Ausgewählte Briefe des jüngeren Plinius

Front Cover
Teubner, 1894 - 143 pages

From inside the book

Selected pages

Contents


Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 81 - Usus ille sole, mox frigida gustaverat iacens, studebatque; poscit soleas, ascendit locum, ex quo maxime miraculum illud conspici poterat. Nubes, incertum procul intuentibus, ex quo monte (Vesuvium fuisse postea cognitum est) oriebatur, cuius similitudinem et formam non alia magis arbor quam pinus expresserit. Nam longissimo velut trunco elata in altum quibusdam ramis diffundebatur...
Page 106 - Reverere conditores deos et nomina deorum, reverere gloriam veterem et hanc ipsam senectutem, quae in homine venerabilis, in urbibus sacra. Sit apud te honor antiquitati, sit ingentibus factis, sit fabulis quoque. Nihil ex cuiusquam dignitate, nihil ex libertate, nihil etiam ex 4 iactatione decerpseris. Habe ante oculos hanc esse terram quae nobis miserit iura, quae leges non victis sed petentibus dederit...
Page 81 - Nubes, incertum procul intuentibus, ex quo monte (Vesuvium fuisse postea cognitum est), oriebatur, cuius similitudinem et formam non alia magis arbor quam pinus expresserit. Nam longissimo velut trunco elata in altum quibusdam ramis diffundebatur, credo, quia recenti spiritu evecta, dein senescente eo destituta aut etiam pondere suo victa in latitudinem vanescebat.
Page 42 - Post cibum saepe, quem in- 10 10 terdiu levem et facilem veterum more sumebat, aestate, si quid otii, iacebat in sole, liber legebatur, adnotabat excerpebatque. Nihil enim legit quod non excerperet: dicere etiam solebat nullum esse librum tam malum ut non aliqua parte prodesset.
Page 133 - Ex quo facile est opinari quae turba hominum emendari possit, si sit paenitentiae locus.
Page 70 - ... habet quidem oratio et historia multa communia, sed plura diversa in his ipsis, quae communia videntur. narrat illa, narrat haec, sed aliter; huic pleraque humilia et sordida et ex medio petita, illi omnia recondita, splendida, excelsa conveniunt; hanc saepius ossa, musculi, nervi, illam tori...
Page 44 - Multum ubique librorum, multum statuarum, multum imaginum, quas non habebat modo verum etiam venerabatur, Vergilii ante omnes, cuius natalem religiosius quam suum celebrabat, Neapoli maxime, ubi monimentum 9 eius adire ut templum solebat.
Page 89 - Quaeris quemadmodum in secessu, quo iamdiu frueris, putem te studere oportere. Utile in primis, et multi praecipiunt, vel ex graeco in latinum, vel ex latino vertere in graecum. Quo genere exercitationis proprietas splendorque verborum, copia figurarum, vis explicandi, praeterea imitatione optimorum similia inveniendi facultas paratur.
Page 133 - Quo magis necessarium credidi ex duabus ancillis, quae ministrae dicebantur, quid esset veri et per tormenta quaerere.

Bibliographic information