Page images
PDF
EPUB

iacet a freto ad ea flumina, ab altero latere Africam vocamus; ab altero, Europen. Ultra quicquid est, Asia est.

De Chor., I, i.

378. AN ACCOUNT OF THE RIVER NILE, WITH SUGGESTIONS AS TO THE CAUSE OF ITS ANNUAL OVERFLOW.

Hic ex desertis Africae missus, nec statim navigari facilis, nec statim Nilus est; et cum diu simplex saevusque descendit, circa Meroen, late patentem insulam, in Aethiopiam diffunditur, alteraque parte Astabores, altera Astape dictus est. Ubi rursus coit, ibi nomen hoc capit. Inde partim asper, partim navigia patiens, in immanem lacum devenit; ex quo praecipiti impetu egressus, et Tachempso, alteram insulam, amplexus, usque ad Elephantinen urbem Aegyptiam, atrox adhuc fervensque decurrit. Tum demum placidior, et iam bene navigabilis, primum iuxta Cercasorum oppidum triplex esse incipit. Deinde iterum iterumque divisus ad Delta et ad Melin, it per omnem Aegyptum vagus atque dispersus; septemque in ora se scindens, singulis tamen grandis evolvitur. Non pererrat autem tantum eam, sed aestivo sidere exundans etiam irrigat, adeo efficacibus aquis ad generandum alendumque, ut praeter id, quod scatet piscibus, quod hippopotamos crocodilosque, vastas beluas, gignit, glaebis etiam infundat animas, ex ipsaque humo vitalia effingat. Hoc eo manifestum est, quod, ubi sedavit diluvia, ac se sibi reddidit, per umentes campos quaedam nondum perfecta animalia, sed tum primum accipientia spiritum, et ex parte iam formata, ex parte adhuc terrena, visuntur. Crescit porro, sive quod solutae magnis aestibus nives, ex inmanibus Aethiopiae iugis, largius, quam ripis accipi queant, defluunt; sive quod sol hieme terris proprior, et ob id fontem eius minuens, tunc altius abit, sinitque integrum, et ut est plenissimus, surgere; sive quod per ea tempora flantes Etesiae, aut actas a septentrione in meridiem nubes super principia eius imbre praecipitant; aut venienti obviae adverso spiritu cursum descendentis impediunt; aut harenis, quas cum fluctibus litori adplicant, ostia obducunt; fitque maior. vel quod nihil ex semet amittit, vel quod plus, quam solet, accipit, vel quod minus, quam debet emittit. Quod si est alter orbis,

suntque oppositi nobis a meridie Antichthones; ne illud quidem a vero nimium abscesserit, in illis terris ortum amnem, ubi subter maria caeco alveo penetraverit, in nostris rursus emergere, et hac re solstitio adcrescere, quod tum hiems sit, unde oritur.

De Chor., I, ix.

Q. CURTIUS RUFUS, TIME OF CLAUDIUS AND

NERO.

379. ALEXANDER CUTS THE GORDIAN KNOT.

Phrygia erat, per quam ducebatur exercitus, pluribus vicis quam urbibus frequens. Tunc habebat nobilem quondam Midae regiam. Gordium nomen est urbi, quam Sangarius amnis praeterfluit, pari intervallo Pontico et Cilicio mari distantem. Inter haec maria angustissimum Asiae spatium esse conperimus, utroque in artas fauces conpellente terram. Quae quia continenti adhaeret sed magna ex parte cingitur fluctibus, speciem insulae praebet ac, nisi tenue discrimen obiceret, quae nunc dividit maria, committeret. Alexander urbe in dicionem suam redacta Iovis

templum intrat. Vehiculum, quo Gordium, Midae patrem vectum esse constabat, aspexit, cultu haud sane a vilioribus vulgatisque usu abhorrens. Notabile erat iugum adstrictum compluribus nodis in semetipsos inplicatis et celantibus nexus. Incolis deinde adfirmantibus, editam esse oraculo sortem, Asiae potiturum, qui inexplicabile vinculum solvisset, cupido incessit animo sortis eius explendae. Circa regem erat et Phrygum turba et Macedonum, illa expectatione suspensa, haec sollicita ex temeraria regis fiducia; quippe serie vinculorum ita adstricta, ut, unde nexus inciperet quove se conderet, nec ratione nec visu perspici posset. solvere adgressus iniecerat curam ei, ne in omen verteretur irritum inceptum. Ille nequaquam diu luctatus cum latentibus nodis, 'Nihil,' inquit, 'interest, quomodo solvantur ; ' gladioque ruptis omnibus loris oraculi sortem vel elusit vel inplevit.

Hist. Alex., III, i, 2.

