Page images
PDF
EPUB

lum sed etiam indicerentur bella aliquo ritu, ius ab antiqua gente Aequiculis, quod nunc fetiales habent, descripsit, quo res repetuntur.

Legatus ubi ad fines eorum venit, unde res repetuntur, capite velato filo lanae velamen est "Audi, 5 Iuppiter" inquit, "audite fines" - cuiuscumque gentis sunt, nominat, "audiat fas! ego sum publicus nuntius populi Romani; iuste pieque legatus venio verbisque meis fides sit." Peragit inde postulata. Inde Iovem testem facit: "Si ego iniuste inpieque illos homines illasque 10 res dedier mihi exposco, tum patriae compotem me numquam siris esse." Haec, cum fines suprascandit, haec, quicumque ei primus vir obvius fuerit, haec portam ingrediens, haec forum ingressus paucis verbis carminis concipiendique iuris iurandi mutatis peragit. Si non deduntur 15 quos exposcit, diebus tribus et triginta tot enim sollemnes sunt -peractis bellum ita indicit: "Audi Iuppiter et tu Iane Quirine diique omnes caelestes vosque terrestres vosque inferni audite! Ego vos testor, populum illum "

quicumque est, nominat "iniustum esse, neque ius 20 persolvere. Sed de istis rebus in patria maiores natu consulemus, quo pacto ius nostrum adipiscamur." Tum nuntius Romam ad consulendum redit. Confestim rex his ferme verbis patres consulebat: "Quarum rerum litium causarum condixit pater patratus populi Romani 25 Quiritium patri patrato Priscorum Latinorum hominibusque Priscis Latinis, quas res nec dederunt nec solverunt nec fecerunt, quas res dari solvi fieri oportuit, dic," inquit ei, quem primum sententiam rogabat, "quid censes?" Tum ille: "Puro pioque duello quaerendas cen- 30 seo, itaque consentio consciscoque." Inde ordine alii rogabantur, quandoque pars maior eorum qui aderant in eandem sententiam ibat, bellum erat consensum. Fieri solitum, ut fetialis hastam ferratam aut sanguineam praeustam ad fines eorum ferret, et non minus tribus pu- 35 beribus praesentibus diceret: "Quod populi Priscorum.

Latinorum hominesque Prisci Latini adversus populum Romanum Quiritium fecerunt deliquerunt, quod populus Romanus Quiritium bellum cum Priscis Latinis iussit esse, senatusque populi Romani Quiritium censuit, con5 sensit, conscivit, ut bellum cum Priscis Latinis fieret, ob eam rem ego populusque Romanus populis Priscorum Latinorum hominibusque Priscis Latinis bellum indico facioque." Id ubi dixisset, hastam in fines eorum emittebat. Hoc tum modo ab Latinis repetitae res ac bel10 lum indictum, moremque eum posteri acceperunt.

Capture of Politorium, settlement of the Aventine Hill, war with the Latins, fortification of the Janiculum, and extension of the frontiers.

XXXIII. Ancus demandata cura sacrorum flaminibus sacerdotibusque aliis exercitu novo conscripto profectus Politorium urbem Latinorum vi cepit, secutusque morem regum priorum, qui rem Romanam auxerant hostibus in 15 civitatem accipiendis, multitudinem omnem Romam traduxit. Et cum circa Palatium, sedem veterum Romanorum, Sabini Capitolium atque arcem, Caelium montem Albani inplessent, Aventinum novae multitudini datum. Additi eodem haud ita multo post Tellenis Ficanaque 20 captis novi cives. Politorium inde rursus bello repetitum, quod vacuum occupaverant Prisci Latini. Eaque causa diruendae urbis eius fuit Romanis, ne hostium semper receptaculum esset. Postremo omni bello Latino Medulliam conpulso aliquamdiu ibi Marte incerto varia 25 victoria pugnatum est: nam et urbs tuta munitionibus praesidioque firmata valido erat, et castris in aperto positis aliquotiens exercitus Latinus comminus cum Romanis signa contulerat. Ad ultimum omnibus copiis conisus Ancus acie primum vincit, inde ingenti praeda potens 30 Romam redit, tum quoque multis milibus Latinorum in civitatem acceptis, quibus, ut iungeretur Palatio Aventi

num, ad Murciae datae sedes.

Janiculum quoque ad

iectum, non inopia loci, sed ne quando ea arx hostium esset. Id non muro solum, sed etiam ob commoditatem itineris ponte Sublicio, tum primum in Tiberim facto, coniungi urbi placuit. Quiritium quoque fossa, 5 haud parvum munimentum a planioribus aditu locis, Anci regis opus est. Ingenti incremento rebus auctis cum in tanta multitudine hominum discrimine recte an perperam facti confuso facinora clandestina fierent, carcer ad terrorem increscentis audaciae media urbe inminens 10 foro aedificatur. Nec urbs tantum hoc rege crevit sed etiam ager finesque: silva Mesia Veientibus adempta usque ad mare imperium prolatum, et in ore Tiberis Ostia urbs condita, salinae circa factae; egregieque rebus bello gestis aedis Iovis Feretrii amplificata.

