Page images
PDF
EPUB

PROCEM. Lib. III. De ORATORE.

In L. CRASSI Mortem.

INSTITUENTI mihi, Quincte frater, eum sermonein referre, et mandare huic tertio libro, quem post Antonii disputationem Crassus habuisset, acerba sanè recordatio veterem animi curam molestiamque renovavit. Nam illud immortalitate dignum ingenium, illa humanitas, illa virtus, L. Crassi morte extincta subitâ est, vix diebus decem post eum diem, qui hôc et superiore libro continetur, Ut enim Romam rediit extremo scenicorum ludorum die, vehementer commotus eâ oratione, quæ ferebatur habita esse in concione à Philippo, quem dixisse constabat, videndum sibi aliud esse consilium; illo senatu se rempublicam gerere non posse: manè Idibus Septembris, et ille, et senatus frequens vocatu Drusi, in curiam venit. Ibi cùm Drusus multa de Philippo questus esset, retulit ad senatum de illo ipso, quòd consul in eum ordinem tam graviter in concione esset invectus. Hic, ut sæpe inter homines sapientissimos constare vidi, quanquam hoc Crasso, cùm aliquid accuratiùs dixisset, semper ferè contigisset, ut nunquam dixisse meliùs putaretur; tamen omnium consensu sie esse tum judicatum, cæteros à Crasso semper omnes, illo autem die etiam ipsum à sese superatum. Deploravit enim casum atque orbitatem senatûs; cujus ordinis a consule, qui quasi parens bonus, aut tutor fidelis esse deberet, tanquam ab aliquo nefario prædone diriperetur patrimonium dignitatis: neque verò esse mirandum, si, cùm suis consiliis rempublicam profligâsset, consilium senatûs à republicâ repudiaret. Hic, cùm homini et vehementi, et

cere.

diserto, et in primis forti ad resistendum, Philippo, quasi quasdam verborum faces admovisset, non tulit ille, et graviter exarsit, pignoribusque ablatis Crassum instituit coërQuo quidem ipso in loco multa à Crasso divinitùs dicta efferebantur, cùm sibi illum consulem esse negaret, cui senator ipse non esset. An tu, quum omnem auctoritatem universi ordinis pro pignore putáris, eamque in conspectu populi Romani concideris, me his pignoribus cxistimas posse terreri? non tibi illa sunt cædenda, si Crassum vis coërcere. Hæc tibi est excidenda lingua; quá vel evulsá, spiritu ipso libidinem tuam libertas mea refutabit.

Permulta tum vehementissimâ contentione animi, in genii, virium, ab eo dicta esse constabat; sententiamque eam, quam senatus frequens secutus est, ornatissimis et gravissimis verbis, "Ut populo Romano satisfieret, nun“quam senatus neque consilium reipublicæ, neque fidem "defuisse," ab eo dictam : et eundem (id quod in auctoritatibus præscriptis exstat) scribendo adfuisse. Illa tanquam cycnea fuit divini hominis vox et oratio, quam quasi expectantes, post ejus interitum veniebamus in curiam, ut vestigium illud ipsum, in quo ille postremùm institisset, contueremur. Namque tum latus ei dicenti condoluisse, sudoremque multum consecutum esse, audiebamus: ex quo cùm cohorruisset, cum febri domum rediit, dieque septimo est lateris dolore consumptus,

O fallacem hominum spem, fragilemque fortunam, et inanes nostras contentiones; quæ in medio spatio sæpe franguntur et corruunt, et antè in ipso cursu obruuntur, quàm portum conspicere potuerunt! Nam, quamdiu Crassi fuit, ambitionis labore vita districta, tamdiu privatis magis officiis, et ingenii laude floruit, quàm fructu

amplitudinis, aut reipublicæ dignitate. Qui autem ei annus primus ab honorum perfunctione aditum, omnium concessu, ad summam auctoritatem dabat, is ejus omnem spem, atque omnia vitæ consilia, morte pervertit. Fuit hoc luctuosum suis, acerbum patriæ, grave bonis omnibus! sed ii tamen rempublicam casus secuti sunt, ut mihi non erepta L. Crasso à diis immortalibus vita, sed donata mors esse videatur. Non vidit flagrantem bello Italiam, non ardentem invidiâ senatum, non sceleris nefarii principes civitatis reos, non luctum filiæ, non exilium generi, non acerbissimam C. Marii fugam, non illam post reditum ejus cæ dem omnium crudelissimam, non denique in omni genere deformatam eam civitatem, in quâ ipse florentissimâ multùm omnibus gloriâ præstitisset.

