Page images
PDF
EPUB

Namque, út videtis, vínclis constrictús Iovis,
Arcére nequeo diram volucrem a péctore.
25. Sic me ipse viduus péstes excipio ánxias,
Amóre mortis términum anquiréns mali.
Sed longe a leto númine aspellór Iovis: *****)
Atque haec vetusta, saéclis glomerata hórridis,
Luctífica clades nóstro infixa est córpori:
E quó liquatae sólis ardore éxcidunt

Guttaé, quae saxa assidue instillant Caucasi. Vix igitur posse videmur ita affectum non miserum dicere: et si hunc miserum, certe dolorem, malum.

XI. 26. A. Tu quidem adhuc meam caussam agis. Sed hoc mox videro. Interea unde isti versus? Non enim agnosco. M. Dicam hercle. Etenim recte requiris. Videsne abundare me otio? A. Quid tum? M. Fuisti saepe, credo, quum Athenis esses, in scholis philosophorum. A. Vero, ac libenter quidem, M. Animadvertebas igitur, etsi tum nemo erat admodum copiosus, verumtamen versus ab his admisceri orationi. A. Ac multos quidem a Dionysio Stoico. M. Probe dicis. Sed is quasi dictata, nullo dilectu, nulla elegantia. Philo noster [et proprium numerum], et lecta poemata, et loco adiungebat. Itaque postquam adamavi hanc quasi senilem declamationem, studiose equidem utor nostris poetis. Sed, sicubi illi defecerunt, verti ipse multa de Graecis, ne quo ornamento in hoc genere disputationis careret Latina oratio. 27. Sed videsne, poetae quid mali afferant? Lamentantes inducunt fortissimos viros: molliunt animos nostros: ita sunt deinde dulces, ut non legantur modo, sed etiam ediscantur. Sic ad malam domesticam disciplinam vitamque umbratilem et delicatam quum accesserunt etiam poetae, nervos omnis virtutis elidunt. Recte igitur a Platone educuntur ex ea civitate, quam finxit ille, quum mores optimos et optimum reipublicae statum ex

[ocr errors]

quireret. At vero nos, docti scilicet a Graecia, haec et a pueritia legimus, et discimus: hanc eruditionem liberalem, et doctrinam putamus.

XII. 28. Sed quid poetis irascimur? Virtutis magistri philosophi inventi sunt, qui summum malum dolorem dicerent. At tu adolescens, quum id tibi paullo ante dixisses videri, rogatus à me, etiamne maius, quam dedecus, verbo de sententia destitisti. Rogo hoc idem Epicurum; maius dicet esse malum, mediocrem dolorem, quam maximum dedecus. In ipso enim dedecore mali nihil esse, nisi sequantur dolores. Quis igitur Epicurum sequitur dolor, quum hoc ipsum dicit, summum malum esse dolorem, quo dedecus maius a philosopho nullum exspecto? Quare satis mihi dedisti, quum respondisti, maius tibi videri malum dedecus, quam dolorem. Hoc ipsum enim si tenebis, intelliges, quam sit obsistendum dolori. Nec tam quaerendum est, dolor malumne sit, quam firmandus animus ad dolorem ferendum. Concludunt ratiunculas Stoici, cur non sit malum; quasi de verbo, non de re laboretur. 29. Quid me decipis, Zeno? Nam quum id, quod mihi horribile videtur, tu omnino malum esse negas, capior et scire cupio, quo modo id, quod ego miserrimum existimem, ne malum quidem sit. Nihil est, inquit, malum, nisi quod turpe atque vitiosum est. Ad ineptias redis. Illud enim, quod me angebat, non eximis. Scio dolorem non esse nequitiam. Desine id me docere: hoc doce, ́doleam, necne doleam, nihil interesse. Numquam quidquam, inquit, ad beate quidem vivendum, quod est in una virtute positum: sed est tamen reiiciendum. Cur? Asperum est, contra naturam, difficile perpessu, triste, durum. XIII. 30. Haec est copia verborum, quod omnes uno verbo malum appellamus, id tot modis posse dicere. Definis tu mihi, non tollis dolorem, quum dicis asperum, contra naturam,

vix quod fcrri tolerarique possit: nec mentiris: sed re succumbere non oportebat, verbis gloriantem, dum nihil bonum, nisi quod honestum: nihil malum, turpe. Optarc hoc quidem est, non docere. Illud et melius, et verius: omnia, quae natura aspernetur, in malis esse: quae adsciscat, in bonis. Hoc posito, et verborum concertatione sublata, tantum tamen excellet illud, quod recte amplexantur isti, quod honestum, quod rectum, quod decorum appellamus, quod idem interdum virtutis nomine amplectimur, ut omnia praeterea, quae bona corporis et fortunae putantur, perexigua et perminuta videantur: ne malum quidem ullum, nec, si in unum locum collata omnia sint, cum turpitudinis malo comparanda. 31. Quare, si, ut initio concessisti, turpitudo peius est, quam dolor: nihil est plane dolor. Nam dum tibi turpe nec dignum viro videbitur, gemere, eiulare, lamentari, frangi, debilitari dolore, tum honestas, tum dignitas, tum decus aderit: quumque in ea intuens, te continebis: cedet profecto virtuti dolor et animi inductione languescet. Aut enim nulla virtus est, aut contemnendus omnis dolor. Prudentiamne vis esse, sine qua ne intelligi quidem ulla virtus potest? Quid ergo? ea patieturne te quidquam facere nihil proficientem et laborantem? an temperantia sinet te immoderate facere quidquam? An coli iustitia poterit ab homine propter vim doloris enuntiante commissa, prodente conscios, multa officia relinquente? 32. Quid? fortitudini comitibusque eius, magnitudini animi, gravitati, patientiac, rerum humanarum despicientiae, quo modo respondebis? Afflictusne et iacens et lamentabili voce deplorans, audies, O virum fortem? Te vero, ita affectum, ne virum quidem dixerit quisquam. Aut mittenda igitur fortitudo est, aut sepeliendus dolor. XIV. Ecquid scis igitur, si quid de Corinthiis tuis amiseris, posse

