Plena minis, nec sceptra fide nec pace sequestra Coniugis et Danaae (quid enim maioribus actis Theb., ii, 415-436. 405. BOXING MATCH BETWEEN CAPANEUS AND ALCIDAMAS. Ut sese permensi oculis et uterque priorem Bracchia et explorant caestus hebetantque terendo. Iam cruor et tepido signantur tempora rivo. Nescit adhuc Capaneus subitumque per agmina murmur 406. BACCHUS INTERCEDES FOR THEBES. Exscindisne tuas, divum sator optime, Thebas? Commendare fretis; cara submovit ab arce Ida; quid heu tantum nostris offenderis aris? Theb., vii, 155-177, 181-192. 6 M. FABIUS QUINTILIANUS, 35-95 A. D. 407. THE VALUE OF MUSIC AS AN AID TO LITERARY CULTURE. Veterum quoque Romanorum epulis fides ac tibias adhibere moris fuit. Versus quoque Saliorum habent carmen. Quae cum omnia sint a Numa rege instituta, faciunt manifestum, ne illis quidem, qui rudes ac bellicosi videntur, curam musices, quantam illa recipiebat aetas, defuisse. Denique in proverbium usque Graecorum celebratum est, 'Indoctos a Musis atque a Gratiis abesse. Verum quid ex ea proprie petat futurus orator, disseramus. Numeros musice duplices habet, in 'vocibus' et in * corpore;' utriusque enim rei aptus quidam modus desideratur. Vocis rationem Aristoxenus musicus dividit in ῥυθμόν et μέλος, quorum alterum' modulatione,' alterum canore ac sonis stat. Num igitur non haec omnia oratori necessaria? quorum unum ad gestum, alterum ad collocationem verborum, tertium ad flexus vocis, qui sunt in agendo quoque plurimi, pertinet. Age, non habebit in primis curam vocis orator, quid tam musices proprium? Sed ne haec quidem praesumenda pars est; uno interim contenti simus exemplo C. Gracchi, praecipui suorum temporum oratoris, cui contionanti consistens post eum musicus, fistula, quam tonarion vocant, modus quibus con deberet intendi, monstrabat. Haec ei cura inter turbidissimas I, x, 20-22, 27, 28. 406. THE YOUNG ROMANS WERE TAUGHT HOW TO DISCUSS ON THEIR MERITS QUESTIONS INVOLVING SOME OF THE BROAD PRINCIPLES OF LAW. 6 6 'Legum laus' et 'vituperatio' iam maiores, ac prope summis operibus suffecturas, vires desiderant; quae quidem suasoriis magis an controversiis accommodata sit exercitatio, consuetudine et iure civitatium differt. Apud Graecos enim lator earum ad iudicem vocabatur; Romanis pro contione suadere ac dissuadere moris fuit. Utroque autem modo pauca de his et fere certa dicuntur. Nam et genera sunt tria, ‘sacri, publici, privati iuris.' Quae divisio ad laudem magis spectat, si quis eam per gradus augeat, quod 'lex,' quod 'publica,' quod ad religionem deum comparata' sit. Ea quidem, de quibus quaeri solet, communia omnibus. Aut enim de iure dubitari potest eius, qui rogat,' ut 'de P. Clodii, qui non rite creatus tribunus arguebatur;' aut de ipsius rogationis, quod est varium, sive non trino' forte nundino' promulgata, sive 'non idoneo die,' sive 'contra intercessionem,' vel auspicia, aliudve quid, quod legitimis obstet,' dicitur lata esse, vel ferri; sive alicui manentium legum repugnare.' Sed haec ad illas primas exercitationes non pertinent; nam sunt eae citra complexum personarum, temporum, causarum. Reliqua eadem fere, vero fictoque huiusmodi certamine, tractantur. Nam vitium aut in verbis' est, aut in rebus.' In verbis quaeritur, an satis significent? an sit in iis aliquid ambiguum?' In rebus, 'an lex sibi ipsa consentiat? an in praeteritum ferri debeat? an in singulos homines?' Maxime vero commune est quaerere, 'an sit honesta? an utilis?' Nec ignoro, plures fieri a plerisque partes; sed nos 'iustum, pium, religiosum,' ceteraque his similia honesto' complectimur. 'Iusti' tamen species non simpliciter excuti solet. Aut enim de re ipsa quaeritur, ut 'dignane poena,' vel praemio sit?' aut de modo praemii poenaeve, 'qui' tam 'maior,' quam 'minor' culpari potest. Utilitas quoque interim 'natura' discernitur, interim 'tempore.' Quaedam 'an obtineri possint,' ambigi solet. Ne illud quidem 6 ignorare oportet, leges aliquando 'totas,' aliquando ex parte' reprehendi solere, cum exemplum rei utriusque nobis claris orationibus praebeatur. Nec me fallit, eas quoque leges esse, quae non in perpetuum rogentur, sed de honoribus aut imperiis, qualis Manilia' fuit, de qua Ciceronis oratio est. II, iv, 33-40. 409. THE CHIEF MERIT OF A 'SUASORIA' IS TO REFLECT AS FORCIBLY AS POSSIBLE THE INDIVIDUALITY OF THE PERSON INTO WHOSE MOUTH THE ORATION IS PUT. Ideoque longe mihi difficillimae videntur 'prosopopoeiae' in quibus ad reliquum suasoriae laborem accedit etiam personae difficultas. Namque idem illud aliter Caesar, aliter Cicero, aliter Cato suadere debebit. Utilissima vero haec exercitatio, vel quod duplicis est operis, vel quod poetis quoque aut historiarum futuris scriptoribus plurimum confert. Verum et oratoribus necessaria. Nam sunt multae a Graecis Latinisque compositae orationes, quibus alii uterentur, ad quorum condicionem vitamque aptanda, quae dicebantur, fuerunt. An eodem modo cogitavit, aut eandem personam induit Cicero, cum scriberet Cn. Pompeio, et cum T. Ampio, ceterisve: ac non uniuscuiusque eorum fortunam, dignitatem, res gestas intuitus, omnium, quibus vocem dabat, etiam imaginem expressit? ut melius quidem, sed tamen ipsi, dicere viderentur. Neque enim minus vitiosa est oratio, si ab homine, quam si a re, cui accommodari debuit, dissidet; ideoque Lysias optime videtur in iis, quae scribebat indoctis, servasse veritatis fidem. Enimvero praecipue declamatoribus considerandum est, quid cuique personae conveniat? qui paucissimas controversias ita dicunt, ut advocati; plerumque filii, patres, divites, senes, asperi, lenes, avari, denique superstitiosi, timidi, derisores fiunt; ut vix comoediarum actoribus plures habitus in pronuntiando concipiendi sint, quam his in dicendo. Quae omnia videri possunt prosopopoeiae; quam ego suasoriis subieci, quia nullo alio ab his, quam persona, distat. Quamquam haec aliquando etiam in controversias ducitur, quae ex historiis compositae, certis agentium nominibus continentur. Neque ignoro, plerumque exer |