Page images
PDF
EPUB

Et P. Cornelius in locum eius, quae missa cum praetore erat, scripta legione nova profectus ab urbe sexaginta longis navibus praeter oram Etruriae Ligurum que et inde Salluvium montis pervenit Massiliam, et ad proximum ostium Rhodani — pluribus enim divisus am- 5 nis in mare decurrit — castra locat, vixdum satis credens Hannibalem superasse Pyrenaeos montis. Quem ut de Rhodani quoque transitu agitare animadvertit, incertus, quonam ei loco occurreret, necdum satis refectis ab iactatione marituma militibus, trecentos interim delectos 10 equites ducibus Massiliensibus et auxiliaribus Gallis ad exploranda omnia visendosque ex tuto hostes praemittit. Hannibal ceteris metu aut pretio pacatis iam in Volcarum pervenerat agrum, gentis validae. Colunt autem circa utramque ripam Rhodani; sed diffisi citeriore agro 15 arceri Poenum posse, ut flumen pro munimento haberent, omnibus ferme suis trans Rhodanum traiectis ulteriorem ripam amnis armis obtinebant. Ceteros accolas fluminis Hannibal et eorum ipsorum, quos sedes suae tenuerant, simul perlicit donis ad naves undique con- 20 trahendas fabricandasque, simul et ipsi traici exercitum. levarique quam primum regionem suam tanta hominum urgente turba cupiebant. Itaque ingens coacta vis navium est lintriumque temere ad vicinalem usum paratarum; novasque alias primum Galli inchoantes cavabant 25 ex singulis arboribus, deinde et ipsi milites simul copia materiae simul facilitate operis inducti alveos informes, nihil, dummodo innare aquae et capere onera possent, curantes, raptim, quibus se suaque transveherent, faciebant.

Passage of the Rhone by the Punic army.

XXVII. Iamque omnibus satis conparatis ad traici- 30 endum terrebant ex adverso hostes omnem ripam equites virique obtinentes. Quos ut averteret, Hannonem Bomilcaris filium vigilia prima noctis cum parte copiarum,

maxime Hispanis, adverso flumine ire iter unius diei iubet et, ubi primum possit, quam occultissime traiecto amni circumducere agmen, ut, cum opus facto sit, adoriatur ab tergo hostes. Ad id dati duces Galli edo5 cent inde milia quinque et viginti ferme supra parvae insulae circumfusum amnem latiore, ubi dividebatur, eoque minus alto alveo transitum ostendere. Ibi rap

tim caesa materia ratesque fabricatae, in quibus equi virique et alia onera traicerentur. Hispani sine ulla 10 mole in utres vestimentis coniectis ipsi caetris superpo

sitis incubantes flumen tranavere. Et alius exercitus ratibus iunctis traiectus, castris prope flumen positis, nocturno itinere atque operis labore fessus quiete unius diei reficitur, intento duce ad consilium opportune ex15 equendum. Postero die profecti ex loco edito fumo significant transisse et haud procul abesse. Quod ubi accepit Hannibal, ne tempori deesset, dat signum ad traiciendum. Iam paratas aptatasque habebat pedes lintres, eques fere propter equos naves. Navium agmen 20 ad excipiendum adversi impetum fluminis parte superiore transmittens tranquillitatem infra traicientibus lintribus praebebat. Equorum pars magna nantes loris a puppibus trahebantur praeter eos, quos instratos frenatosque, ut extemplo egresso in ripam equiti usui essent, 25 inposuerant in naves.

The Gauls are driven off and the elephants brought across the river.

XXVIII. Galli occursant in ripa cum variis ululatibus cantuque moris sui quatientes scuta super capita vibrantesque dexteris tela, quamquam et ex adverso terrebat tanta vis navium cum ingenti sono fluminis et clamore 30 vario nautarum militum, et qui nitebantur perrumpere impetum fluminis, et qui ex altera ripa traicientes suos hortabantur. Iam satis paventes adverso tumultu terri

on acc.

[ocr errors]

bilior ab tergo adortus clamor castris ab Hannone captis. Mox et ipse aderat, ancepsque terror circumstabat et e navibus tanta vi armatorum in terram evadente et ab tergo inprovisa premente acie. Galli postquam utroque vim facere conati pellebantur, qua patere visum 5 maxime iter, perrumpunt, trepidique in vicos passim suos diffugiunt. Hannibal ceteris copiis per otium traiectis spernens iam Gallicos tumultus castra locat.