Tarquinius Priscus comes from Etruria to Rome, where he gains the affections of the people and the confidence of the king.

[ocr errors]

15

XXXIV. Anco regnante Lucumo, vir inpiger ac divitiis potens, Romam commigravit cupidine maxime ac spe magni honoris, cuius adipiscendi Tarquiniis - nam ibi quoque peregrina stirpe oriundus erat facultas non fuerat. Demarati Corinthii filius erat, qui ob seditiones 20 domo profugus cum Tarquiniis forte consedisset, uxore ibi ducta duos filios genuit. Nomina his Lucumo atque Arruns fuerunt. Lucumo superfuit patri bonorum omnium heres, Arruns prior quam pater moritur uxore gravida relicta. Nec diu manet superstes filio pater; 25 qui cum ignorans nurum ventrem ferre inmemor in testando nepotis decessisset, puero post avi mortem in nullam sortem bonorum nato ab inopia Egerio inditum nomen. Lucumoni contra omnium heredi bonorum cum divitiae iam animos facerent, auxit ducta in matrimonium 30 Tanaquil summo loco nata, et quae haud facile his, in

quibus nata erat, humiliora sineret ea, quo innupsisset. Spernentibus Etruscis Lucumonem exule advena ortum, ferre indignitatem non potuit, oblitaque ingenitae erga patriam caritatis, dummodo virum honoratum videret, 5 consilium migrandi ab Tarquiniis cepit. Roma est ad id potissimum visa: in novo populo, ubi omnis repentina atque ex virtute nobilitas sit, futurum locum forti ac strenuo viro; regnasse Tatium Sabinum, arcessitum in regnum Numam a Curibus, et Ancum Sabina matre 10 ortum nobilemque una imagine Numae esse. Facile persuadet ut cupido honorum, et cui Tarquinii materna tantum patria esset.

Sublatis itaque rebus amigrant Romam. Ad Ianiculum forte ventum erat. Ibi ei carpento sedenti cum 15 uxore aquila suspensis demissa leniter alis pilleum aufert, superque carpentum cum magno clangore volitans rursus, velut ministerio divinitus missa, capiti apte reponit, inde sublimis abit. Accepisse id augurium laeta dicitur Tanaquil, perita, ut vulgo Etrusci, caelestium prodigiorum 20 mulier. Excelsa et alta sperare conplexa virum iubet : eam alitem, ea regione caeli et eius dei nuntiam venisse, circa summum culmen hominis auspicium fecisse, levasse humano superpositum capiti decus, ut divinitus eidem redderet. Has spes cogitationesque secum portantes ur25 bem ingressi sunt, domicilioque ibi conparato L. Tarquinium Priscum edidere nomen. Romanis conspicuum eum novitas divitiaeque faciebant, et ipse fortunam benigno adloquio, comitate invitandi beneficiisque quos poterat sibi conciliando adiuvabat, donec in regiam quoque 30 de eo fama perlata est. Notitiamque eam brevi apud regem liberaliter dextreque obeundo officia in familiaris amicitiae adduxerat iura, ut publicis pariter ac privatis consiliis bello domique interesset, et per omnia expertus postremo tutor etiam liberis regis testamento institueretur.

At the death of Ancus he is chosen fifth king. He establishes the " gentes minores," conquers Apiolae, lays out the Circus Maximus and institutes the "ludi Romani."

:

XXXV. Regnavit Ancus annos quattuor et viginti, cuilibet superiorum regum belli pacisque et artibus et gloria par. Iam filii prope puberem aetatem erant. Eo magis Tarquinius instare, ut quam primum comitia regi creando fierent; quibus indictis sub tempus pueros ve- 5 natum ablegavit. Isque primus et petisse ambitiose regnum et orationem dicitur habuisse ad conciliandos plebis animos conpositam : se non rem novam petere, quippe qui non primus, quod quisquam indignari mirarive posset, sed tertius Romae peregrinus 10 regnum adfectet; et Tatium non ex peregrino solum sed etiam ex hoste regem factum, et Numam ignarum urbis non petentem in regnum ultro accitum se, ex quo sui potens fuerit, Romam cum coniuge ac fortunis omnibus commigrasse; maiorem partem aetatis eius, qua 15 civilibus officiis fungantur homines, Romae se quam in vetere patria vixisse; domi militiaeque sub haud paenitendo magistro, ipso Anco rege, Romana se iura, Romanos ritus didicisse; obsequio et observantia in regem cum omnibus, benignitate erga alios cum rege ipso cer- 20 haec eum haud falsa memorantem ingenti consensu populus Romanus regnare iussit. Ergo virum cetera egregium secuta, quam in petendo habuerat, etiam regnantem ambitio est; nec minus regni sui firmandi quam augendae rei publicae memor centum in patres 25 legit, qui deinde minorum gentium sunt appellati, factio haud dubia regis, cuius beneficio in curiam venerant. Bellum primum cum Latinis gessit, et oppidum ibi Apiolas vi cepit, praedaque inde maiore, quam quanta belli fama fuerat, revecta ludos opulentius instructiusque quam 30 priores reges fecit. Tunc primum circo, qui nunc max

tasse :

« PreviousContinue »