Page images
PDF
EPUB

Quod fieri non potuit quin magnum sane optimarum litterarum studiis detrimentum adferret, adversam aliquam fortunam voluisse ut altera Liviani operis decas, cum alias res gravissimas tum primum Punicum bellum complexa, tota periret, id potest videri non eo solum quodam modo compensari, quod, quidquid ex illo Punico bello maioris momenti erat, in Polybianis historiis relatum legitur, sed etiam eo, quod tertia decas, qua Livius secundum bellum a populo Romano cum Carthaginiensibus gestum, et rerum et hominum utriusque populi magnitudine gravitateque multo quam primum uberius, comprehenderat, et omnis servata est et tanta integerrimorum codicum manu scriptorum copia abundat ut nihil desiderandum videatur. nam quamvis, quod de quintae decadis priore parte recte dici poterat, non maximam esse recentium codicum iacturam, quod ille Lorshamiensis, qui unus eos quinque libros complecteretur, ex optimorum et antiquissimorum librorum numero esset, de hac tertia quoque Liviana decade dici posse videretur, tamen negari non potest, non tantum elegantissimas in huius decadis recentioribus codicibus corruptorum locorum emendationes ab doctissimorum hominum studiis profectas inveniri, verum etiam haud paucos locos futuros fuisse qui nisi eorum ipsorum recentium codicum adiumen

tis subsidiisque restitui non possent, quod, quae in omnium antiquissimo codice scripta sunt, aut propter vetustatem non nusquam vix legi potuerint, aut propter singulare scribendi genus, quo in illo libro usi erant, ne non recte perciperentur verendum fuerit. nihilo minus tamen vix quidquam peius accidere potuit, quam quod ille praeclarissimus codex Moguntinus, quo in extrema potissimum quartae decadis parte restituenda Carbachius adiutus fuerat, non tam temporum invidia quam typothetarum eorumque virorum doctorum, qui in illo libro describendo versati erant, pravis studiis ex oculis hominum prorsus evanuit, eoque magis id querendum est, quo plures loci inveniuntur, quibus iam ante haec tria saecula antiquam scripturam explicari expedirive a sese non potuisse Carbachius libere professus sit. non possum igitur dicere, quanta animus meus laetitia adficiatur, quod mihi iam contigit ut huius tertie decadis partem gravissimam ex optimo, antiquissimoque codice descriptam studiosis horum annalium hominibus proponerem, ex cuius unius libri fonte ea possint hauriri, quae vere a Livio scripta videantur, et quae, si qui loci librariorum incuria inscitiaque male translati sunt, digna videri possint, in quibus interpretandis emendandisque hominum ingeniosorum studia cum aliquo fructu versentur. Puteanei libri singularem virtutem meo iam animo obversari neminem harum rerum peritum fefellerit, qua re de hoc excellentissimo codice paulo diligentius hoc loco dis

seratur necesse est.

Claudii Puteani liber, quem omnes omnium aetatium docti homines praestantissimum codicem Livia

[ocr errors]

num celebrarunt, et qui in regia bibliotheca Parisina numerum 5730 habet, ineunte saeculo octavo p. Chr. n. eis, quibus tunc uti solebant, litteris maiusculis in charta pergamena scriptus, quadringentis septuaginta formae quadratae foliis quamquam quibusdam locis aliquot folia librariorum oculos praeterierunt excepta priore parte primi libri ab cap. 1. ad 21. et ab cap. 22. ad 30. et ab cap. 31. ad finem prope capitis 41., exceptisque duobus locis librorum sexti et septimi, et excepta posteriore parte libri decimì ab medio cap. 30. ad 37. et ab cap. 38. usque ad finem totius libri, universam tertiam decadem Livianam complectitur. singulae paginae binas vicenorum senorum versuum columnas, singulique versus septenas denas, interdum etiam vicenas litteras uno continuoque tenore ita scriptas habent ut librarius, qui scripsit, non magnam curam habuerit ut iustae voces singulos versus explerent, sed ut non numquam una tantum et extrema alicuius verbi littera, licet locus ad scribendum non deesset, non in suo versu sed in sequentis versus initio poneretur. is codex quattuor aut quinque diversis manibus ita emendatus est, ut recentium librariorum coniecturae, in posteriore tantum decadis parte adscriptae, nullius fere momenti videantur esse, altera autem manus, quae eidem per totam decadem studio operam navavit, in emendanda antiquiore scriptura persaepe bono quodam et vetere codice adiuta sit, ex cuius emendatricis manus auctoritate proximaę cuiusque aetatis librarii deinceps omnes Livianam orationem hauserunt: quo factum est ut haud raro verior et antiquior scriptura, cui nihil deesset nisi