Elephantorum traiciendorum varia consilia fuisse credo, certe variat memoria actae rei. Quidam congregatis 10 ad ripam elephantis tradunt ferocissimum ex iis inritatum ab rectore suo, cum refugientem in aquam sequeretur, nantem traxisse gregem, ut quemque timentem altitudinem destitueret vadum, impetu ipso fluminis in alteram ripam rapiente. Ceterum magis constat rati- 15 bus traiectos'; id ut tutius consilium ante rem foret, ita acta re ad fidem pronius est. Ratem unam ducentos longam pedes, quinquaginta latam, a terra in amnem porrexerunt, quam, ne secunda aqua deferretur, pluribus validis retinaculis parte superiore ripae religa- 20 tam pontis in modum humo iniecta constraverunt, ut beluae audacter velut per solum ingrederentur. Altera ratis aeque lata, longa pedes centum, ad traiciendum flumen apta, huic copulata est; tum elephanti per stabilem ratem tamquam viam praegredientibus feminis acti 25 ubi in minorem applicatam transgressi sunt, extemplo resolutis, quibus leviter adnexa erat, vinculis, ab actuariis aliquot navibus ad alteram ripam pertrahitur. Ita primis expositis alii deinde repetiti ac traiecti sunt. Nihil sane trepidabant, donec continenti velut ponte ageren- 30 tur; primus erat pavor, cum soluta ab ceteris rate in altum raperentur. Ibi urgentes inter se cedentibus extremis ab aqua trepidationis aliquantum edebant, donec quietem ipse timor circumspectantibus aquam fecisset. Excidere etiam saevientes quidam in flumen, sed pon- 35 dere ipso stabiles deiectis rectoribus quaerendis pedetemptim vadis in terram evasere.

567

5

Encounter of Hannibal's and Scipio's cavalry.

XXIX. Dum elephanti traiciuntur, interim Hannibal Numidas equites quingentos ad castra Romana miserat speculatum, ubi et quantae copiae essent et quid pararent. Huic alae equitum missi, ut ante dictum est, ab ostio Rhodani trecenti Romanorum equites occurrunt. Proelium atrocius quam pro numero pugnantium editur: nam praeter multa vulnera caedes etiam prope par utrimque fuit, fugaque et pavor Numidarum Romanis iam admodum fessis victoriam dedit. Victores ad cen10 tum quadraginta, nec omnes Romani, sed pars Gallorum, victi amplius ducenti ceciderunt. Hoc principium simul omenque belli ut summae rerum prosperum eventum, ita haud sane incruentam ancipitisque certaminis victoriam Romanis portendit.

15

Ut re ita gesta ad utrumque ducem sui redierunt, nec Scipioni stare sententia poterat, nisi ut ex consiliis coeptisque hostis et ipse conatus caperet, et Hannibalem incertum, utrum coeptum in Italiam intenderet iter an cum eo, qui primus se obtulisset Romanus exercizo tus, manus consereret, avertit a praesenti certamine Boiorum legatorum regulique Magali adventus, qui se duces itinerum, socios periculi fore adfirmantes, integro bello nusquam ante libatis viribus Italiam adgrediendam censent. Multitudo timebat quidem hostem nondum 25 oblitterata memoria superioris belli, sed magis iter inmensum Alpesque, rem fama utique inexpertis horrendam, metuebat.

Hannibal, resolving to push on at once to the Alps, addresses his men.

XXX. Itaque Hannibal, postquam ipsi sententia stetit pergere ire atque Italiam petere, advocata contione varie 30 militum versat animos castigando adhortandoque: mirari se, quinam pectora semper impavida repens terror inva

Pope Gregory 154. Hurrah!

LIBER XXI. CAP. XXX.

103

serit. Per tot annos vincentis eos stipendia facere,
neque ante Hispania excessisse, quam omnes gentesque
et terrae, quas duo diversa maria amplectantur, Cartha-
giniensium essent. Indignatos deinde, quod quicumque
Saguntum obsedissent velut ob noxam sibi dedi postula- 5
ret populus Romanus, Hiberum traiecisse ad delendum
nomen Romanorum liberandumque orbem terrarum. #Tum
nemini visum id longum, cum ab occasu solis ad ex-
ortus intenderent iter; nunc, postquam multo maiorem
partem itineris emensam cernant, Pyrenaeum saltum inter 10
ferocissimas gentes superatum, Rhodanum, tantum am-
nem, tot milibus Gallorum prohibentibus, domita etiam
ipsius fluminis vi traiectum, in conspectu Alpis habeant,
quarum alterum latus Italiae sit, in ipsis portis hostium
fatigatos subsistere, quid Alpis aliud esse credentes 15
quam montium altitudines? Fingerent altiores Pyrenaei
iugis; nullas profecto terras caelum contingere nec
inexsuperabiles humano generi esse; Alpis quidem
habitari, coli, gignere atque alere animantes; pervias
aucis esse exercitibus. Eos ipsos, quos cernant, lega- 20
tos non pinnis sublime elatos Alpis transgressos. Ne
maiores quidem eorum indigenas, sed advenas Italiae
cultores has ipsas Alpis ingentibus saepe agminibus cum
liberis ac coniugibus migrantium modo tuto transmisisse.
Militi quidem armato nihil secum praeter instrumenta 25
belli portanti quid invium aut inexsuperabile esse? Sa-
guntum ut caperetur, quid per octo menses periculi,
quid laboris exhaustum esse? Romam, caput orbis ter-
rarum, petentibus quicquam adeo asperum atque arduum
videri, quod inceptum moretur? Cepisse quondam Gal- 30
los ea, quae adiri posse Poenus desperet: proinde aut
cederent animo atque virtute genti per eos dies totiens
ab se victae, aut itineris finem sperent campum inter-
iacentem Tiberi ac moenibus Romanis.

« PreviousContinue »