Page images
PDF
EPUB

ἔπη τὰ Ναυπάκτια, πρὸς δὲ αὐτοῖς ὁπόσα Κιναίθων καὶ "Ασιος έγε νεαλόγησαν. οὐ μὴν ἔς γε ταῦτα ἦν σφισιν οὐδὲν πεποιημένον, ἀλλὰ "Υλλου μὲν τοῦ ̔Ηρακλέους θυγατρὶ Εὐαίχμῃ συνοικῆσαι Πολυκάονα υἱὸν Βούτου λεγούσας τὰς μεγάλας οἶδα 'Ηοίας, τὰ δὲ ἐς τὸν Μεσσή νης ἄνδρα καὶ τὰ ἐς αὐτὴν Μεσσήνην παρεῖταί σφισι. si quis per vanitatem et cacozeliam hominis ad verborum sensum pervenerit, Pausaniam Eoeis magnas Eoeas opposuisse videbit. hoc dicit: quos liberos Polycao ex Messena habuerit, in Eoeis, Naupactiis, Cinaethonis et Asii genealogiis non narratur, sed in magnis Eoeis narratur quem filium ex Euaechma habuerit, de Messena omnino nihil; unde non sequitur in Eoeis ceterisque genealogiis Messenae nomen non comparuisse; apertius autem quam fecit carminum diversitatem indicare non potuit, cum de re simplicius dici sane possit. qualis hic a Pausania inter Eoeas et magnas Eoeas argumenti discrepantia notatur, talem inter Catalogum et magnas Eoeas intercedentem testatur schol. Ap. Rhod. II 181 (v. s.). non magnarum Eoearum sed tantum Hesiodi nomine adferuntur primi versus ( oïŋ Aidúμovs) et ex posteriore parte aliquot Eoeae de Coronide Aesculapii matre (fg. 147. 148), cum in Leucippidum Catalogo Arsinoe eius mater fuerit (frg. 107 sq.); de qua discrepantia Marckscheffelius exposuit p. 123 sq. et uberiore disputatione Wilamowitzius de Isyllo p. 57 sq., qui etiam illud probare studuit, Catalogi carmen ad imitationem Eoeae compositum fuisse. illi igitur de Coronide versus ex magnis Eoeis sumpti sunt. Hesiodo magnae Eoeae opponuntur schol. Apoll. IV, 57. Catalogis aliud, aliud Hesiodo tribuitur frg. 21 et 22, Hesiodo diversa de eadem re frg. 61 (sed ut Aelianus magnas Eoeas spectare videatur), frg. 120. sed ad carminum argumenta accedere nolo, ne non satis paratus accedam; scio autem ea quae exposui argumentorum investigatione confirmari debere, ut nominum ratione recte intellecta etiam inter argumenta quae ratio intercedat rectius cognosci manifestum est. id unum restat ut moneam, Eoearum fragmenta 156. 157. 158. 166 ad Catalogum pertinere, 153 ad eum pertinere posse.

Non sine acumine Pausanias coniungit ut Hesiodi carmina s γυναικάς τε ἀδόμενα καὶ ἃς μεγάλας ἐπονομάζουσιν 'Ηοίας. nam Eoeas et magnas Eoeas non eiusdem poetae carmina esse apparuisse videtur grammaticis ubi primum criticam facere coepissent. Hesiodi autem nomen Eoeae vel Catalogus tenebant, secundarium alterum carmen habitum esse etiam distinctivum nomen ei additum ostendit. Tais uɛɣálais non Pausanias, qui quasi Heliconios se

