Ciceronis Tusculanarum disputationum libri V. |
What people are saying - Write a review
We haven't found any reviews in the usual places.
Other editions - View all
Common terms and phrases
aegritudinem aegritudo aliquid andere animi animo animum auch bonum causa certe Cicero corpore corporis cuius dafs deshalb dicere dicitur Diog dolorem eine einzelnen eius eorum esset Frage habe hanc häufig Hdschr Heine igitur illa ille illi illud inquit ipsa ipsum Itaque Leben Lehre Leidenschaften lich mali malis malum Menschen mihi mortem multa nach namentlich naturae necesse neque nicht nihil nomen nulla numquam nunc omni omnibus omnino omnium Philosophie Plato posse possit potest primum quaedam quis quoniam quorum ratio ratione rebus rerum saepe sagt satis Satz Schmerz schon Schrift Seele semper sich sine Sinne sint sive soll statt steht Stoiker tamen Teil tibi Tugend verum videtur vita vitae vitam Weise wird Wort wurde Zeit zweiten δὲ καὶ τὸ τῶν
Popular passages
Page 32 - nosce te' dicit, hoc dicit: 'nosce animum tuum.' Nam corpus quidem quasi vas est aut aliquod animi receptaculum : ab animo tuo quicquid agitur, id agitur a te.
Page 41 - ... unde ad hominem venire possint nisi a deo. Singularis est igitur quaedam natura atque vis animi seiuncta ab his usitatis notisque naturis. Ita, quicquid est illud, quod sentit, quod sapit, quod vivit, quod viget, caeleste et divinum ob eamque rem aeternum sit necesse est.
Page 4 - Sunt enim ingeniis nostris semina innata virtutum, quae si adolescere liceret, ipsa nos ad beatam vitam natura perduceret. Nunc autem, simul atque editi in lucem et suscepti sumus, in omni continuo pravitate et in summa opinionum perversitate versamur ; ut paene cum lacte nutricis errorem suxisse videamur.
Page 5 - Naevius. sero igitur a nostris poetae vel cogniti vel recepti. quamquam est in Originibus solitos esse in epulis canere convivas ad tibicinem de clarorum hominum virtutibus; honorem tamen huic generi non fuisse declarat oratio Catonis, in qua obiecit ut probrum M. Nobiliori, quod is in provinciam poetas duxisset; duxerat autem consul ille in Aetoliam, ut scimus, Ennium.
Page 57 - Earn illi putant in solo esse sapiente, quam sic definiunt : voluntas est, quae quid cum ratione desiderat. Quae autem a ratione aversa incitata est vehementius, ea libido est vel cupiditas effrenata, quae in omnibus stultis invenitur.
Page 44 - Itaque commémorât, ut cygni, qui non sine causa Apollini dicati sint, sed quod ab eo divinationem habere videantur, qua providentes, quid in morte boni sit, cum cantu et voluptate moriantur, sic omnibus bonis et doctis esse faciendum.
Page 7 - In quo eo magis nobis est elaborandum, quod multi iam esse libri Latini dicuntur scripti inconsiderate ab optimis illis quidem viris, sed non satis eruditis. Fieri autem potest ut recte quis sentiat et id, quod sentit, polite eloqui non possit...
Page 67 - Et ut corporis est quaedam apta figura membrorum cum coloris quadam suavitate, eaque dicitur pulchritudo, is sic in animo opinionum iudiciorumque aequabilitas et constantia cum firmitate quadam et stabilitate virtutem subsequens aut virtutis vim ipsam continens pulchritudo vocatur.
Page 39 - ... exiguam vitam dedisset: quorum si aetas potuisset esse longinquior, futurum fuisse ut omnibus perfectis artibus omni doctrina hominum vita erudiretur.
Page 30 - ... quae quasi fenestrae sint animi, quibus tamen sentire nihil queat mens, nisi id agat et adsit.