Page images
PDF
EPUB

Turnus Herdonius of Aricia, at a meeting of the Latin league, attacks Tarquin in a violent harangue.

L. Iam magna Tarquini auctoritas inter Latinorum proceres erat, cum in diem certam ut ad lucum Ferentinae conveniant indicit: esse quae agere de rebus communibus velit. Conveniunt frequentes prima luce. Ipse Tarquinius diem quidem servavit, sed paulo ante quam 5 sol occideret, venit. Multa ibi toto die in concilio variis iactata sermonibus erant. Turnus Herdonius ab Aricia ferociter in absentem Tarquinium erat invectus: haud mirum esse Superbo inditum Romae cognomen iam enim ita clam quidem mussitantes, vulgo tamen 10 eum appellabant;-an quicquam superbius esse quam ludificari sic omne nomen Latinum? Principibus longe ab domo excitis ipsum, qui concilium indixerit, non adesse. Temptari profecto patientiam, ut, si iugum acceperint, obnoxios premat. Cui enim non apparere, 15 adfectare eum imperium in Latinos? Quod si sui bene crediderint cives, aut si creditum illud et non raptum parricidio sit, credere et Latinos, quamquam ne sic quidem alienigenae, debere: sin suos eius paeniteat, quippe qui alii super alios trucidentur, exulatum eant, bona amit- 20 tant, quid spei melioris Latinis portendi? Si se audiant, domum suam quemque inde abituros neque magis observaturos diem concilii quam ipse, qui indixerit, observet. Haec atque alia eodem pertinentia seditiosus facinorosusque homo hisque artibus opes domi nactus 25 cum maxime dissereret, intervenit Tarquinius. Is finis orationi fuit. Aversi omnes ad Tarquinium salutandum; qui silentio facto monitus a proximis, ut purgaret se, quod id temporis venisset, disceptatorem ait se sumptum inter patrem et filium, cura reconciliandi eos in 30 gratiam moratum esse; et quia ea res exemisset illum diem, postero die acturum quae constituisset. Ne id

quidem ab Turno tulisse tacitum ferunt; dixisse enim nullam breviorem esse cognitionem quam inter patrem et filium, paucisque transigi verbis posse: ni pareat patri, habiturum infortunium esse.

Turnus, falsely accused by Tarquin of a treasonable conspiracy, is put to death without a trial.

5 LI. Haec Aricinus in regem Romanum increpans ex concilio abiit. Quam rem Tarquinius aliquanto quam videbatur aegrius ferens confestim Turno necem machinatur, ut eundem terrorem, quo civium animos domi oppresserat, Latinis iniceret. Et quia pro imperio paIo lam interfici non poterat, oblato falso crimine insontem oppressit. Per adversae factionis quosdam Aricinos servum Turni auro corrupit, ut in deversorium eius vim magnam gladiorum inferri clam sineret. Ea cum una

Ab

nocte perfecta essent, Tarquinius paulo ante lucem 15 accitis ad se principibus Latinorum quasi re nova perturbatus, moram suam hesternam, velut deorum quadam providentia inlatam, ait saluti sibi atque illis fuisse. Turno dici sibi et primoribus populorum parari necem, ut Latinorum solus imperium teneat. Adgressurum fu20 isse hesterno die in concilio; dilatam rem esse, quod auctor concilii afuerit, quem maxime peteret. Inde illam absentis insectationem esse natam, quod morando spem destituerit. Non dubitare, si vera deferantur, quin prima luce, ubi ventum in concilium sit, instructus cum 25 coniuratorum manu armatusque venturus sit.

Dici gla

Id

diorum ingentem esse numerum ad eum convectum. vanum necne sit, extemplo sciri posse. Rogare eos, ut inde secum ad Turnum veniant. Suspectam fecit rem et ingenium Turni ferox et oratio hesterna et mora 30 Tarquini, quod videbatur ob eam differri caedes potuisse. Eunt inclinatis quidem ad credendum animis, tamen nisi gladiis deprehensis cetera vana existimaturi. Ubi

est eo ventum, Turnum ex somno excitatum circumsistunt custodes; conprehensisque servis, qui caritate domini vim parabant, cum gladii abditi ex omnibus locis deverticuli protraherentur, enimvero manifesta res visa, iniectaeque Turno catenae; et confestim Latinorum con- 5 cilium magno cum tumultu advocatur. Ibi tam atrox

invidia orta est gladiis in medio positis, ut indicta causa novo genere leti deiectus ad caput aquae Ferentinae crate superne iniecta saxisque congestis mergeretur.

Rome's supremacy is acknowledged by the Latins and confirmed by a treaty.