[ocr errors][merged small][merged small]

quatur ne Theogoniam quidem agnoscit, sed etiam Pindari et
Apollonii scholia fere detrahunt Hesiodi nomen, Catalogo non
item, quem in primo quidem libro vel Pausanias Hesiodo ascribit,
auctores secutus et, ut recte Kalkmannus observavit 1. s. p. 564,
novae lucis quae ex Helicone affulsit nondum particeps factus.
alias sane etiam magnae Eoeae Hesiodo ascribuntur, ut Eoeas
sine poetae nomine attulisse Philodemus videtur (frg. 158). sed
invenimus testimonium quod Hesiodo i. e. Catalogo magnas Eoeas
opponat (schol. Apoll. IV, 57), atque de Catalogo grammatici
Alexandrini consentiunt. et Suidas et Proclus in paucorum car-
minum elencho Catalogum agnoscunt, magnas Eoeas praetereunt;
nam Procli owoyovíav non magnas Eoeas esse satis constat (cf.
praef. Operum p. 122 Vollb.). Apollonius Scutum Hesiodo vindi-
cabat quod Iolaus etiam in Catalogo, i. e. in posteriore parte eius
carminis cuius initium tenemus, Herculis auriga esset; Aristopha-
nes Scutum quidem, sed nequaquam Catalogum Hesiodo abiudica-
vit (cf. Nauckius Arist. Byz. p. 248). ecquid praeter veterem
memoriam fundamenti hoc de Hesiodo Catalogi auctore iudicium
habuerit ignoramus; nobis iudicandi aliquam potestatem facit Scuti
initium, quod non in magnis Eoeis sed in Catalogo lectum esse
iam nobis constat. sed caute ut iudicemus cum alia monent tum
Apollonii de Scuto sententia, qui quod carmen Hesiodi esse dixit
ἐκ τοῦ χαρακτῆρος, intellegimus quam parum edocti simus epici
generis Hesiodei characterem.
ergo nec sensum sequemur nec
insolenter dicta contra Hesiodum probare dicemus, si quis talium
carminum poeta Hesiodus agnoscendus est. nos Hesiodum novimus
Theogoniae et Operum auctorem, qui de se ac vita sua tam aperte
locutus est ut notior nobis sit quam Thucydides vel Lucretius; ab
eo alienum esse illud Eoeae initium probare posse mihi videor.
Alcmenam poeta dicit forma et magnitudine inter mulieres ex-
celluisse, prudentia mortalium filias vicisse, ac pergit v.7

τῆς καὶ ἀπὸ κρῆθεν βλεφάρων τ' ἄπο κυανεάων
τοῖον ἄηθ ̓ οἷόν τε πολυχρύσου 'Αφροδίτης.

quos duos versus ne quis otiosos esse dicat et removeri posse velut v. 53. 54 removeri debent, eodem modo post corporis speciem gratia ac venustas memoratur in Pandorae imagine Op. 62 sq.

ἀθανάτῃς δὲ θεῇς εἰς ὦπα είσκειν

παρθενικῆς καλὸν εἶδος ἐπήρατον, αὐτὰρ Αθήνην
ἔργα διδασκῆσαι, πολυδαίδαλον ἱστὸν ὑφαίνειν,
καὶ χάριν ἀμφιχέαι κεφαλῇ χρυσέην Αφροδίτην
καὶ πόθον ἀργαλέον καὶ γυιοκόρους μελεδώνας

vel in Cereris hymn. v. 276 sq.

ὡς εἰποῦσα θεὰ μέγεθος καὶ εἶδος ἄμειψεν,

γῆρας ἀπωσαμένη, περί τ' ἀμφί τε κάλλος ἄητο,
ὀδμὴ δ ̓ ἱμερόεσσα θυηέντων ἀπὸ πέπλων

σκίδνατο.

cf. de narcisso dicta hymn. in Cer. 10-14. unde apparet istos versus quam maxime ad ipsam rem pertinere. videntur autem ad imitationem hymni in Venerem facti esse, cuius versus 175 sq. κάλλος δὲ παρειάων ἀπέλαμπεν

