Titi Livi Ab urbe condita ...

Front Cover
B. G. Teubner, 1875 - Rome

From inside the book

Popular passages

Page 46 - inquit ' audivi, milites, eum primum esse virum qui ipse consulat quid in rem sit, secundum eum qui bene monenti oboediat ; qui nec ipse consulere nec 9 alteri parere sciat, eum extremi ingenii esse.
Page 10 - Ceterum prae strepitu ac tumultu nec consilium nec imperium accipi poterat, tantumque aberat, ut sua signa atque ordines et locum noscerent, ut vix ad arma capienda aptandaque pugnae competeret animus, opprimerenturque quidam onerati magis his quam tecti.
Page 44 - ... ut legiones, sicut consulibus mos esset, inter se dividerent. prima et quarta Minucio, secunda et tertia Fabio eve11 nerunt.
Page 11 - Magnae partis fuga inde primum coepit; et iam nec lacus nec montes pavori obstabant: per omnia arta praeruptaque velut caeci evadunt, armaque et viri super alium alii praecipitantur. Pars magna, ubi locus fugae deest, per prima vada paludis in aquam progressi, quuad capitibus umerisve exstare possunt, sese immergunt.
Page 19 - Erucinae 10 aedem Q. Fabius Maximus dictator vovit, quia ita ex fatalibus libris editum erat, ut is voveret, cuius maximum imperium in civitate esset.
Page 4 - Postremo Decembri iam mense ad aedem Saturni Romae immolatum est, lectisterniumque imperatum ([et] 20 eum lectum senatores straverunt) et convivium publicum, ac per urbem Saturnalia diem ac noctem clamata, populusque eum diem festum habere ac servare in perpetuum iussus.
Page 74 - Haec est pugna Cannensis, Aliensi cladi nobilitate par, ceterum ut illis, quae post pugnam accidere, levior, quia ab hoste est cessatum, sic strage exercitus gravior foediorque.
Page 8 - Trasumennus subit. Via tantum interest perangusta, velut ad id ipsum de industria relicto spatio: deinde paulo latior patescit campus; inde colles adsurgunt.
Page 6 - Hannibal, seger oculis ex verna primum intemperie variante calores frigoraque, elephanto, qui unus superfuerat, quo altius ab aqua exstaret, vectus, vigiliis tarnen et nocturno humore palustrique coelo gra- 30 vante caput, et quia medendi nee locus nee tempus erat, altero oculo capitur.
Page 13 - Matronae vagae per vias, quae repens clades adlata quaeve fortuna exercitus esset, obvios percunctantur. Et cum frequentis contionis modo turba in comitium et curiam versa magistratus vocaret, tandem baud multo ante sous occasum M. Pomponius praetor

Bibliographic information