380. DEATH OF THE WIFE OF DARIUS.

Interceptae deinde Darei litterae sunt, quibus Graeci milites sollicitabantur, ut regem aut interficerent aut proderent, dubitavitque, an eas pro contione recitaret, satis confisus Graecorum quoque erga se benevolentiae ac fidei. Sed Parmenio deterruit, non esse talibus promissis inbuendas aures militum adfirmans; patere vel unius insidiis regem, nihil nefas esse avaritiae. Secutus consilii auctorem castra movit. Iter facienti spado e captivis, qui Darei uxorem comitabantur, deficere eam nuntiat et vix spiritum ducere. Itineris continui labore animique aegritudine fatigata inter socrus et virginum filiarum manus conlapsa erat, deinde et extincta. Id ipsum nuntians alius supervenit. Et rex haud secus, quam si parentis mors nuntiata esset, crebros edidit gemitus lacrimisque obortis, qualis Dareus profudisset, in tabernaculum, in quo mater erat Darei, defuncto adsidens corpori, venit. Hic vero renovatus est maeror, ut prostratam humi vidit. Recenti malo priorum quoque admonita receperat in gremium adultas virgines, magna quidem mutui doloris solacia, sed quibus ipsa deberet esse solacio. In conspectu erat nepos parvulus, ob id ipsum miserabilis, quod nondum sentiebat calamitatem, ex maxima parte ad ipsum redundantem. Crederes Alexandrum inter suas necessitudines flere et solacia non adhibere, sed quaerere. Cibo certe abstinuit omnemque honorem funeri patrio Persarum more servavit, dignus, hercule, qui nunc quoque tantae et mansuetudinis et continentiae ferat fructum. Semel omnino eam viderat, quo die capta est, nec ut ipsam, sed ut Darei matrem videret, eximiamque pulchritudinem formae eius non libidinis habuerat invitamentum, sed gloriae.

Hist. Alex., IV, x, 40, 41.

L. JUNIUS MODERATUS COLUMELLA,
TIME OF CLAUDIUS AND NERO.

381. AGRICULTURE IS THE ONLY STRICTLY HONORABLE METHOD OF MAKING MONEY.

Nam cetera diversa et quasi repugnantia dissident a iustitia, nisi aequius existimamus cepisse praedam ex militia, quae nobis nihil siue sanguine et cladibus alienis affert. An bellum perosis, maris et negotiationis alea sit optabilior, ut rupto naturae foedere, terrestre animal, homo, ventorum et maris obiectus irae si fluctibus audeat credere, semperque ritu volucrum longinqui litoris peregrinus ignotum pererret orbem? An feneratio probabilior sit, etiam his invisa quibus succurrere videtur? Sed ne caninum quidem, sicut dixere veteres, studium praestantius locupletissimum quemque adlatrandi et contra innocentes et pro nocentibus, neglectum a maioribus, a nobis etiam concessum intra moenia et in ipso foro latrocinium? An honestius duxerim mercenarii salutatoris mendacissimum aucupium circumvolitantis limina potentiorum, somnumque regis sui rumoribus augurantis? neque enim roganti quid agatur intus respondere servi dignantur. An putem fortunatius a catenato repulsum ianitore saepe nocte sera foribus ingratis adiacere, miserrimoque famulatu per dedecus fascium decus et imperium profuso tamen patrimonio mercari? nam nec gratuita servitute sed donis rependitur honor. Quae si et ipsa et eorum similia bonis fugienda sunt, superest, ut dixi, unum genus liberale et ingenuum rei familiaris augendae, quod ex agricolatione contingit.

I, Prooem.

T. CALPURNIUS SICULUS,

TIME OF NERO.

382. AN AMOEBEAN CONTEST (IDAS AND ASTACUS).

I. O si quis Crocalen deus afferat! hunc ego terris,
Hunc ego sideribus solum regnare fatebor,
Secernamque nemus, dicamque: 'Sub arbore numen
Hac erit; ite procul, sacer est locus, ite profani.'
A. Urimur in Crocalen; si quis mea vota deorum
Audiat, huic soli, virides qua gemmeus undas
Fons agit et tremulo percurrit lilia rivo,
Inter pampineas ponetur faginus ulmos.

I. Ne contemne casas et pastoralia tecta;
Rusticus est, fateor, sed non est barbarus Idas.
Saepe vaporato mihi caespite palpitat agnus,
Saepe cadit festis devota Parilibus agna.

A. Nos quoque pomiferi Laribus consuevimus horti
Mittere primitias et figere liba Priapo,

Rorantesque favos damus et liquentia mella;
Nec sunt grata minus, quam si caper imbuat aras.
I. Mille sub uberibus balantes pascimus agnas;
Totque Tarentinae praestant mihi vellera matres;
Per totum niveus premitur mihi caseus annum,
Si venies, Crocale, totus tibi serviet annus.

A. Qui numerare velit, quam multa sub arbore nostra
Poma legam, citius tenues numerabit arenas;
Semper olus metimus, nec bruma nec impedit aestas.
Si venias, Crocale, totus tibi serviet hortus.1

ii, 52-75.

1 Cf. Baehrens, 'Poetae Lat. Min.,' Vol. II, pp. 75, 76.

« PreviousContinue »