Page images
PDF
EPUB

tres noctes toleratæ. Cum, omnia obtinentibus aquis, nihil, ubi in sicco fessa sternerent corpora, inveniri posset, cumulatis in aquas sarcinis insuper incumbebant: jumentorum itinere toto prostratorum passim acervi tantum, quod extaret aqua, quærentibus ad quietem parvi temporis necessarium cubili dabant. Ipse Hannibal, æger oculis ex verna primum intemperie variante calores frigoraque, elephanto, qui unus superfuerat, quo altius ab aqua extaret, vectus, vigiliis tamen et nocturno humore palustrique cœlo gravante caput, et quia medendi nec locus nec tempus erat, altero oculo capitur.

III. Multis hominibus jumentisque fœde amissis, cum tandem de paludibus emersisset, ubi primum in sicco potuit, castra locat, certumque per præmissos exploratores habuit exercitum Romanum circa Arreti monia esse. Consulis deinde consilia atque animum et situm regionum itineraque et copias ad commeatus expediendos et cetera, quæ cognosse in rem erant, summa omnia cum cura inquirendo exequebatur. Regio erat in primis Italiæ fertilis, Etrusci campi, qui Fæsulas inter Arretiumque jacent, frumenti ac pecoris et omnium copia rerum opulenti. Consul ferox ab consulatu priore, et non modo legum aut patrum majestatis, sed ne deorum quidem satis metuens hanc insitam ingenio ejus temeritatem fortuna prospero civilibus bellicisque rebus successu aluerat: itaque satis apparebat nec deos nec homines consulentem ferociter omnia ac præpropere acturum : quoque pronior esset in vitia sua, agitare eum atque inritare Pœnus parat, et læva relicto hoste, Fæsulas petens medio Etruriæ agro prædatum profectus, quantam maximam vastitatem potest cædibus incendiisque consuli procul ostendit. Flaminius, qui nec quieto quidem hoste ipse quieturus erat, tum vero, postquam res sociorum ante oculos prope suos ferri agique vidit, suum id dedecus ratus, per mediam jam Italiam vagari Pœnum, atque obsistente nullo ad ipsa Romana monia ire oppugnanda, ceteris omnibus in consilio salutaria magis quam speciosa suadentibus," conlegam expectandum, ut, conjunctis exercitibus, "communi animo consilioque rem gererent, interim equitatu auxiliisque levium armorum ab effusa prædandi licentia hostem "cohibendum," iratus se ex consilio proripuit, signumque simul itineris pugnæque cum dedisset, "immo Arreti ante monia sedeamus," inquit, "hic enim patria et penates sunt: Hannibal "emissus e manibus perpopuletur Italiam, vastandoque et "urendo omnia ad Romana moenia perveniat, nec ante nos hinc "moverimus quam, sicut olim Camillum ab Veiis, C. Flaminium 'ab Arretio patres acciverint." Hæc simul increpans, cum ocius signa convelli juberet, et ipse in equum insiluisset, equus

[ocr errors]
[ocr errors]

repente conruit, consulemque lapsum super caput effudit. Territis omnibus qui circa erant velut fœdo omine incipiendæ rei, insuper nunciatur, signum, omni vi moliente signifero, convelli nequire. Conversus ad nuntium "num litteras quoque," inquit, "ab "senatu adfers quæ me rem gerere vetent? abi, nuntia, effo"diant signum, si ad convellendum manus præ metu obtor"puerit." Incedere inde agmen cœpit, primoribus, superquam quod dissenserant ab consilio, territis etiam duplici prodigio, milite in vulgus læto ferocia ducis, cum spem magis ipsam quam causam spei intueretur.

IV. Hannibal quod agri est inter Cortonam urbem Trasumennumque lacum omni clade belli pervastat, quo magis iram hosti ad vindicandas sociorum injurias acuat. Et jam pervenerant ad loca nata insidiis, ubi maxime montes Cortonenses Trasumennus subit: via tantum interest perangusta, vel ad id ipsum de industria relicto spatio: deinde paulo latior patescit campus, inde colles adinsurgunt. Ibi castra in aperto locat, ubi ipse cum Afris modo Hispanisque consideret: Baliares ceteramque levem armaturam post montes circumducit, equites ad ipsas fauces saltus, tumulis apte tegentibus, locat, ut, ubi intrassent Romani, objecto equitatu clausa omnia lacu ac montibus essent. Flaminius cum pridie solis occasu ad lacum pervenisset, inexplorato, postero die, vixdum satis certa luce, angustiis superatis, postquam in patentiorem campum pandi agmen cœpit, id tantum hostium, quod ex adverso erat, conspexit: ab tergo ac super caput decepere insidiæ. Poenus ubi, id quod petierat, clausum lacu ac montibus et circumfusum suis copiis habuit hostem, signum omnibus dat simul invadendi. Qui ubi qua cuique proximum fuit decucurrerunt, eo magis Romanis subita atque inprovisa res fuit, quod orta ex lacu nebula campo quam montibus densior sederat, agminaque hostium ex pluribus collibus ipsa inter se satis conspecta, eoque magis pariter decucurrerant. Romanus clamore prius undique orto quam satis cerneret, se circumventum esse sensit, et ante in frontem lateraque pugnari cœptum est quam satis instrueretur acies, aut expediri arma, stringique gladii possent.

