Page images
PDF
EPUB

6

illaborata, et illa, qua nihil pulchrius auditu est, oratio prae se fert tamen felicissimam facilitatem. Quae non immerito ab hominibus aetatis suae regnare in iudiciis' dictus est; apud posteros vero id consecutus, ut Cicero iam non hominis nomen, sed eloquentiae habeatur. Hunc igitur spectemus, hoc propositum nobis sit exemplum; ille se profecisse sciat, cui Cicero valde placebit.

X, i, 105-112.

415. POWER OF MEMORY IN AN ORATOR.

'Memoriam' quidam naturae modo esse munus existimaverunt, estque in ea non dubie plurimum; sed ipsa excolendo, sicut alia omnia, augetur, et totus, de quo diximus adhuc, inanis est labor, nisi ceterae partes hoc velut spiritu continentur. Nam et omnis disciplina memoria constat, frustraque docemur, si quidquid audimus, praeterfluat, et exemplorum, legum, responsorum, dictorum denique factorumque velut quasdam copias, quibus abundare, quasque in promptu semper habere debet orator, eadem illa vis repraesentat. Neque immerito thesaurus' hic eloquentiae' dicitur. Sed non firme tantum continere, verum etiam cito percipere multa acturos oportet, nec quae scripseris modo iterata lectione complecti, sed in cogitatis quoque rerum ac verborum contextum sequi, et quae sint ab adversa parte dicta, meminisse; nec utique ea, quo dicta sunt ordine, refutare, sed opportunis locis ponere. Quid? extemporalis oratio nec alio mihi videtur mentis vigore constare. Nam dum alia dicimus, quae dicturi sumus, intuenda sunt. Ita cum semper cogitatio ultra id, quod est, longius quaerit, quidquid interim repperit, quodammodo apud memoriam deponit; quod illa, quasi media quaedam manus, acceptum ab inventione tradit elocutioni.

XI, ii, 1–3.

SEX. JULIUS FRONTINUS, CIRC. 40-103 A. D.

416. EXAMPLES OF DISPELLING THE FEAR ARISING FROM UNLUCKY OMENS.

Scipio, ex Italia in Africam transportato exercitu, cum egrediens navem prolapsus esset, et ob hoc adtonitos milites cerneret, id, quod trepidationem adferebat, constantia et magnitudine animi, in hortationem convertit et, Ludite,' inquit, 'milites, Africam obpressi.'

[ocr errors]

C. Caesar, cum forte conscendens navem lapsus esset, 'Teneo te, terra mater,' inquit; qua interpretatione effecit, ut repetiturus illas, a quibus proficiscebatur, terras videretur.

P. Sempronius Sophus Cos., acie adversus Picentes directa, cum subitus terrae motus utrasque partes confudisset, exhortatione confirmavit suos, et inpulit, ut consternatum superstitione invaderent hostem, adortusque devicit.

Sertorius, cum equitum scuta extrinsecus, equorumque pectora cruenta subito prodigio adparuissent, victoriam portendi interpretatus est, quoniam illae partes solerent hostili cruore respergi.

Epaminondas Thebanus, contristatis militibus, quod ex hasta eius ornamentum, infulae more dependens, ventus ablatum in sepulcrum Lacedaemonii cuiusdam depulerat, 'Nolite,' inquit, 'milites, trepidare; Lacedaemoniis significatur interitus. Sepulcra enim muneribus ornantur.'

Idem, cum fax de caelo nocte delapsa, eos, qui adverterunt, terruisset, Lumen,' inquit, hoc numina ostendunt.'

6

C. Sulpicius Gallus defectum lunae inminente nocte, ne pro ostento exciperent milites, praedixit futurum, additis rationibus causisque defectionis.

Timotheus Atheniensis, adversus Corcyraeos navali proelio decertaturus, gubernatori suo, qui proficiscenti iam classi signum receptui coeperat dare, quia ex remigibus quemdam sternutantem audierat, Miraris,' inquit, 'ex tot milibus unum perfrixisse?'

Chabrias Atheniensis classe dimicaturus, excusso ante navem ipsius fulmine, exterritis per tale prodigium militibus; 'Nunc,'

inquit, potissimum ineunda pugna est, cum deorum maximus Iuppiter adesse numen suum classi nostrae ostendit.'

Strat., I, xii.