paucae

[merged small][ocr errors]

litterae, prorsus negligeretur, ut ibi, quid a Livio ipso scriptum videretur, cognosci non posset, nisi ille perantiquus codex corruptorum locorum inutiliumque coniecturarum vitia erroresque detegeret expellique iuberet.

Nisi omnia autem me fallunt, Puteanus non ita scriptus est, ut librarius, qui scripsit, antiquius exemplum suis ipse semper oculis persecutus sit, sed ut videndo fessus interdum alterius librarii opera uteretur, qui, ut ipse haberet quod scriberet, antiquam orationem dictaret. hac una ratione fieri potuit ut, cum permultae partes non modo integerrimam orationem sed etiam antiquissimum scribendi genus praestarent, prope non minus multae orationem quidem per se iustissimam sed singula verba ad modum corrupta haberent, non ita quidem ut recentioris aetatis dicendi genus antiquae scripturae praeferretur, in quo pravo emendandi studio recentiorum omnium codicum librarii nimiam operam consumpserunt, sed ut syllabae et voces male auribus perceptae vel invitis librariis mutilarentur. invitis dico librariis: nam si ullus antiquus liber eo laudabili studio scriptus est ne quid antiquae scripturae ex industria mutaretur, hic in primis liber Puteani eam virtutem probaverit. ita quoque evenit ut dubium esse non possit quin ab Italo quodam hic codex, quem Parisini prae ceteris non Puteaneum sed Puteanum nominari voluerunt, scriptus sit, quod quamvis perraro recentioris Italorum sermonis formae in eo reperiuntur, ex quarum numero etiam illud e pro et est, quo errore perspecto aliquot loci in integrum restitui potuerunt, Ex utraque illa scribendi ratione, cuius modo mentionem fecimus, et quod nullo spatio

[ocr errors]

quo

interiecto continuoque tenore verba scribebantur, facillime et fieri potuit et factum est ut, si loco eaedem litterae syllabaeque et voces bis terve ponendae fuerant, eae aut incuria quadam aut quod antiquioris librarii errores emendandi videbantur, uno alterove loco praetermitterentur, quibus veterum librariorum vitiis intellectis permultae doctorum hominum optimaeque emendationes et natae sunt et nascentur. Nihil autem in his rebus criticis ab optimo illo I. Fr. Gronovio cuius in emendando Liviano opere tot tantaque merita sunt, ut persuadere mihi numquam possim ulla aetate quemquam alterum fore, qui ei in his studiis non tam praeferendus sit, quam qui eius viri laudem aequasse videatur nihil igitur ab illo Gronovio minus recte fieri potuit quam ut et sibi et posteris editoribus persuaderet haud pauca in Puteano inveniri, quae plus quam iustum esset continerent: ex eisque librariorum mendis etiam particulam que ortam esse, quam permultis locis male positam ab sanis hominibus criticis inducendam esse delendamque. nam praeterquam quod nullus antiquus scriptor magis quam Livius grata illa verborum copia, quae scribendi ars Quintilianeum iudicium non fefellit, si res graviores eam copiam postularent, usus est, nullum fere eius generis locum, in quo ita copula que supervacanea sit, esse contendo, in quo non una alteraque vox propter illam syllabarum vocumque similitudinem male perierit. sed cum plerumque difficillimum fuerit, quae in eis locis integra Liviana manus fuerit, probabili quadam coniectura reperire, nec mihi persuadere possim paucis fortasse et facilioribus ad cognoscendum locis ex

« PreviousContinue »