[ocr errors]

habere te reliquam supellectilem salvam: virtutem autem si unam amiseris: etsi amitti non potest virtus; sed si unam confessus fueris te non habere, nullam te esse habiturum? 33. Num igitur fortem virum, num magno animo, num patientem, num gra- plowers vem, num, humana contemnentem potes te* dicere? aut Philoctetam illum? A te enim malo discedere. be Sed ille certe non fortis,

[ocr errors]

ali: multin

Cur enim

quí iacet in tecto húmido, alii: lecte Quod, éiulatu, quéstu, gemitu, frémitibus, Resonándo, mutum flébiles vocés refert. Non ego dolorem dolorem esse nego. fortitudo desideraretur? Sed eum opprimi dico patientia, si modo est aliqua patientia; si nulla est, quid exornamus philosophiam? aut quid eius nomine gloriosi sumus? Pungit dolor. Vel fodiat sane. Si nudus es, da iugulum. Sin tectus Vulcaniis armis, id est, fortitudine, resiste. Haec enim te, nisi ita fa-C cies, custos dignitatis, relinquet et deseret. 34. Cretum quidem leges, quas sive Iuppiter, sive Minos sanxit, de Iovis quidem sententia, ut poetae ferunt, itemque Lycurgi, laboribus erudiunt iuventutem, venando, currendo, esuriendo, sitiendo, algendo, aestuando. Spartae vero pueri ad aram sic verberibus accipiuntur, ut multus e visceribus sanguis exeat; nonnumquam etiam, ut, quum ibi essem, audiebam, ad necem : quorum non modo nemo exclamavit umquam, sed ne ingemuit quidem. Quid? ergo hoc pueri possunt, viri non poterunt? et mos valet, ratio non valebit? XV. 35. Interest aliquid inter laborem et dolorem. Sunt finitima omnino, sed tamen differunt aliquid. Labor est functio quaedam vel animi vel corporis gravioris operis et muneris: dolor autem motus asper in corpore, alienus a sensibus. Haec duo Graeci illi, quorum copiosior est lingua, quam nostra, uno nomine appellant. Itaque industrios ho

mines, illi studiosos vel potius amantes doloris ap pellant: nos commodius laboriosos. Aliud est enim laborare, aliud dolere. O verborum inops interdum, quibus abundare te semper putas, Graecia! Aliud, inquam, est dolere, aliud laborare. Quum varices secabantur C. Mario, dolebat: cum aestu magno ducebat agmen, laborabat. Est inter haec tamen quaedam similitudo. Consuetudo enim laborum perpessionem dolorum efficit faciliorem. 36. Itaque illi, qui Graeciae formam rerum publicarum dederunt, corpora iuvenum firmari labore voluerunt. Quod Spartiatae etiam in feminas transtulerunt: quae ceteris in urbibus mollissimo cultu, parietum umbris mbne Occuluntur. Illi autem voluerunt

Nihil hórum simile esse ápud Lacaenas virgines; quibu' mági' palaestra, Eurótas, sol, pulvis, labor, militia in studio est, quám fertilitas bárbara. Ergo his laboriosis exercitationibus et dolor intercurrit nonnumquam: impelluntur, feriuntur, abiiciuntur, cadunt: et ipse labor quasi callum quoddam obducit dolori. XVI. 37. Militiam vero (nostram dico, non Spartiatarum, quorum procedit mora ad tibiam, nec adhibetur ulla sine anapaestis pedibus hortatio) nostri exercitus primum unde nomen habeant, vides: deinde qui labor, quantus agminis! ferre plus dimidiati mensis cibaria: ferre, si quid ad usum velint: ferre vallum. Nam scutum, gladium, galeam, in onere nostri milites non plus numerant, quam humeros, lacertos, manus. Arma enim membra militis esse dicunt. Quae quidem ita gerunt apte, ut, si usus fert, abiectis oneribus, expeditis armis, ut membris, pugnare possint. Quid? exercitatio legionum; quid?, ille cursus, concursus, clamor, quanti laboris est!, Ex hoc ille animus in praeliis paratus ad vulnera. Adduc pari animo inexercitatum militem: mulier videbitur. 38. Cur? Tantum interest inter novum et

« PreviousContinue »