Page images
PDF
EPUB

Romanorum poësis amorem et facultatem ut persuasissimum habeamus, Romanos antiquos usum semper et utilitatem tenuisse, eamque ob causam ne ulla ex brevitate oriretur dubitatio, talem sibi conformasse juris sermonem. Neque igitur in forma orationis quae est in formulis juris Romani deprehendimus divinum poëtarum instinctum neque ex ipso jure Romano poëticam indolem cognovimus, id quod profitetur Vico1) qui jureconsultos antiquos Romanos summos fuisse poëtas et philosophos opinatur,

Institutae autem sunt illae formulae et ritus Fetialium egregiam ob causam, quam ubique praedicant scriptores in laudibus veterum Romanorum copiosi. Dionysius 2): Romani prius, inquit, experiebantur quid possent verba, quam facta aggrediebantur. Ad sensum igitur illius instituti si attenderimus, cautum esse videbimus, ne prius ad arma procurrerent Romani quam ademta omni juris obtinendi spe, cum intellexissent, verbis nihil effici posse ad litem dirimendam; bellum igitur nihil nisi defensionem ab injuriis esse volebant 3). Atque neglecta hac lege si causam et originem spectamus gravissima, se auxilio Deorum privatos esse existimabant Romani similiterque affecti erant alii Italiae populi ut Samnites 4). Quae cum ita sint, admirabilem profecto humanitatis sensum et morum cultum invenimus apud veteres Romanos ceterosque Italiae populos. Nam sive ab Aequiculis 5) sive ab Ardeatibus 6) sumsisse credamus antiquissimos urbis Romae reges jus Fetiale, videmus hoc jus non solum a Romanis cultum esse atque aperta scriptorum testimonia docent plures Italiae populos usos esse Fetia

1) Giambattista Vico Grundzüge einer neuen Wissenschaft über die gemeinschaftliche Natur der Völker. A. d. Ital. übers. v. W. E. Weber. Lpzg. 1822. 8. lib. IV. c. 23. et pluribus locis libri singularis.

2) XV, 10. Plut. Camill. 18. Flori Epit. II, 6. Beier ad Cic. de off. I, 11, 34.

3) Zachariae 1. 1. p. 96.

4) Liv. VIII, 39. IX, 1.

5) Liv. I, 32. Aurel. Victor de viris illustr. 5. Serv. ad Virg. Aen. X, 13. De hac forma nominis Aequorum vide Niebuhr R. G. Tom. I. p. 81. not. 225.

6) Cn. Gellius apud Dion. Hal. II, 72.

libus ad bella indicenda aliaque negotia bellica1). Ac sive a Numa 2), quem jure legibusque ac moribus deintegro urbem condidisse Livius 3) dicit, sive ab Anco Martio 4) Fetiales Romae institutos et jus Fetiale conditum esse dicatur, talia quae ad certum auctorem historici scriptores referebant, optime depingunt nobis temporis illius condicionem et indolem 5) atque optime inde intelligi potest conditores urbis Romae ceterosque ejus temporis Italiae populos aut non fuisse,,genus hominum barbarum et agreste sine legibus, sine imperio, liberum atque solutum", aut si haec instituta sunt a primis, de quibus habemus aliquam historiam, regibus urbis Romae, pueritiam populi Romani reponendam esse ultra tempora quibus vulgo urbs condita esse dicitur.

Si quaerimus quam diu illa lex juris Fetialis culta sit a Romanis, tam diu vim suam retinuit, quam cum Italiae popu~ lis bella gerebant. Exempla satis multa exhibet Livius 6). Cum bella fiebant Romanis cum populis et regibus extra Italiae fines, vis legis plane abolita est, formam ex consuetudine sua retinebant Romani. Servius) scribit:,,cum Pyrrhi temporibus adversus transmarinum hostem bellum Romani gesturi essent

1) De Samnitibus hoc narrat Liv. VIII, 39. atque Albanos habuisse Fetiales conspicitur ex formula Fetialium Romanorum apud Liv. I, 24., cf. Liv. I, 32. qui locus idem de Latinis testatur.

2) Dion. H. II, 72. Plut. Num. 12. Camill. 18.

8) I, 19.

4) Liv. I, 32. Aurel. Vict. de vir. ill. 5.

