Page images
PDF
EPUB

Quod supra a Livio dictum exhibuimus, Hannibalem non admisisse legatos contra jus gentium, non inde sequitur, statuisse Romanos omnino omnes legatos publice missos admit-, tendos esse, sed sine justa causa rejicere legatos contra jus gentium erat 1). Livius 2) narrat legatis Carthaginiensium vetitis ingredi Urbem, hospitium in villa publica et senatum ad aedem Bellonae datum esse 3). Haec omnino differentia erat inter legatos sociorum et hostium quod illi hospitio in Urbe exciperentur, hi extra Urbem manere cogerentur, quod testatur Appianus 4). Aetolorum legati cum nollent accipere condicio→ nes pacis, dimissi Urbe eodem die, Italia intra quindecim dies excedere jussi sunt 5). Victis ut plane se in potestate esse Romanorum intelligerent, haud raro legatos mittere interdictum est. Sic Aetolis denunciatum est, si qua deinde legatio ex Aetolis nisi permissu Imperatoris, qui eam provinciam obtineret et cum legato Romano Romam venisset, pro hostibus omnes futuros 6),

Mentio hic facienda videtur legis Gabiniae, qua consules aut praetores?) cogi dicuntur toto mense Februario exteris legatis quotidie senatum dare 9).

Quanto autem in honore Romani esse voluerint legatos a sociis belli vel ab hostibus rite missos inde potissimum intelligi potest, quod tam hospitaliter eos exciperent. De Carthaginiensium legatis jam diximus 9) et jus hospitale erga sociorum et foederatorum legatos multa declarant Livii loci. Ut unum afferam exemplum,,,Saguntini legati, inquit Livius 10), de

1) Hugo Grot. II, 18, 3.

2) XXX, 22. cf. Liv. XXXIII, 24. Huschke über die Stelle des Varro etc. p. 48. qui simul dicit de Graecostasi, in quo loco agebatur cum Italorum legatis.

3) Cf. Festus s. v. senacula p. 265.

4) Hist. Rom. VI, 49. cf. Liv. XLV, 22. Brisson. de formulis

II, 151.

5) Liv. XXXVII, 1. cf, ibid. c. 49. XLII, 36. Polyb. exc. legatt. LXVIII. p. 1235. Sall. Jug. 28.

6) Liv. XXXVII, 49. 52. Hugo Grot. II, 29, 2.

7) Appian. Mithridat. c. 6.

8) Cic. ad Quint. fr. II, 12. Garatoni ad Cic. pro Plancio 14. 9) Liv. XXX, 22. XXXIII, 9.

10) XXVIII, 39.

-

cem cum Romanis gratias acturi, Romam venissent, locus lautiaque praeberi jussa et muneris ergo in singulos dari ne minus dena millia aeris et petentibus Saguntinis ut, quatenus tuto possent, Italiam spectatum irent, duces dati literaeque per oppida missae ut Hispanos comiter exciperent". Quod ex hoc loco patet legatis munera data esse 1), atque locus et lautia 2), omnino more receptum erat, apud Romanos. Quid valeat illud „locus et lautia" aliis explicatur locis, ut hoc Livii 3):,,aedes liberae hospitio datae, sumtusque decreti donec in Italia essent legati". Graeci rerum Romanarum scriptores pro lautia dicunt §évia 4). Quaestoribus autem hanc legatorum curam mandatam fuisse his verbis docet Plutarchus 5): „,τò yag παλαιὸν, ὡς ἔοικεν, οἱ ταμίαι ξένια τοῖς πρεσβεύουσιν ἔπεμπον, ἐκαλεῖτο δὲ λαυτεια τὰ πεμπόμενα

Progredimur ad jus, quod a Romanis cultum est in ipso bello adversus hostes pugnantes et victos eorumque res, quod proprie belli jus appellari potest. In hac autem quaestione difficile est secernere regulas certas juris belli, cum Romani saepe severissime exercuerint illud jus, saepe clementiam et moderationem ostenderint erga hostes nec fecerint quod jure licitum esset, ita ut intelligamus, Romanos cognovisse aliud esse jura spectare aliud justitiam 6); saepissime tamen utilitatem spectabant, quam parcendo adepturos se esse intelle

xerant.