417. SCOPE OF THE WORK ON THE AQUEDUCTS OF ROME.

Cum omnis res ab imperatore delegata intentiorem exigat curam; et me, seu naturalis sollicitudo, seu fides sedula non ad diligentiam modo, verum ad amorem quoque commissae rei instigent; sitque mihi nunc ab Nerva Augusto, nescio diligentiore, an amantiore reipublicae imperatore, aquarum iniunctum officium, tum ad usum, tum ad salubritatem, atque etiam ad securitatem urbis pertinens, administratum per principes semper civitatis nostrae cives; primum ac potissimum existimo, sicut in ceteris negotiis institueram, nosse quod suscepi. Ac, ne quid ad totius rei pertinens notitiam praetermisisse videar, nomina primum aquarum, quae in urbem Romam influunt ponam; tum per quos quaeque earum, et quibus consulibus, quoto post urbem conditam anno, perductae sint; deinde quibus ex locis, et a quoto miliario duci coepissent; quantum subterraneo rivo, quantum substructione, quantum opere arcuato; post altitudinem cuiusque, modulorumque rationem, et quae erogationes ab illis factae sint; quantum extra urbem, quantum intra urbem unicuique regioni, pro suo modo, unaquaeque aquarum serviat ; quot castella publica, privataque sint, et ex his quantum publicis operibus, quantum muneribus (ita enim cultiores appellant); quantum lacibus; quantum nomine Caesaris; quantum privatorum usui beneficio principis detur; quod ius ducendarum tuendarumque sit earum; quae id sanciant poenae ex legibus, senatusconsultis et mandatis principum inrogatae.

De Aq., Praef. i, iii.

418. DESCRIPTION OF AN AQUEDUCT.

Aqua Appia. M. Valerio Maximo, P. Decio Mure Coss., anno post initium Samnitici belli XXXI, aqua Appia in urbem inducta est ab Appio Claudio Crasso censore, cui postea Caeco fuit cognomen, qui et viam Appiam, a porta Capena usque ad urbem Capuam, muniendam curavit. Collegam habuit C. Plautium,

cui ob inquisitas eius aquae venas Venocis cognomen datum est. Sed quia is intra annum et sex menses, deceptus a collega tamquam invidiam facturo, abdicavit se censura, nomen aquae ad Appii tantum honorem pertinuit; qui multis tergiversationibus extraxisse censuram traditur, donec et viam, et huius aquae ductum consummaret. Concipitur Appia in agro Lucullano, via Praenestina, inter miliarium VII et VIII, diverticulo sinistrorsus passuum DCCLXXX. Ductus eius habet longitudinem a capite usque ad Salinas, qui locus est ad portam Trigeminam, passuum XI milium CLXXXX; subterraneo rivo passuum XI milium CXXX; supra terram substructione, et arcuato opere proxime ad portam Capenam passuum LX. . . . Incipit distribui Appia imo Publicii clivo ad portam Trigeminam.

De Aq., v.

M. VALERIUS MARTIALIS, 42-102 A. D.

419. A LAP-DOG.

Issa est passere nequior Catulli.
Issa est purior osculo columbae.
Issa est blandior omnibus puellis.
Issa est carior Indicis lapillis.
Issa est deliciae catella Publi.
Hanc tu, si queritur, loqui putabis.
Sentit tristitiamque gaudiumque.
Collo nixa cubat, capitque somnos,
Ut suspiria nulla sentiantur.
Castae tantus inest pudor catellae :
Ignorat Venerem, nec invenimus
Dignum tam tenera virum puella.
Hanc ne lux rapiat suprema totam,
Picta Publius exprimit tabella,
In qua tam similem videbis Issam,
Ut sit tam similis sibi nec ipsa.

Issam denique pone cum tabella ;
Aut utramque putabis esse veram,

Aut utramque putabis esse pictam.

I, cix.

420. To A STINGY FRIEND WHO HAD ASKED FOR THE LOAN OF HIS BOOK.

Occurris quotiens, Luperce, nobis,
Vis mittam puerum,' subinde dicis,
'Cui tradas epigrammaton libellum,
Lectum quem tibi protinus remittam?'
Non est, quod puerum, Luperce, vexes.
Longum est, si velit ad Pirum venire,
Et scalis habito tribus, sed altis.
Quod quaeris, propius petas licebit.
Argi nempe soles subire letum :
Contra Caesaris est forum taberna,
Scriptis postibus hinc et inde totis,
Omnes ut cito perlegas poetas.

Illinc me pete. Nec roges Atrectum :
Hoc nomen dominus gerit tabernae
De primo dabit, alterove nido,
Rasum pumice, purpuraque cultum
Denaris tibi quinque Martialem.
Tanti non es,' ais? Sapis, Luperce.

421. NE SUTOR ULTRA CREPIDAM.'

I, cxvii.

Das gladiatores, sutorum regule, cerdo,
Quodque tibi tribuit subula, sica rapit.
Ebrius es: nec enim faceres hoc sobrius unquam,
Ut velles corio ludere, cerdo, tuo.

Lusisti corio; sed te, mihi crede, memento

Nunc in pellicula, cerdo, tenere tua.

III, xvi.

« PreviousContinue »