5) Placet apponere egregia verba Herderi sumta ex principio commentationis ejus, quae inscribitur: „Homer, ein Günstling der Zeit." Verba haec sunt: Mit Begebenheiten und Unternehmungen ist's wie mit den Erfindungen; sie, die bloss und allein Geburten der Zeit sind, mögen wir gern einzelnen Unternehmern zuschreiben. Romulus und Numa z. B. sollen mit den Mauern und dem Gottesdienste Roms bereits alles im Sinne gehabt haben, was innerhalb dieser Mauern nur durch Hülfe der Zeit entstand, was sich aus diesen Mauern nur durch Hülfe der Zeit über die Welt verbreitet". cf. Dirksen in comment. de legibus regiis in: Versuche zur Kritik etc. p. 234. sqq. Walter Gesch. des R. R. I. p. 1. sq.

6) I, 22. 23. IV, 30. 58. VII, 6. 16. 32. VIII, 22. IX, 45. X, 12. 45.

7) a Virg. Aen. IX, 53.

[ocr errors]

neque invenirent locum ubi hanc solemnitatem per Fetiales indicendi belli celebrarent, dederunt operam ut unus de Pyrrhi militibus caperetur, quem fecerunt in Circo Flaminio locum emere ut quasi in hostili loco jus belli indicendi implerent denique eo in loco ante aedem Bellonae consecrata est columna". Simulatio indictionis in eo loco servata est atque ex hac columna consecrata Consul aut Praetor bellum indicturus hastam mittebat versus eam partem ubi populus hostilis habitabat, in quam ducturus erat exercitum 1). Alio modo simulatam indictionem instituisse Romanos initio belli cum Philippo rege Macedoniae videmus ex Livii historia 2):,, Consulti sunt Fetiales a Consule, bellum quod indiceretur regi Philippo, utrum ipsi utique nuntiari juberent, an satis esset, in finibus regni quod maximum praesidium esset, eo nuntiari, Fetiales decreverunt, utrum eorum fecisset recte facturum. Consuli a Patribus permissum ut quem videretur ex iis qui extra senatum essent legatum mitteret ad bellum regi indicendum.“ Idem fere factum est ante bellum cum Antiocho 3). Denique ante bellum Macedonicum secundum, tres legatos a Romanis ad res repetendas missos esse in Macedoniam renuntiandamque regi amicitiam narrat Livius 4), nec post hoc tempus ejus rei mentio fit apud scriptores rerum Romanarum. Non tamen illum morem plane interiisse putamus apud Romanos nam dicit Polybius 5): βραχὺ δέ τι λείπεται παρὰ Ῥωμαίοις ἴχνος ἔτι τῆς ἀρχαίας αἱρέσεως περὶ τὰ πολεμικὰ καὶ γὰρ προλέγουσι τοὺς πολέμους etc. Tempore Caesarum ritus illos aliquoties in usum revocatos esse narrat Dio Cassius ), sed videmus ex his Dionis locis morem illum sub Caesaribus in desuetudinem venisse, non enim, si hoc ab omnibus factum fuisset, hoc velut singulare annotasset).

1) Festus s. v. Bellona p. 27. Ovid. Fast. IV, 201. sqq., cf. Conradi de Fetialib. IV, 14. p. 68. sq. Ritter de Fetial. p. 28. sq. 2) XXXI, 8.

3) Liv. XXXVI, 3. XXXVIII, 46.

4) XLII, 25.

5) XIII, 3.

6) L, 4. LXXI, 33.

7) Baumgarten-Crusius de sacerdotibus Rom. p. 41.