Sed quoniam attigi cogitatione vim, varietatemque fortunæ, non vagabitur oratio mea longiùs, atque eis ferè ipsis definietur viris, qui hôc sermone, quem referre cœpimus, continentur. Quis enim non jure beatam L. Crassi mortem illam, quæ est à multis sæpe defleta, dixerit, cùm horum ipsorum sit, qui tum cum illo postremùm ferè collocuti sunt, eventum recordatus? Tenemus enim memoriâ, Q. Catulum, virum omni laude præstantem, cùm sibi non incolumem fortunam, sed exilium et fugam deprecaretur, esse coactum, ut vitâ se ipse privaret. Jam Marci Antonii in his ipsis rostris, in quibus ille rempublicam constantissimè consul defenderat, quæque censor imperatoriis manubiis ornârat, positum caput illud fuit, à quo erant multorum civium capita servata. Neque verò longè ab eo C. Julii caput, hospitis Etrusci scelere proditum, cum L. Julii fratris capite jacuit; ut ille, qui hæc non vidit, et vixisse cum republicâ pariter, et cum illâ simul extinctus esse, videatur. Neque enim propinquum suum,

maximi animi virum, Publium Crassum, suapte interfectum manu, neque college sui, pontificis maximi, sanguine simulacrum Vestæ respersum esse vidit; cui mœrori (quâ mente ille in patriam fuit) etiam C. Carbonis, inimicissimi hominis, eodem illo die mors nefaria fuisset. Non vidit eorum ipsorum, qui tum adolescentes Crasso se dicârant, horribiles miserosque casus. Ex quibus C. Cotta, quem ille florentem reliquerat, paucis diebus post mortem Crassi depulsus per invidiam tribunatu, non multis ab eo tempore mensibus ejectus est è civitate. Sulpicius autem, qui in eâdem invidiæ flammâ fuisset, quibuscum privatus conjunctissimè vixerat, hos in tribunatu spoliare instituit omni dignitate: cui quidem ad summam gloriam eloquentiæ florescenti ferro erepta vita est, et pœna temeritatis non sine magno reipublicæ malo constituta.

Ego verò te, Crasse, cùm vitæ flore, tum mortis opportunitate, divino consilio et ortum et extinctum esse arbitror. Nam tibi aut pro virtute animi, constantiâque tuâ, civilis ferri subeunda fuit crudelitas, aut siqua te fortuna ab atrocitate mortis vindicâsset, eadem esse te funerum patriæ spectatorem coëgisset: neque solùm tibi improborum dominatus, sed etiam propter admistam civium cædem, bonorum victoria, morori fuisset.

Mihi quidem, Quincte frater, et eorum casus, de quibus antè dixi, et ea, quæ nosmetipsi ob amorem in rempublicam incredibilem et singularem pertulimus ac sensimus, cogitanti, sententia sæpe tua vera ac sapiens videri solet, qui propter tot, tantos, tamque præcipites casus clarissimorum hominum, atque optimorum virorum, me semper ab omni contentione ac dimicatione revocâsti. Sed quoniam hæc jam neque in integro nobis esse possunt, et summi

labores nostri, magnâ compensati gloriâ, mitigantur, pergamus ad ea solatia, que non modò sedatis molestiis jueunda, sed etiam hærentibus, salutaria nobis esse possunt ; sermonemque L. Crassi reliquum, ac penè postremum memoriæ prodamus: atque ei, etsi nequaquam parem illius ingenio, at pro nostro tamen studio meritam gratiam debitamque referamus.

PROCEM. Lib. De CLARIS ORATORIBUS.

In HORTENSII Mortem.

CUM è Cilicia decedens, Rhodum venissem, et cò mihi de Q. Hortensii morte esset allatum, opinione omnium majorem animo cepi dolorem. Nam et amico amisso, cùm consuetudine jucundâ, tum multorum officiorum conjunctione, me privatum videbam, et interitu talis auguris, dignitatem nostri collegii diminutam dolebam: quâ in cogitatione, et coöptatum me ab eo in collegium recordabar, in quo juratus judicium dignitatis meæ fecerat, et inauguratum ab eodem; ex quo, augurum institutis, in parentis eum loco colere debebam. Augebat etiam molestiam, quòd magna sapientium civium, bonorumque penuriâ, vir egregius conjunctissimusque mecum consiliorum omnium societate, alienissimo reipublicæ tempore extinctus, et auctoritatis et prudentiæ suæ triste nobis. desiderium reliquerat: dolebamque, quòd non, ut plerique putabant, adversarium, aut obtrectatorem laudum mearum, sed socium potiùs, et consortem gloriosi laboris amiseram. Etenim, si in leviorum artium studio memoriæ

« PreviousContinue »