inserta sit legibus XII tabularum. Fuerunt enim, qui in duabus tabulis posterioribus, Oscae quae vocantur, de jure Fetiali scriptum esse contenderent atque hujus sententiae testem nominarent Servium 6), scholiastam Virgilii. Sed recte rejecit hunc te

[ocr errors]

1) Liv. XXI, 62. XXII, 1. 9.

2) Liv. XLIV, 1.

8) Hist. VI, 56.

4) I, 32.

5) Exemplum hujus rei insigne praebent comitia illa calata, quae, cum vera comitia calata jam diu omni vi et auctoritate essent privata, per speciem a triginta lictoribus habita sunt usque ad tempora Ciceronis, auspiciorum causa, ut dicit Cic. de leg. agrar. or. II, 12, 31. Simile exemplum eandemque causam vide apud Dion. Hal. Arch. II, 6 et 74.

6) Servius ad versum Aeneidis VII, 675. „Hi Fescenninas acies Aequosque Faliscos" aequos autem, dicit, i. e. justos, quia populus Rom. missis Decemviris ab ipsis jura Fetialia et nonnulla supple- ́ menta XII tabularum accepit, quas habuerant ab Atheniensibus.

stem Dirksen 1) cum dicit jura Fetialia in loco Servii accurate disjungi a supplementis illis XII tabalarum, Accedit quod locus plures Servii manifestos errores prodit, Quod enim concludi posse videtur ex verbis illis, Romanos tempore Decemvirorum petiisse jura Fetialia a Faliscis, refellitur hoc omnibus veterum testimoniis. Falsum id quoque est in Servii verbis, quod dicit Decemviras missos esse ad Faliscos, certum enim est Decemviros creatos esse cum reversi essent ex itinere legati quos ad nonnullos Italiae et Graeciae populos missos esse scriptores tradunt 2). Servii igitur auctoritate rejecta, desunt nobis testimonia quae in XII tabulas partem juris Fetialis receptam esse prodant, id quod per se minime verisimile est, nam jus Pontificium non fuit in XII tabulas relatum, sed in libris secretis perscriptum a Pontificibus quam maxime occultatum est, ne divulgaretur cum alias ob causas tum iis certe temporibus, quibus Patricii omnia tenebant sacerdotia, u plebs consilia sua adjuvare cogeretur 3).

CAPUT I.

De jure apud Romanos in principiis bellorum conspicuo.

,,Belli aequitas, inquit Cicero 4), sanctissime fetiali populi Romani jure perscripta est. Ex quo intelligi potest nullum bellum esse justum, nisi quod aut rebus repetitis geratur aut denunciatum ante sit et indictum." Hanc potissimam fuisse legem juris Fetialis multa declarant testimonia 5), habet tamen suam difficultatem. Multum enim omni tempore disceptatum

1) Uebersicht der bisherigen Versuche zur Kritik und Herstellung des Textes der Zwölf-Tafel - Fragmente p. 639.

2) Similis error est Pomponii 1. 2. §. 4. D. de o. j. (1, 2.) cf. Zimmern Gesch. des Röm. Privatrechts T. I. p. 95.

3) Conradi de Fetialibus et jure Fetiali populi Rom. Helmst. 1734. 4. cap. III. §. 7.

4) De off. I, 11, 36.

5) Cic. de legg. II, 9, 21. Varro de 1. 1. V. §. 86. p. 84. (ed. O. Mülleri). Dion. Hal. Arch. II, 72. Plut. Camill. 18. Num. 12. Non. Marc. XII, 43. Isidor. Origg. XVIII, 1. cf. Conradi I. 1. IV, 1. p. 43 sqq.

« PreviousContinue »