ἄμβροτον, οἷόν τ' ἐστὶν ἐυστεφάνου Κυθερείης

certe non ad Eoae similitudinem compositi sunt, sed eo consilio excogitati ut de Venere dicerentur. sed ex hac imitatione de auctoris tempore vel persona coniecturam facere non licet. aliud est in illis versibus, quod cum inde ab antiquitate grammaticis molestum fuerit, nondum ita expeditum est ut negotium non facessat; dico adiectivi formam quae est xvaveάov. quam veram formam esse qualem in hoc carmine antiquitas legerit antea grammaticorum testimoniis credendum erat, codices praebebant vel xvαvéwv vel, ut est in Laurentiano, xvavɛávrov, unde in recentioribus factum κυανεόντων. quo cum coniecturis campus apertus fuerit nec pervincere potuerit sententia, quae tamen κυανέων ex κυανεάων et κυανεώντων ex κυανέων corruptum esse, iam papyri Raineriani testimonio (ex coll. archid. Raineri I p. 74 sq.) haec saltem de librorum memoria quaestio extra controversiam posita est. legitur ibi xvavɛao eodem modo quo Op. 776 μɛívo, 786 μήλω pro αμείνων, μήλων et alia similiter. comprobatur forma non minus imitatione Hermippi (Athen. I 29 e) oỡ naì ảnò óróμatos στάμνων ὑπανοιγομενάων ὄξει ἴων, ὄζει δὲ ῥόδων, ὄζει δ' ὑακίνθου, ubi codices item habent avoiyouévov, et sequiorum poetarum imitationibus quorum locos congessit Nauckius miscell. graec. rom. IV p. 641 (ἐτῶν ἐπιτελλομενάων, ὑδάτων κελαρυζομενάων in oraculis Sibyllinis). sed si quaerimus qui fieri potuerit ut poeta epicus tali forma usus sit, neque imitationes quicquam nos iuvant neque ἐάων aut Callimachi artificia in nominibus femininis νησάων Σειρη νάων. unus qui dari visus est viris doctis exitus, nimirum ut ab adiectivo ad substantivum causam transferrent et nomen subesse dicerent ἡ βλεφάρη vel ἡ βλέφαρος, is quidem exitus ad Scyllam ducit. nam quo modo licet propter vitiosam adiectivi formam novum nomen creare? de Ibyco autem somnia sunt, qui dixit frg. 2 κυανέοισιν ὑπὸ βλεφάροις τακέρ ̓ ὄμμασι δερκόμενος. ergo hoc unum restat, poetam dixisse xvavɛάov pro xvavéov, vitiosa forma usum

esse quam aliqua de causa putaverit rectam esse et epico carmini concessam. scilicet non inter ipsos vel ipsorum patres natus erat sermo epicus, sed paratum et perfectum isti poetae acceperant ; postquam autem in ipsa Graecia poesis epica excoli coepta est, in Hesiodi non minus quam in Homericis carminibus quae legebant poetis proba et legitima videbantur. atqui tenemus eum ipsum Hesiodi versum quo confisus ille ausus est quod ausum videmus. est Theogoniae v. 910 de Gratiis dictus

τῶν καὶ ἀπὸ βλεφάρων ἔρος εἴβετο δερκομενάων,

ubi quod ad tav pertinet participium Eoeae auctor ad ßlegάgov pertinere opinatus verborum compositionem formamqeu secutus est. scio quid dicere audeam; sed causa tam manifesta mihi videtur ut verbum non addam. ergo constare dico huius quidem Eoeae poetam non Hesiodum fuisse sed imitatorem eius.

Opera ipsi Hesiodo Pausania auctore vel Heliconiorum severitas concessit; sed prooemium carmini demebant scilicet. magis nostra interest quod Aristarchus, Praxiphanis ut vidimus testimonio fretus, versus Hesiodo abiudicavit; cuius sententiam et alios ut consentaneum est (cf. Herodianus de figuris III p. 89 Sp.) et Plutarchum, fortasse popularium opinioni addictum, secutos esse item vidimus. quo factum est ut nullo negotio abici posse isti decem versus nostrorum temporum criticis visi sint. quorum alii ut explicarent quomodo hunc locum occupare potuisset prooemium, rhapsodi alicuius inventum esse dicebant alieno carmini praeludentis, alii hymni alicuius exordium huc translati vel etiam ipsum esse hymnum breviculum. atque haec quidem de hymno eiusve exordio sententia tam aperte falsa est, ut quomodo a prudenti grammatico excogitari potuerit et a tam multis propagari miremur. nempe in his versibus, quos in lectoris commodum transscribam, nihil quicquam est praeter Musarum et Iovis invocationem quod hymno conveniat :

