Scriptores Romani: sive ex M.T. Cicerone Tit. Livio, Corn. Tacito, M. Velleio Paterculo, M.F. Quinctiliano, C. Plinio

Front Cover
ex officina E. Williams, 1821 - Latin language - 388 pages

From inside the book

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 127 - Scipio, ut avus hic tuus, ut ego, qui te genui, justitiam cole et pietatem ; quae cum sit magna in parentibus et propinquis, tum in patria maxima est ; ea vita via est in caelum, et in hunc coetum eorum qui jam vixerunt, et, corpore laxati, illum incolunt locum quem vides. Erat autem is splendidissimo candore inter flammas circus elucens, quem vos, ut a Gratis accepistis, orbem lacteum nuncupatis : ex quo omnia mihi contemplanti praeclara cetera et mirabilia videbantur.
Page 185 - Romanus mucrone subrecto, cum scuto scutum imum perculisset, totoque corpore interior periculo vulneris factus insinuasset se inter corpus armaque, uno alteroque subinde ictu ventrem atque inguina hausit, et in spatium ingens ruentem porrexit hostem.
Page 134 - Nee his nee illis periculum suum, publicum imperium servitiumque obversatur animo, futuraque ea deinde patriae fortuna, quam ipsi fecissent. Ut primo statim concursu increpuere arma micantesque fulsere gladii, horror ingens spectantes perstringit ; et neutro inclinata spe torpebat vox spiritusque. Consertis deinde manibus...
Page 46 - II. lis igitur est difficilius satisfacere qui se Latina scripta dicunt contemnere. In quibus hoc primum est in quo admirer, cur in gravissimis rebus non delectet eos sermo patrius, cum iidem fabellas Latinas ad verbum e Graecis expressas non inviti legant.
Page 132 - Datur haec venia antiquitati, ut miscendo humana divinis primordia urbium augustiora faciat; et si cui populo licere oportet consecrare origines suas et ad deos referre auctores, ea belli gloria est populo Romano ut cum suum conditorisque sui parentem Martem potissimum ferat tam et hoc gentes humanae patiantur aequo animo quam imperium patiuntur.
Page 254 - Plurimum audaciae ad pericula capessenda, plurimum consilii inter ipsa pericula erat. Nullo labore aut corpus fatigari aut animus vinci poterat. Caloris ac frigoris patientia par ; cibi potionisque desiderio naturali, non voluptate^ modus...
Page 260 - Alit aemulatio ingenia et nunc invidia nunc admiratio imi- 6 tationem accendit naturaque quod summo studio petitum est, ascendit in summum difÝicilisque in perfecto mora est naturaliterque quod procedere non potest, recedit, et ut primo ad consequendos quos priores ducimus, accendimur, ita ubi aut praeteriri aut aequari eos posse desperavimus, studium cum spe senescit et quod adsequi non potest, sequ.i desinit et velut occupatam relinquens materiam quaerit novam, praeteritoque eo in quo eminere...
Page 199 - Claudiusque etiam scribit, foedere pax Caudina, sed per sponsionem facta est. Quid enim aut sponsoribus in...
Page 17 - Quamobrem pergite, ut facitis, adolescentes, atque in id studium, in quo estis, incumbite, ut et vobis honori et amicis utilitati et rei publicae emolumento esse possitis.
Page 83 - Sed assiduitate quotidiana et consuetudine oculorum assuescunt animi : neque admirantur, neque requirunt rationes earum rerum, quas semper vident ; proinde quasi novitas nos magis quam magnitudo rerum debeat ad exquirendas causas excitare.

Bibliographic information