2. De jure in hostes ipsos.

Jam vidimus supra primis urbis Romae temporibus omnes peregrinos fuisse hostes. Videamus qui postea hostes dicti fuerint, quod optime cognoscitur ex veterum ICtorum definitionibus. Pomponius) ait:,,hostes hi sunt, qui nobis aut quibus nos publice bellum decrevimus; ceteri latrones aut praedones sunt". Quod discrimen inter hostes et latrones quam potissimam ha

1) Liv. XXX, 17. XXXI, 9. XLIII, 5. 6. XLIV, 14. 15. XLV, 13. 2) Liv. XLIV, 16. XLV, 20. XXXIII, 24. XLIII, 26. cf. Brisson. de formulis II, 150.

3) XLII, 6. cf. Fest. s. v. dacrimas p. 52.

4) Polyb. exc. legatt. XXV.

5) Quaestt. Rom. XLIII.

6) Hugo Grot. III, 4.

p. 1137.

7) l. 118 D. de V. S. (50, 16) cf. 1. 24 D. de capt. (49, 15).

beat vim postea videbimus, ubi sermo erit de postliminii jure. Si igitur cum latronibus et praedonibus res erat, quos hostium loco esse nolebant Romani, non valebat jus belli, quod comparatum erat adversus hostes 1). Atque ideo bella publice indicta sunt ut constaret non privato ausu sed voluntate utriusque populi aut populi principum geri bella2), justa igitur esse, nam in justis tantum bellis valebat jus belli. Hostium autem loco non solum erat populus cum quo bellum gerebatur sed socii et subditi hujus populi et omnes qui intra fines erant hostiles, quod Livii loci 3) probant.

Ex communi antiquorum populorum sensu licitum erat quemcunque ex hostium numero interficere non modo in pugna sed victos, ac saepissime eos usos esse videmus hoc jure. Quare iis temporibus, quae Homerus describit, pauci erant, in familiis nobilium servi virilis sexus, viri enim non capiebantur in pugna sed peribant et oppidis captis trucidabantur omnes puberes virilis sexus jure belli. Quid mirum Romanos ostendisse hanc bellicosam immanitatem. Laedendi licentia jure belli infinita erat. Declarant hoc loci ubi aperte dictum est et multa exempla apud historicos scriptores obvia. Marcellus dicit apud Livium 4): „,quidquid in hostibus feci, jus belli defendit" et alio Livii loco 5) haec legimus:,,haec patienda censeo potius quam trucidari corpora vestra, rapi trahique ante ora vestra conjuges ac liberos belli jure sinatis". Ut afferam nonnulla exempla, quae doceant Romanos saepe severissime exercuisse hoc jus, post sponsionem Caudinam, qua tanta ignominia allata erat Romanis, cum denuo pugna victi essent Samnites, Romani caedunt pariter resistentes fu¬ sosque, inermes atque armatos, servos liberos, puberes impuberes, homines jumentaque nec ullum superfuisset animal, ni

1) Hugo Grotius 1. 1. III, 3, 1.

2) Quare negat Cato apud Cic. de off. I, 11, 87. jus esse qui miles non sit, cum hoste pugnare, cf. Turnebi Advers. XXVI, 32.

8) XXXI, 6: Vellent, juberent regi Philippo Macedonibusque, qui sub regno ejus essent, bellum indici, cf. XXXVI, 1.

4) XXVI, 31.

5) XXI, 13. cf. Liv. XXVIII, 23. Cic. pro Dejot. 9. pro Marcello 4. Caes. B. G. VII, 41. Hugo Grotius 1. I. III, 4, 5 sqq.

consules receptui signum dedissent 1). Atque Ausonum gentem fere ad internecionem caesam esse Livius narrat 2). Egerunt ita Romani, si aut ira stimulabat 3) aut si aliis exemplum durum praebere necessarium putabant, parcebant autem hostibus et mitem prae se ferebant animum si commodis suis ita optime consuli videbant.

Supra vidimus Romanorum fuisse morem auctores injuriae sibi illatae, antequam bellum inciperetur ad poenam et supplicium sibi deposcere, quod si adepti non essent, bello eos jus suum persecutos esse. Si victores deinde facti erant hostium, animadverterunt in auctores illos, atque erat quidem haec poena constituta ut virgis caesi securi percuterentur 4). Quare morte voluntaria haud raro auctores supplicio se subtraxerunt 5). Tradebantur autem vel a suis vel a Romanis ad indagandos eos quaestiones habitae sunt 6). Capitis poenae interdum additum est, ut bona eorum publicarentur 7). Poena autem illa si remittebatur, exilio perpetuo 8) aut alio modo mulctabantur. Senatores enim Privernatium, qui desciverant a Romanis trans Tiberim habitare jussi sunt") ac saepissime serioribus reipublicae temporibus non necati sunt auctores belli et principes populi victi sed in custodias conjecti sociisque populi Romani in urbibus suis custodiendos traditi 10). Principes Aetolorum Romam deducti in lautomias conjecti sunt 11). Currum praeterea triumphantium captis principibus et regibus hostium ornatum esse omnes sciunt 12).