Vidimus supra formula,,res repetere" id quoque significari at sontes alterius populi, qui populo Romano injuriam intulissent, et culpae obnoxios, dedi postularetur. Quem morem omnibus temporibus a Romanis retentum esse videmus et jam abolita solemnitate res repetendi, Romani ex jure belli auctores et principes conjurationis aut defectionis sociorum aut deditionis ad hostes et foederis ruptores sibi dedi postulabant. Saepe si hoc se facturum esse populus, a quò profecta erat injuria, negaverat, Romani hanc recusationem belli causam sum-bant. Exempla quae doceant illud saepe a Romanis quaesitum esse in promtu sunt. Livius 1) narrat Romanos Hannibalem ut foederis ruptorem depoposcisse, idemque de Hamilcare tradit 2). Dionysius 3) legatum Romanum profectum esse dicit ad Latinos populos, qui latrones emiserant, ut sontes perquisitos et inventos sibi dederent ad supplicium. Populum enim fieri delicti participem nisi aut dedat auctores injuriae aut puniat ex jure belli, docet Iugo Grotius 4). Saepe si Romani inter hostes captivos invenerant homines e sociorum populis, quaerebant utrum público consilio militassent apud hostés an privato consilió 5) et deinde aut bellum indicebant sociis aut singulos puniebant; eamque ob causam ut averterent iram Romanorum a se in singulos, purgare se solebant imprimis socii a crimine belli, ita ut dicerent, non publico consilio é suo populo hostibus se adjunxisse aliquot cives et sontes se punituros esse pollicerentur❝).

Adjicimus pauca de repressaliis et retorsione juris), quas belli species, si ita dicere licet, récentiorés, qui de jure publico scripserunt, jure niti magno cum molimine demonstrare conati sunt 8). Res ipsa non minus quam nomen Repressa

1) XXI, 6.

2) XXXI, 11.

3) V, 50.

4) II, 21, 4.

5) Liv. VI, 25. VIII, 37.

6) Liv. VI, 10. 17. VII, 2Ô. VIII, 19. 23. Dion. ÏÏ. III, 39. 7) Cf. Finestres 1. 1. p. 86. Martens §. 254 sq. Klueber §. 234. 8) Vide libros minores quos nominant Ompteda Völkerrechts (Regensb. 1785.) Tom. II. §. 277 sq. Literatur des Völkerrechts (Berl. 1817.) §. 269 sq.

Literatur des
Kamptz neue

liarum Romanis incognita fuerunt). Antiquissimi enim Romani saepe latrocinia exercebant in vicinos populos et similia ab his patiebantur, injurias injuriis compensabant et aequabant, nec raro talis injuria belli causa erat sed nunquam cives Romani sive Senatus sive populi sive magistratuum auctoritate et jussu resarciendi damni causa personas aut res peregrinae civitatis retinebant. Romani agnoscebant cives suos ab extraneis, etiamsi hostes non essent, captos vere horum servos esse idemque sentiebant exteri de captis ex populo Romano. Docet hoc Pomponius 2) his verbis: „In pace quoque postliminium datum est; nam si cum gente aliqua neque amicitiam, neque hospitium neque foedus amicitiae causa factum habemus, hi hostes quidem non sunt, quod autem ex nostro ad eos pervenit, illorum fit et liber homo noster ab iis captus servus fit et eorum. Idemque est si ab illis ad nos aliquid perveniat." Si autem majus damnum cives Romani ab exteris passi erant, populus Romanus, belli semper causas idoneas quaerens, instituebat .rerum repetitionem et auctores injuria poscebat atque accurate formulis et ritibus observatis, bellum legitimum praeparabat. Retorsionem juris non magis apud Romanos fuisse vix est quod ostendamus 3). Rationes inter Romanos et peregrinos longe diversas fuisse a necessitudine inter recentiores populos supra vidimus et vix jus retinuisse peregrinum apud Romanos et civem Romanum in aliena civitate, nisi inter eos foederis et amicitiae vinculum intercederet 4), quod si violatum aut ruptum esset, belli causa idonea aderat. Apud exteros non foederatos cum nullum haberet civis Romanus jus neque jus ei auferri neque igitur retorsio juris a Romanis potuit institui. Si in foederibus cautum fuerat de rebus privatis id quod saepe factum esse exemplis docuit Huschke in excursu de recuperatoribus 5) coram recuperatoribus judicia exercebantur de rebus quas civis unius populi a cive alterius populi repeteret ex contractu vel ex delicto.

1) Bynkershoek Quaestt. jur. publ. I. c. 24.

2) 1. 5, §. 2 D. de captivis (49, 15).

3) Crusius in Hauboldi Opusc. acad. ed. Wenck. Lips. 1829.

8. Vol. II. p. 676 sq.

4) 1.7 pr. D. de captivis (49, 15).

5) In: Analect. liter. p. 211 sq.

« PreviousContinue »