Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

sinistris manibus haberent; eo scuta illi pro aureis donis congesta. Sunt qui eam ex pacto tradendi quod arma petisse dicant,

in sinistris manibus esset derecto

et fraude visam agere sua ipsam peremptam mercede.

A battle ensues in the valley where was afterward the Forum. Romulus averts defeat by vowing a temple to Fupiter Stator.

5 XII. Tenuere tamen arcem Sabini, atque inde postero die, cum Romanus exercitus instructus quod inter Palatinum Capitolinumque collem campi est complesset, non prius descenderunt in aequum, quam ira et cupiditate recuperandae arcis stimulante animos in adversum Romani 10 subiere. Principes utrimque pugnam ciebant: ab Sabinis Mettius Curtius, ab Romanis Hostius Hostilius. Hic rem Romanam iniquo loco ad prima signa animo atque audacia sustinebat. Ut Hostius cecidit, confestim Romana inclinatur acies, fusaque est ad veterem portam 15 Palatii. Romulus et ipse turba fugientium actus arma ad caelum tollens "Iuppiter, tuis" inquit "iussus avibus hic in Palatio prima urbi fundamenta ieci. Arcem iam scelere emptam Sabini habent; inde huc armati superata media valle tendunt. At tu, pater deum hominumque hinc 20 saltem arce hostes, deme terrorem Romanis fugamque foedam siste. Hic ego tibi templum Statori Iovi, quod monumentum sit posteris tua praesenti ope servatam urbem esse, voveo." Haec precatus, velut si sensisset auditas preces, "hinc" inquit, "Romani, Iuppiter opti25 mus maximus resistere atque iterare pugnam iubet.' Restitere Romani tamquam caelesti voce iussi: ipse ac primores Romulus provolat. Mettius Curtius ab Sabini princeps ab arce decucurrerat, et effusos egerat Romanos toto quantum foro spatium est, nec procul iam a porta 30 Palatii erat, clamitans "Vicimus perfidos hospites, inbelles hostes. Iam sciunt longe aliud esse virgines rapere,

aliud pugnare cum viris." In eum haec gloriantem cum globo ferocissimorum iuvenum Romulus impetum facit. Ex equo tum forte Mettius pugnabat; eo pelli facilius fuit. Pulsum Romani persequuntur, et alia Romana acies audacia regis accensa fundit Sabinos. Met- 5 tius in paludem sese strepitu sequentium trepidante equo coniecit; averteratque ea res etiam Sabinos tanti periculo viri. Et ille quidem adnuentibus ac vocantibus suis favore multorum addito animo evadit: Romani Sabinique in media convalle duorum montium redintegrant 10 proelium; sed res Romana erat superior.

The Sabine women entreat their fathers and husbands to be reconciled. The Romans and Sabines unite into one community under the joint rule of Romulus and Tatius.

XIII. Tum Sabinae mulieres, quarum ex iniuria bellum ortum erat, crinibus passis scissaque veste victo malis muliebri pavore ausae se inter tela volantia inferre, ex transverso impetu facto dirimere infestas acies, diri- 15 mere iras, hinc patres hinc viros orantes, ne se sanguine nefando soceri generique respergerent, ne parricidio macularent partus suos, nepotum illi, hi liberum progeniem. "Si adfinitatis inter vos, si conubii piget, in nos vertite iras. Nos causa belli, nos vulnerum ac caedium viris 20 ac parentibus sumus. Melius peribimus quam sine alteris vestrum viduae aut orbae vivemus." Movet res cum multitudinem tum duces. Silentium et repentina fit quies; inde ad foedus faciendum duces prodeunt, nec pacem modo sed civitatem unam ex duabus faciunt, 25 regnum consociant, imperium omne conferunt Romam. Ita geminata urbe, ut Sabinis tamen aliquid daretur, Quirites a Curibus appellati. Monumentum eius pugnae, ubi primum ex profunda emersus palude equus Curtium in vado statuit, Curtium lacum appellarunt.

Ex bello tam tristi laeta repente pax cariores Sabi

30

nas viris ac parentibus et ante omnes Romulo ipsi fecit. Itaque, cum populum in curias triginta divideret, nomina earum curiis inposuit. Id non traditur, cum haud dubie aliquanto numerus maior hoc mulierum fu5 erit, aetate an dignitatibus suis virorumve an sorte lectae sint, quae nomina curiis darent. Eodem tempore et centuriae tres equitum conscriptae sunt: Ramnenses ab Romulo, ab T. Tatio Titienses appellati; Lucerum nominis et originis causa incerta est. Inde non modo 10 commune sed concors etiam regnum duobus regibus

fuit.

Tatius is slain by the Laurentians, and Romulus reigns alone. The Romans attack and capture Fidenae.

