Stant dubii, et notos montes umbrasque requirunt, Errore ambiguo elusi, et novitate locorum. Nempe hic Auriaci nuper vexilla secutæ Confluxere acies, hic, aspera corda, Britanni, Germanusque ferox, et juncto fœdere Belga; Quique truci Boreæ, et cœlo damnatus iniquo Vitam agit in tenebris; et qui dudum ore perusto Decolor admoti prodit vestigia Phœbi:
Undique conveniunt, totum conscripta per orbem Agmina, Nassovi que latus socialibus armis Circumfusa tegunt, fremitusque et murmura miscent, Tam vario disjuncta situ, tot dissona linguis.
Te tamen e mediis2, ductor fortissime, turmis Exere, tu vitam (si quid mea carmina possunt) Accipies, populique encomia sera futuri, Quem varias edoctum artes, studiisque Minervæ Omnibus ornatum Marti Rhedycina furenti Credidit invita, et tanto se jactat alumno.
Hunc nempe ardorem, atque immensos pectoris æstus Non jubar Arctoum, aut nostri penuria cœli, Sed plaga torridior, qua sol intentius omnes Effundit radios, totique obnoxia Phœbo India progenuit, tenerisque incoxit ab annis Virtutem immodicam, et generosæ incendia mentis. Jam quoque torpentem qui infelix suspicit Arcton, Brumamque æternam frigusque perambulat, ursæ Horridus exuviis, Gulielmi ingentia facta Describit sociis, pugnataque in ordine bella Attentus numerat, neque brumam aut frigora curat.
2 Insig. Dom. Christoph. Codrington, unus ex Regii Satellitii Præfectis.
En! vastos nivium tractus et pallida regna Deserit, imperio extremum3 qui subjicit orbem, Indigenasque hyemes, Britonumque Heroa pererrat Luminibus tacitis; subeunt nunc fusa Namurcæ Monia, nunc tardo quæ sanguine plurima fluxit Boinia, nunc dubii palma indiscreta Seneffi. Quæ facies, et quanta viri! quo vertice in auras Assurgit! quali firmat vestigia gressu, Majestate rudi, et torvo spectabilis ore!
Sic olim Alcides, immania membra Leonis Instratus spoliis, vasta se mole ferebat,
Evandri amplexus dextramque adjungere dextræ Cum peteret, tectisque ingens succederet hospes. Dum pugnas, Gulielme, tuas, camposque cruentos Accipit, in venis ebullit vividus humor,
Corda micant.crebro, et mentem ferit æmulus ardor. Non jam Riphæos hostis populabitur agros Impune, aut agitabit inultas Sarmata prædas.
Quis tamen ille procul fremitus! Quæ murmura vulgi Nassovium ingeminant! video cava littora circum
Fervere remigibus, subitisque albescere velis. Anglia solve metus, et inanes mitte querelas, Nassovi secura tui, desiste tumentes
Prospicere in fluctus animo suspensa, trucesque Objurgare notos, tardamque requirere puppim : Optatus tibi. Cæsar adest, nec ut ante videbis Sollicitum belli studiis, fatalia Gallo Consilia et tacitas versantem in pectore pugnas. Olli grata quies et pax tranquilla verendum Composuit vultum, lætosque afflavit honores.
Ut denso circum se plurimus agmine miles Agglomerat lateri! ut patriam veteresque penates Respicit exultans! juvat ostentare recentes Ore cicatrices, et vulnera cruda, notasque Mucronum insignes afflataque sulphure membra. Chara stupet conjux, reducisque incerta mariti Vestigat faciem; trepida formidine proles Stat procul, et patrios horrescit nescia vultus. Ille graves casus, duri et discrimina belli Enumerat, tumidisque instaurat prælia verbis. Sic, postquam in patriam fœcunda heroibus Argo Phryxeam attulerat pellem, lanamque rigentem Exposuit Graiis, et tortile velleris aurum, Navita terrificis infamia littora monstris Describit, mixto spirantem incendia fumo Serpentem, vigilesque feras, plaustroque gementes Insolito tauros, et anhelos igne juvencos.
Te tamen, O quantis Gulielme erepte periclis, Accipimus reducem: tibi diva Britannia fundit Plebemque et proceres: medias quacunque per urbes Ingrederis, crebræ consurgunt undique pompæ, Gaudiaque et plausus: mixto ordine vulgus euntem Circumstat fremitu denso: tibi Jupiter annum Serius invertit, luces mirata serenas
Ridet hyems, festoque vacat cœlum omne triumpho. Jamque1 nepos tibi parvus adest, lætoque juventæ Incessu, et blando testatur gaudia risu.
Ut patrius vigor atque elati gratia vultus Cæsareum spirant, majestatemque verendam Infundunt puero! ut mater formosa serenat
› Celsissimus princeps dux Glocestrensis.
Augustam frontem, et sublimia temperat ora! Agnosco faciem ambiguam, mixtosque parentes. Ille tuas, Gulielme, acies, et tristia bella, Pugnasque innocua dudum sub imagine lusit. Nunc indignanti similis fugitiva pusillæ Terga premit turmæ, et falsis terroribus implet, Sternitque exiguum ficto cognomine Gallum. Nunc simulat turres, et propugnacula parva Nominibus signat variis; subitoque tumultu Sedulus infirmas arces, humilemque Namurcam Diruit; interea generosæ in pectore flammæ Assurgunt sensim juveni, notat ignis honestas Purpureo fervore genas, et amabilis horror.
Quis tamen Augustæ immensas in carmine pompas Instruet, in luteos ubi vulgo effusa canales Vina rubent, variatque infectas purpura sordes? Quis lapsus referet stellarum, et fictile cœlum, Qua laceram ostendunt redolentia compita chartam, Sulphuris exuvias, tubulosque bitumine cassos?
En procul attonitam video clarescere noctem Fulgore insolito! ruit undique lucidus imber, Flagrantesque hyemes; crepitantia sidera passim Scintillant, totoque pluunt incendia cœlo. Nec minus in terris Vulcanus mille figuras Induit, ignivomasque feras, et fulgida monstra, Terribiles visu formas! hic membra Leonis
Hispida mentitur, tortisque comantia flammis Colla quatit, rutilasque jubas; hic lubricus Anguem Ludit, subsiliens, et multo sibilat igne.
Lætitiam ingentem atque effusa hæc gaudia civis Jam tandem securus agit, positoque timore Exercet ventos, classemque per ultima mundi
Impune educit, pelagoque licentius errat:
Seu constricta gelu, mediisque horrentia Cancri Mensibus arva videt; seu turgida malit olenti Tendere vela noto, qua thurea flamina miscet Eolus, et placidis perfundit odoribus auras.
Vos animæ illustres heroum, umbræque recentes, Quarum trunca jacent et adhuc stillantia crudis Corpora vulneribus, quibus hæc optabilis orbi Parta quies, nondum Nassovo abducite vestro Fida satellitia, at solitis stipate catervis Ductorem, et tenues circum diffundite turmas. Tuque Maria, tuos non unquam oblita Britannos, O diva, O patiens magnum expectare maritum, Ne terris Dominum invideas, quanquam amplius illum Detineant, longamque agitent sub vindice pacem.
« PreviousContinue » |