1) Liv. IX, 14.

2) IX, 25. cf. IX, 45. VII, 15. 19.

3) Niebuhr III, p. 501.

4) Liv. VI, 10. 21. IX, 24. X, 1. XXVI, 16. 40. XLI, 11. Dion. Hal. V, 43. 49. 60. VI, 20. X, 21. cf. Heyne comm. de causa cur virgis caesi Romano more qui mox securi percutiendi essent, in: Opusc. T. III. p. 184-197.

5) Liv. XXVI, 12.

6) Liv. VIII, 20. 38. IX, 26. X, 1. XXIX, 3. Dion. Hal. V, 50.

7) Dion. H. III, 58. V, 60. Liv. VIII, 20. cf. Appian.

8) Dion. H. III, 49. 58.

9) Liv. VIII, 20.

10) Liv. XLIV, 32. XLV, 35. 42. 43.

11) Liv. XXXVII, 3.

12) Liv. Epit. XL. Polyb. XVI, 23.

Plura exempla vide apud

Freiesleben Beitr. etc. p. 141. Walter Gesch. des R. R. 1, p. 50. n. 36.

Animus autem Romanorum in hostes et jus belli optime cognoscitur in oppugnationibus urbium. Saepissime urbes incensae et dirutae sunt 1) ea maxime de causa ne hostium fierent receptacula 2), nec raro omnes homines oppidis captis interfecti sunt 3). Polybius 4) morem fuisse dicit Romanorum ut duces, urbe capta, milites in oppidanos immitterent ut in quoscunque incidissent omnes interficerent, quo terrorem injicerent aliis nominis Romanis ac saepe non solum homines occidi sed canes et cetera animalia 5). Ex arbitrio omnino victoris pendebat civium captarum urbium sors, non solum ex Romanorum sed omnium antiquarum gentium sensu 6). Plerumque tamen apud Romanos, quos belli clades in expugnatione urbis non absumserat non interfecti sed servi7) facti sunt, ita enim magis utilitati suae prospiciebant Romani 8).

Dionysius) docet quam legem observaverint Romani in urbium expugnationibus, dicit enim Latinorum urbes nonnullas se dedidisse, quod viderent urbes per vim captas sequi civium servitutem et ipsarum eversionem, at illis, qui certis condicionibus se dedissent cogi quidem victoris imperio pare

1) Liv. VII, 27. IX, 45. X, 44. XXIV, 42. XXXI, 27. XLI, 11. Dion. H. III, 49. 50. V, 49. IX, 9.

2) Liv. I, 33. IX, 41. Dion. H. IX, 46. Cic. de off. I, 11. 33. 3) Liv. VI, 10. VII, 15. IX, 45. XXXI, 27.

4) X, 15.

5) Fuerunt qui seculi Dionysium (II, 16) restituerent verba legis Romuli de puberibus in urbe expugnata non occidendis. Sed bene docuit Dirksen (Versuche zur Kritik etc. p. 274 sqq.) distinguenda esse instituta regum a legibus. Quod autem Dion. tradit a Romulo tale quid institutum esse, non multum valet, scimus enim hunc scriptorem nimia veterum Romanorum praedicatione primis regibus Urbis innumera obtrudisse quae nunquam fuerunt. Non exercebant quidem Romani ubique severum jus belli, sed de lege, quae hoc vetaret, non cogitan

dum est.

6) Xenoph. Cyrop. VII, 5, 73. cf. Arist. Polit. I, 2, 16.

7) Eam ob causam veteres ICti servos dictos esse volunt, quod in bello servati sint. §. 3. J. de jure person. (1, 3) I. 239. §. 1 D. de V. S. (50, 16). cf. Hugo Grot. III, 7, 5. Inter recentiores hoc etymon probat Ballhorn - Rosen (über Dominium p. 12).

8) Liv. II, 17. IV, 34. V, 22. XXIV, 42. XLI, 11. Dion. H. III, 49. 50. IV, 50. V, 49. IX, 50. X, 21.

9) III, 51.

« PreviousContinue »