XIV. Post aliquot annos propinqui regis Tatii legatos Laurentium pulsant, cumque Laurentes iure gentium agerent, apud Tatium gratia suorum et preces plus po15 terant. Igitur illorum poenam in se vertit: nam Lavini, cum ad sollemne sacrificium eo venisset, concursu facto interficitur. Eam rem minus aegre quam dignum erat tulisse Romulum ferunt, seu ob infidam societatem regni, seu quia haud iniuria caesum credebat. Itaque 20 bello quidem abstinuit: ut tamen expiarentur legatorum iniuriae regisque caedes, foedus inter Romam Laviniumque urbes renovatum est.

Et cum his quidem insperata pax erat: aliud multo propius atque in ipsis prope portis bellum ortum. Fide25 nates nimis vicinas prope se convalescere opes rati, priusquam tantum roboris esset, quantum futurum apparebat, occupant bellum facere. Iuventute armata immissa vastatur agri quod inter urbem ac Fidenas est. Inde ad laevam versi, quia dextra Tiberis arcebat, cum 30 magna trepidatione agrestium populantur; tumultusque repens ex agris in urbem inlatus pro nuntio fuit. Excitus Romulus- neque enim dilationem pati tam vicinum

bellum poterat · exercitum educit, castra a Fidenis mille passuum locat. Ibi modico praesidio relicto egressus omnibus copiis partem militum locis circa densa virgulta obscuris subsidere in insidiis iussit ; cum parte maiore atque omni equitatu profectus, id quod quaere- 5 bat, tumultuoso et minaci genere pugnae adequitando ipsis prope portis hostem excivit. Fugae quoque, quae simulanda erat, eadem equestris pugna causam minus mirabilem dedit. Et cum velut inter pugnae fugaeque consilium trepidante equitatu pedes quoque referret gra- 10 dum, plenis repente portis effusi hostes inpulsa Romana acie studio instandi sequendique trahuntur ad locum insidiarum. Inde subito exorti Romani transversam invadunt hostium aciem; addunt pavorem mota e castris signa eorum, qui in praesidio relicti fuerant: ita multiplici terrore perculsi Fidenates prius paene quam Romulus quique cum eo equites erant circumagerent frenis equos, terga vertunt multoque effusius, quippe vera fuga, qui simulantes paulo ante secuti erant, oppidum repetebant. Non tamen eripuere se hosti: haerens in tergo 20 Romanus priusquam fores portarum obicerentur velut agmine uno inrumpit.

Conquest of part of the Veientine territory. Popularity of Romulus with the lower classes and the soldiers.

15

XV. Belli Fidenatis contagione inritati Veientium animi et consanguinitate nam Fidenates quoque Etrusci fuerunt, et quod ipsa propinquitas loci, si Romana 25 arma omnibus infesta finitimis essent, stimulabat, in fines Romanos excucurrerunt populabundi magis quam iusti more belli. Itaque non castris positis, non expectato hostium exercitu raptam ex agris praedam portantes Veios rediere. Romanus contra, postquam hostem in 30 agris non invenit, dimicationi ultimae instructus intentusque Tiberim transit. Quem postquam castra ponere

et ad urbem accessurum Veientes audivere, obviam egressi, ut potius acie decernerent, quam inclusi de tectis moenibusque dimicarent. Ibi viribus nulla arte adiutis tantum veterani robore exercitus rex Romanus 5 vicit, persecutusque fusos ad moenia hostes urbe valida muris ac situ ipso munita abstinuit; agros rediens vastat ulciscendi magis quam praedae studio. Eaque clade haud minus quam adversa pugna subacti Veientes pacem petitum oratores Romam mittunt. Agri parte multatis

Io in centum annos indutiae datae.

Haec ferme Romulo regnante domi militiaeque gesta, quorum nihil absonum fidei divinae originis divinitatisque post mortem creditae fuit, non animus in regno avito recuperando, non condendae urbis consilium, non bello 15 ac pace firmandae. Ab illo enim profecto viribus datis tantum valuit, ut in quadraginta deinde annos tutam pacem haberet. Multitudini tamen gratior fuit quam patribus, longe ante alios acceptissimus militum animis: trecentosque armatos ad custodiam corporis, quos Cele20 res appellavit, non in bello solum sed etiam in pace habuit.

During a review in the Campus Martius Romulus mysteriously disappears from the earth. Reappearing in deified form, he predicts Rome's future glory.

XVI. His inmortalibus editis operibus cum ad exercitum recensendum contionem in campo ad Caprae paludem haberet, subito coorta tempestas cum magno 25 fragore tonitribusque tam denso regem operuit nimbo, ut conspectum eius contioni abstulerit. Nec deinde in terris Romulus fuit. Romana pubes sedato tandem tam turbido die serena pavore, postquam ex quilla lux rediit, ubi vacuam sedem regiam vidit, etsi 30 satis credebat patribus, qui proxumi steterant, sublimem raptum procella, tamen velut orbitatis metu icta mae

et tran

« PreviousContinue »