Opera: Libri rhetorici

Front Cover
A.J. Valpy, 1830

From inside the book

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 516 - Itaque commemorat, ut cygni, qui non sine causa Apollini dicati sint, sed quod ab eo divinationem habere videantur, qua providentes quid in morte boni sit cum cantu et voluptate moriantur, sic omnibus bonis et doctis esse faciendum.
Page 933 - Cultus autem deorum est optimus idemque castissimus atque sanctissimus plenissimusque pietatis ut eos semper pura integra incorrupta et mente et voce veneremur.
Page 827 - Cum enim non instituto aliquo aut more aut lege sit opinio constituta maneatque ad unum omnium firma consensio, intellegi necesse est esse déos, quoniam ínsitas eorum vel potius innatas cognitiones habemus; de quo autem omnium natura consentit, id verum esse necesse est; esse igitur déos confitendum est.
Page 510 - Nee vero deus ipse, qui intelligitur a nobis, alio modo intelligi potest, nisi mens soluta quaedam et libera, segregata ab omni concretione mortali, omnia sentiens et movens, ipsaque praedita motu sempiterno.
Page 947 - qui sub terra semper habitavissent bonis et inlustribus domiciliis quae essent ornata signis atque picturis instructaque rebus iis omnibus quibus abundant ii qui beati putantur, nee tamen exissent umquam supra terram, accepissent autem fama et auditione esse quoddam numen et vim deorum, deinde aliquo tempore patefactis terrae faucibus ex illis abditis sedibus evadere in haec loca quae nos incolimus atque exire potuissent: cum repente terram et maria...
Page 564 - Frugés, tamen ipsae súapte natura énitent, sic animi non omnes culti fructum ferunt. Atque, ut in eodem simili verser, ut ager quamvis fertilis sine cultura fructuosus esse non potest, sic sine doc- ю trina animus; ita est utraque res sine altera debilis. Cultura autem animi philosophia est...
Page 934 - Qui autem omnia, quae ad cultum deorum pertinerent, diligenter retractarent et tamquam relegerent, sunt dicti religiosi ex relegendo , ut elegantes ex eligendo, itemque ex diligendo diligentes, ex intelligendo intelligentes. His enim in verbis omnibus inest vis legendi eadem quae in religioso.
Page 584 - Spartiatarum, quorum procedit agmen ad tibiam, nee adhibetur ulla sine anapaestis pedibus hortatio) — nostri exercitus primum unde nomen habeant, vides ; deinde, qui labor, quantus agminis : ferre plus dimidiati mensis cibaria ; ferre, si quid ad usum velint ; ferre vallum. Nam scutum, gladium, galeam in onere nostri milites non plus numerant, quam humeros, lacertos, manus. Arma enim membra militis esse dicunt.
Page 506 - Non est certe nee cordis nee sanguinis nee cerebri nee atomorum : animae sit ignisne nescio, nee me pudet, ut istos, fateri nescire quod nesciam : illud, si ulla alia de re obscura adfirmare possem, sive anima sive ignis sit animus, eum iurarem esse divinum.
Page 830 - ... beatissimos esse constat, beatus autem esse sine virtute nemo potest, nee virtus sine ratione constare, nee ratio usquam inesse nisi in hominis figura : hominis 49 esse specie deos confitendum est.

Bibliographic information