V. Consul perculsis omnibus, ipse satis ut in re trepida inpavidus, turbatos ordines, vertente se quoque ad dissonos clamores, instruit ut tempus locusque patitur, et, quacumque adire audirique potest, adhortatur ac stare ac pugnare jubet :

[ocr errors]

nec enim inde votis aut inploratione deum sed vi ac virtute "evadendum esse: per medias acies ferro viam fieri et, quo "timoris minus sit, eo minus ferme periculi esse." Ceterum præ strepitu ac tumultu nec consilium nec imperium accipi

:

[ocr errors]

poterat, tantumque aberat, ut sua signa atque ordinem miles et locum nosceret, ut vix ad arma capienda aptandaque pugnæ conpeteret animus, opprimerenturque quidam onerati magis his quam tecti. Et erat in tanta caligine major usus aurium quam oculorum ad gemitus vulnerum ictusque corporum aut armorum et mixtos strepentium paventiumque clamores circumferebant ora oculosque alii fugientes pugnantium globo inlati hærebant, alios redeuntes in pugnam avertebat fugientium agmen. Deinde, ubi in omnes partes nequiquam impetus capti, et ab lateribus montes ac lacus, a fronte et ab tergo hostium acies claudebat, apparuitque nullam nisi in dextera ferroque salutis spem esse, tum sibi quisque dux adhortatorque factus ad rem gerendam, et nova de integro exorta pugna est, non illa ordinata per principes hastatosque ac triarios, nec ut pro signis antesignani, post signa alia pugnaret acies, nec ut in sua legione miles aut cohorte aut manipulo esset fors conglobat, et animus suus cuique ante aut post pugnandi ordinem dabat: tantusque fuit ardor armorum, adeo intentus pugnæ animus, ut eum motum terræ, qui multarum urbium Italiæ magnas partes prostravit, avertitque cursu rapidos amnes, mare fluminibus invexit, montes lapsu ingenti proruit, nemo pugnantium senserit.

VI. Tres ferme horas pugnatum est, et ubique atrociter. Circa consulem tamen acrior infestiorque pugna est: eum et robora virorum sequebantur, et ipse, quacumque in parte premi ac laborare senserat suos, inpigre ferebat opem, insignemque armis et hostes summa vi petebant, et tuebantur cives, donec Insuber eques, Ducario nomen erat, facie quoque noscitans, "consul, en," inquit "hic est," popularibus suis, " qui legiones "nostras cecidit, agrosque et urbem est depopulatus: jam ego “hanc victimam Manibus peremptorum fœde civium dabo:" subditisque calcaribus equo, per confertissimam hostium turbam impetum facit, obtruncatoque prius armigero, qui se infesto venienti obviam objecerat, consulem lancea transfixit: spoliare cupientem triarii objectis scutis arcuere. Magnæ partis fuga inde primum cœpit: et jam nec lacus, nec montes pavori obstabant per omnia arta præruptaque velut cæci evadunt, armaque et viri super alium alii præcipitantur. Pars magna, ubi locus fugæ deest, per prima vada paludis in aquam progressi, quoad capitibus, humeris extare possunt, sese inmergunt: fuere, quos inconsultus pavor nando etiam capessere fugam inpulerit; quæ ubi inmensa ac sine spe erat, aut deficientibus animis hauriebantur gurgitibus, aut nequiquam fessi vada retro ægerrime repetebant, atque ibi ab ingressis aquam hostium equitibus passim trucidabantur. Sex millia ferme primi agminis, per

D

adversos hostes eruptione inpigre facta, ignari omnium quæ post se agerentur, ex saltu evasere, et cum in tumulo quodam constitissent, clamorem modo ac sonum armorum audientes, quæ fortuna pugnæ esset, neque scire nec perspicere præ caligine poterant. Inclinata denique re, cum incalescente sole dispulsa nebula aperuisset diem, tum liquida jam luce montes campique perditas res stratamque ostendere fœde Romanam aciem. Itaque, ne in conspectos procul inmitteretur eques, sublatis raptim signis, quam citatissimo poterant agmine sese abripuerunt. Postero die cum super cetera extrema fames etiam instaret, fidem dante Maharbale, qui cum omnibus equestribus copiis nocte consecutus erat, si arma tradidissent, abire cum singulis vestimentis passurum, sese dediderunt. Quæ Punica religione servata fides ab Hannibale est, atque in vincula omnes conjecit.

