Tusculanarum disputationum ad M. Brutum libri quinque |
What people are saying - Write a review
We haven't found any reviews in the usual places.
Common terms and phrases
aegritudo aliquid animi animo animus auch bonum causa certe corpore corporis cuius dass dicere dicitur Diog dolorem durch eius eorum erst esset häufig hominum igitur illa ille illi illud inquit ipsa ipsum Itaque Leben lich magis mali malis malum maxime Menschen mihi mortem multa nach nachher natura necesse nemo neque nicht nihil nomen nulla numquam nunc öfters omni omnibus omnino omnis omnium philosophia posse possit potest primum quaedam quicquam quis quoniam quorum quos ratio ratione rebus rerum Sache saepe sane satis schon Seele seiner semper sich sine Sinne sint statt steht Stoiker tamen tamquam tibi Tugend Ueber verum videtur vita vitae vitam wieder Wort wurde Zeit καὶ
Popular passages
Page 188 - in Victor's description of the Tenth Region of Rome under Valentinian. * Cicero refers twice to this important passage in Cato's Antiquities : " Gravissimus auctor in Originibus dixit Cato, morem apud majores hunc epularum fuisse, ut deinceps, qui accubarent, canerent ad tibiam clarorum virorum laudes atque virtutes. Ex quo perspicuum est, et cantus tum fuisse rescriptos vocum sonis, et carmina.
Page 134 - Sunt enim ingeniis nostris semina innata virtutum, quae si adolescere liceret, ipsa nos ad beatam vitam natura perduceret : nunc autem, simul atque editi in lucem et suscepti sumus, in omni continuo pravitate et in summa opinionum perversitate versamur, ut paene cum lacte nutricis errorem suxisse videamur.
Page 42 - Aristoxenus, quia difficilis erat animi, quid aut qualis esset, intellegentia, nullum 52 omnino animum esse dixerunt. est illud quidem vel maximum animo ipso animum videre, et nimirum hanc habet vim praeceptum Apollinis, quo monet, ut se quisque noscat. non enim, credo, id praecipit, ut membra nostra aut staturam figuramve noscamus. neque nos corpora sumus, nec ego tibi haec dicens corpori tuo dico. cum igitur 'Nosce te' dicit, hoc dicit: 'Nosce animum tuum'.
Page 130 - ... ipsa delectet. Quin etiam mihi quidem laudabiliora videntur omnia, quae sine venditatione et sine populo teste fiunt, non quo fugiendus sit — omnia enim bene facta in luce se collocari volunt — , sed tamen nullum theatrum virtuti conscientia maius est.
Page 58 - ... itaque commemorat, ut cygni, qui non sine causa Apollini dicati sint, sed quod ab eo divinationem habere videantur, qua providentes, quid in morte boni sit, cum cantu et voluptate moriantur, sic omnibus bonis et doctis esse faciendum.
Page 241 - ... raros esse quosdam, qui ceteris omnibus pro nihilo habitis rerum naturam studiose intuerentur; hos se appellare sapientiae studiosos (id est enim philosophos) ; et ut illic liberalissimum esset spectare nihil sibi adquirentem, sic in vita longe omnibus studiis contemplationem rerum cognitionemque praestare.
Page 19 - Ut multi ante veteres, proximo autem Aristoxenus, musicus idemque philosophus, ipsius corporis intentionem quandam ; velut in cantu et fidibus quae harmonia dicitur, sic ex corporis totius natura et figura, varios motus cieri, tamquam in cantu sonos.
Page 238 - ... tu inventrix legum, tu magistra morum et disciplinae fuisti : ad te confugimus, a te opem petimus, tibi nos, ut antea magna ex parte, sic nunc penitus totosque tradimus. Est autem unus dies bene et ex praeceptis tuis actus peccanti immortalitati anteponendus. Cuius igitur potius opibus utamur quam tuis, quae et vitae tranquillitatem > largita nobis es et terrorem mortis sustulisti...
Page 27 - ... prava sentiunt (id enim vitioso more effici solet), omnes tarnen esse vim et naturam divinam arbitrantur, nee vero id conlocutio hominum aut consessus efficit, non institutis opinio est confirmata, non legibus; omni autem in re consensio omnium gentium lex naturae putanda est:— quis est igitur qui suorum mortem primum non eo lugeat, quod eos orbatos vitae commodis arbitretur?
Page 299 - Traditum est etiam Homerum caecum fuisse ; at eius picturam, non poesin videmus. Quae regio, quae ora, qui locus Graeciae, quae species formaque pugnae, quae acies, quod remigium, qui motus hominum, qui ferarum non ita expictus est, ut, quae ipse non viderit, nos ut videremus, effecerit?