LII. Revocatis deinde ad concilium Latinis Tarqui- 10 nius conlaudatisque, qui Turnum novantem res pro manifesto parricidio merita poena adfecissent, ita verba fecit: posse quidem se vetusto iure agere, quod, cum omnes Latini ab Alba oriundi sint, eo foedere teneantur, quo ab Tullo res omnis Albana cum coloniis suis in 15 Romanum cesserit imperium; ceterum se utilitatis id magis omnium causa censere, ut renovetur id foedus, secundaque potius fortuna populi Romani ut participes Latini fruantur, quam urbium excidia vastationesque agrorum, quas Anco prius, patre deinde suo regnante per- 20 pessi sint, semper aut expectent aut patiantur. Haud difficulter persuasum Latinis, quamquam in eo foedere superior Romana res erat. Ceterum et capita nominis Latini stare ac sentire cum rege videbant, et Turnus sui cuique periculi, si adversatus esset, recens erat docu- 25 mentum. Ita renovatum foedus, indictumque iunioribus Latinorum, ut ex foedere die certa ad lucum Ferentinae armati frequentes adessent. Qui ubi ad edictum Romani regis ex omnibus populis convenere, ne ducem suum neve secretum imperium propriave signa haberent, 30 miscuit manipulos ex Latinis Romanisque, ut ex binis singulos faceret binosque ex singulis; ita geminatis manipulis centuriones imposuit.

War with the Volscians and capture of Suessa Pometia with rich spoil. Tarquin resorts to a stratagem to gain possession of Gabii.

LIII. Nec, ut iniustus in pace rex, ita dux belli pravus fuit: quin ea arte aequasset superiores reges, ni degeneratum in aliis huic quoque decori offecisset. Is primus Volscis bellum in ducentos amplius post suam 5 aetatem annos movit, Suessamque Pometiam ex his vi cepit. Ubi cum divendita praeda quadraginta talenta argenti refecisset, concepit animo eam amplitudinem Iovis templi, quae digna deum hominumque rege, quae Romano imperio, quae ipsius etiam loci maiestate esIO set. Captivam pecuniam in aedificationem eius templi seposuit.

Excepit deinde eum lentius spe bellum, quo Gabios propinquam urbem, nequiquam vi adortus, cum obsidendi quoque urbem spes pulso a moenibus adempta 15 esset, postremo minime arte Romana, fraude ac dolo, adgressus est. Nam cum velut posito bello fundamentis templi iaciendis aliisque urbanis operibus intentum se esse simularet, Sextus filius eius, qui minimus ex tribus erat, transfugit ex composito Gabios, patris in se saevi20 tiam intolerabilem conquerens: iam ab alienis in suos vertisse superbiam, et liberorum quoque eum frequentiae taedere, ut, quam in curia solitudinem fecerit, domi quoque faciat, ne quam stirpem, ne quem heredem regni relinquat. Se quidem inter tela et gladios patris 25 elapsum nihil usquam sibi tutum nisi apud hostes L. Tarquini credidisse. Nam ne errarent, manere iis bellum, quod positum simuletur, et per occasionem eum. incautos invasurum. Quod si apud eos supplicibus locus non sit, pererraturum se omne Latium Volscosque 30 inde et Aequos et Hernicos petiturum, donec ad eos perveniat, qui a patrum crudelibus atque impiis suppli

ciis tegere liberos sciant. Forsitan etiam ardoris aliquid ad bellum armaque se adversus superbissimum regem ac ferocissimum populum inventurum. Cum, si nihil morarentur, infensus ira porro inde abiturus videretur, benigne ab Gabinis excipitur. Vetant mirari, si, qualis 5 in cives, qualis in socios, talis ad ultimum in liberos esset. In se ipsum postremo saeviturum, si alia desint. Sibi vero gratum adventum eius esse, futurumque credere brevi, ut illo adiuvante a portis Gabinis sub Romana moenia bellum transferatur.

IO

Sextus Tarquin, after gaining the confidence of the Gabines, betrays their city to his father.

LIV. Inde in consilia publica adhiberi. Ubi cum de aliis rebus adsentire se veteribus Gabinis diceret, quibus eae notiores essent; ipse identidem belli auctor esse, et in eo sibi praecipuam prudentiam adsumere, quod utriusque populi vires nosset, sciretque invisam 15 profecto superbiam regiam civibus esse, quam ferre ne liberi quidem potuissent. Ita cum sensim ad rebellandum primores Gabinorum incitaret, ipse cum promptissimis iuvenum praedatum atque in expeditiones iret, et dictis factisque omnibus ad fallendum instructis vana 20 adcresceret fides, dux ad ultimum belli legitur. Ibi cum inscia multitudine, quid ageretur, proelia parva inter Romam Gabiosque fierent, quibus plerumque Gabina res superior esset, tum certatim summi infimique Gabinorum Sex. Tarquinium dono deum sibi missum ducem cre- 25 dere. Apud milites vero obeundo pericula ac labores pariter, praedam munifice largiendo tanta caritate esse, ut non pater Tarquinius potentior Romae quam filius Gabiis esset. Itaque postquam satis virium collectum ad omnes conatus videbat, tum ex suis unum sciscita- 30 tum Romam ad patrem mittit, quidnam se facere vellet, quandoquidem, ut omnia unus Gabiis posset, ei dii

« PreviousContinue »