VII. Hæc est nobilis ad Trasumennum pugna atque inter paucas memorata populi Romani clades. Quindecim millia Romanorum in acie cæsa sunt: decem millia sparsa fuga per omnem Etruriam aversis itineribus urbem petiere. Duo millia quingenti hostium in acie, multi postea utrimque ex vulneribus periere. Multiplex cædes utrimque facta traditur ab aliis: ego, præterquam quod nihil haustum ex vano velim, quo nimis inclinant ferme scribentium animi, Fabium æqualem temporibus hujusce belli potissimum auctorem habui. Hannibal captivorum, qui Latini nominis essent, sine pretio dimissis, Romanis in vincula datis, segregata ex hostium coacervatorum cumulis corpora suorum cum sepeliri jussisset, Flamini quoque corpus funeris causa magna cum cura inquisitum non invenit. Romæ ad primum nuntium cladis ejus cum ingenti terrore ac tumultu concursus in forum populi est factus: matronæ vagæ per vias, quæ repens clades adlata, quæve fortuna exercitus esset, obvios percunctantur: et cum frequentis contionis modo turba in comitium et curiam versa magistratus vocaret, tandem haud multo ante solis occasum M. Pomponius prætor, "pugna,' inquit, “magna victi sumus:" et quamquam nihil certius ex eo auditum est, tamen alius ab alio inpleti rumoribus domos referunt," consulem cum magna parte copiarum cæsum, superesse paucos aut fuga passim per Etruriam sparsos, aut captos ab "hoste." Quot casus exercitus victi fuerant, tot in curas dispertiti animi eorum erant, quorum propinqui sub C. Flaminio consule meruerant, ignorantium, quæ cujusque suorum fortuna esset; nec quisquam satis certum habet, quid aut speret aut timeat. Postero ac deinceps aliquot diebus ad portas major prope mulierum quam virorum multitudo stetit, aut suorum aliquem, aut nuntios de iis opperiens, circumfundebanturque obviis

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors][merged small]

sciscitantes, neque avelli, utique ab notis, priusquam ordine omnia inquisissent, poterant. Inde varios vultus digredientium ab nuntiis cerneres, ut cuique læta aut tristia nuntiabantur, gratulantesque aut consolantes redeuntibus domos circumfusos. Feminarum præcipue et gaudia insignia erant, et luctus: unam in ipsa porta, sospiti filio repente oblatam, in conplexu ejus expirasse ferunt; alteram, cui mors fili falso nuntiata erat, mæstam, sedentem domi ad primum conspectum redeuntis fili gaudio nimio exanimatam. Senatum prætores per dies aliquot ab orto usque ad occidentem solem in curia retinent consultantes, quonam duce aut copiis quibus resisti victoribus Pœnis posset.

VIII. Priusquam satis certa consilia essent, repens alia nuntiatur clades, quattuor millia equitum cum C. Centenio proprætore missa ad conlegam ab Servilio consule, in Umbria, quo post pugnam ad Trasumennum auditam averterant iter, ab Hannibale circumventa. Ejus rei fama varie homines adfecit : pars, occupatis majore ægritudine animis, levem ex conparatione priorum ducere recentem equitum jacturam; pars non id quod acciderat per se æstimare, sed ut in adfecto corpore quamvis levis causa magis, quam valido gravior, sentiretur, ita tum ægræ et adfectæ civitati quodcumque adversi inciderit, non rerum magnitudine, sed viribus extenuatis, quæ nihil, quod adgravaret, pati possent, æstimandum esse. Itaque ad remedium jam diu neque desideratum nec adhibitum, dictatorem dicendum, civitas confugit et quia et consul aberat, a quo uno dici posse videbatur, nec per occupatam armis Punicis Italiam facile erat aut nuntium aut litteras mitti, nec dictatorem populus creare poterat, quod numquam ante eam diem factum erat, prodictatorem populus creavit Q. Fabium Maximum, et magistrum equitum M. Minucium Rufum: hisque negotium ab senatu datum ut muros turresque urbis firmarent, et præsidia disponerent, quibus locis videretur, pontesque rescinderent fluminum: pro urbe ac penatibus dimicandum esse, quando Italiam tueri nequissent.

IX. Hannibal recto itinere per Umbriam usque ad Spoletium venit. Inde, cum perpopulato agro urbem oppugnare adortus esset, cum magna cæde suorum repulsus, conjectans ex unius coloniæ haud nimis prospere tentatæ viribus, quanta moles Romanæ urbis esset, in agrum Picenum avertit iter, non copia solum omnis generis frugum abundantem, sed refertum præda, quam effuse avidi atque egentes rapiebant. Ibi per dies aliquot stativa habita, refectusque miles hibernis itineribus ac palustri via prælioque, magis ad eventum secundo quam levi aut facili, adfectus. Ubi satis quieti datum præda ac populationibus

« PreviousContinue »