Μοῦσαι, Πιερίηθεν, ἀοιδῇσιν κλείουσαι,

δεῦτε, Δι' ἐννέπετε σφέτερον πατέρ' ὑμνείουσαι,

ὅν τε διὰ βροτοὶ ἄνδρες ὁμῶς ἄφατοί τε φατοί τε
ῥητοί τ' ἄρρητοί τε, Διὸς μεγάλοιο ἕκητι.
ῥέα μὲν γὰρ βριάει, ῥέα δὲ βριάοντα χαλέπτει,
ῥεῖα δ ̓ ἀρίζηλον μινύθει καὶ ἄδηλον ἀέξει,
ῥεῖα δέ τ' ιθύνει σκολιὸν καὶ ἀγήνορα κάρφει
Ζεὺς ὑψιβρεμέτης, ὃς ὑπέρτατα δώματα ναίει.

κλύθι ἰδὼν ἀίων τε, δίκῃ δ' ίθυνε θέμιστας

τύνη, ἐγὼ δέ κε Πέρσῃ ἐτήτυμα μυθησαίμην.

in hymnorum exordiis narrationi locus est vel speciei dei describendae vel principali eius potentiae ac virtuti memorandae. ab hoc more sane initium poeta sumpsit, sed ita ut generalem sententiam 'propter Iovem homines vivunt' statim adiecto 'nobiles pariter et ignobiles' specialem faciat. quod poetae consilium manifesto ostendunt quae secuntur: omnia ad illud spectant, Iovem facile potentes minuere et debiles augere. haec qui loquitur minatur potentibus et Iovis potentiae eos admonet qui minores impune opprimere posse sibi videantur. cuius generis potentes spectet ultima horum verborum demonstrant 'facile curvum corrigit et superbum macerat', quibus iniustos iudices notari non statim quidem intellegitur, sed et ipsius carminis progressus docet (σκολιῇς δὲ δίκῃς κρίνουσι Déμiotas 221. 250. 258 sq.) et ipse enuntiat istis adiungens in fine dínŋ d' ldvve déμiotas, cura ne iura curventur. ergo iudices respicit eosdem qui argumenti carminis magna pars sunt. unde sequitur ut non tantum iniuria Schoemannus dixerit (ed. p. 13) non satis accommodatum videri prooemium insequentis carminis argumento, sed nulli carmini ista conveniant nisi ei cui praemissa leguntur. id qui concedet dicere tamen poterit a rhapsodo adsuta esse. fingamus igitur aliquem sive rhapsodum sive poesis Hesiodeae collectorem editoremve, qui Operum carmini quale habemus prooemium praemittere voluerit. tali homini quid aptum videri potuerit disceptare nolo, licet probabile videatur eum, si Iovem advocare deberet, noto prooemiorum stilo usurum fuisse; id certe non conveniebat in honorem dei praefaturo, ut tectis verbis iudices significaret et carminis argumentum tam obscure indicaret ut tantum intellegenti apparere posset. immo unum poetam suo carmini ipsum hoc modo praefari potuisse contendo. qui iniuriae sibi inlatae sensu affectus, ubi Iovem in initio carminis invocat, nec maledicere fratri vult nec regibus aperte iram dei portendere audet, sed penes Iovem summum iudicium esse pronuntiat, causae instantis memor. sed quid multa? ipsum Hesiodum audimus haec ultima loquentem: δίκῃ δ ̓ ἴθυνε θέμιστας τύνη, ἐγὼ δέ κε Πέρσῃ ἐτήτυμα uvdŋoaíum. in quibus interpretandis quam mirabilia critici veteres et novelli protulerint dici vix potest. Iovem advocat, iam aperte loquitur, eum iura ad iustitiam derigere iubet; quae cum iudicibus dicta sint, ad eum quoque pertinent qui curvato iudicio uti paratus est, cuius animum admonitione temptare poeta instituit; non semet Iovi opponit, sed Iovem curaturum ait ne ius infringatur, sese Persae veram disciplinam traditurum et ab iniuria

« PreviousContinue »