Nunc etenim toto currit vagus orbe Cupido, Languentésque fovet solis ab igne faces. Insonuere novis lethalia cornua nervis, Triste micant ferro tela corusca novo. Jamque vel invictam tentat superâsse Dianam, Quæque sedet sacro Vesta pudica foco. Ipsa senescentem reparat Venus annua formam, Atque iterum tepido creditur orta mati. Marmoreas juvenes clamant Hymenæ per urbes, Littus, Io Hymen, et cava saxa sonant. Cultior ill venit tunicâque decentior aptâ, Puniceum redolet vestis odora crocum. Egrediturque frequens, ad amani gaudia veris Virgineos auro cincta puella sinus. (unun, Votum est cuique suum, votum est tamen omnibus Ut sibi, quem cupiat, det Cytherea virum. Nunc quoque septenâ modulatur arundine pastor, Et sua quæ jungat carmina Phyllis habet. Navita nocturno placat sua sidera cantu, Delphinásque leves ad vada summa vocat. Jupiter ipse alto cum conjuge ludit Olympo, Convocat et famulos ad sua festa deos. Nunc etiam Satyri, cùm sera crepuscula surgunt, Pervolitant celeri florea rura choro, Sylvanúsque suâ cyparissi fronde revinctus, Semicapérque deus, semideúsque caper. Per juga, per solos expatiantur agros. Vix Cybele mater, vix sibi tuta Ceres ; Consulit in trepidos dum sibi Nympha pedes, Jámque latet, latitánsque cupit malè tecta videri, Et fugit, et fugiens pervelit ipsa capi. Dii quoque non dubitant cælo præponere sylvas, Et sua quisque sibi numina lucus habet. Nec vos arboreâ dii precor ite domo. Sæcla, quid ad nimbos aspera tela redis ? Qua potes, et sensim tempora veris eant; Brumáque productas tardè ferat hispida noctes, Ingruat et nostro serior umbra polo. ELEG. VI. Ad CAROLUM DEODATUM ruri commo antem, Qui cum Idibus Decemb. scripsisset, et sua carmina ercusari postulasset si solito minus essent bona, quod inter lautitias quibus erat ab amicis exceptus, haud satis felicem operam Musis dare se posse afirmabút. hoc habuit responsum. Mirto tibi sanam non pleno ventre salutem, Quâ tu distento fortè carere potes. Nec sinit optatis posse sequi tenebras ? Crede mihi vix hoc carmine scire queas. Nam neque noster amor modulis includitur arctis, Nec venit ad claudos integer ipse pedes. Quàm benè solennes epulas, hilarémque Decembrem Festáque cælitugam quæ coluere deum, Deliciásque refers, hiberni gaudia ruris, Haustáque per lepidos Gallica musta focos ! Quid quereris refugam vino dapibúsque poesin ? Carmen amat Bacchum, carmina Bacchus amat. Nec puduit Phæbum virides gestâsse corymbos, Atque hederam lauro præposuisse suæ. Mista Thyonëo turba novena choro. Non illic epulæ, non sata vitis erat. Cantavit brevibus Teia Musa modis? Et redolet sumptum pagina quæque merum; Dum gravis everso currus crepat axe supinus, Et volat Elëo pulvere fuscus eques. Quadrimóque madens Lyricen Romanus laccho Dulce canit Glyceran, flavicomámque Chloen. Jam quoque lauta tibi generoso mensa paratu Mentis alit vires, ingeniumque fovet. Massica fæcundam despumant pocula venam, Fundis et ex ipso condita metra cado, Addimus his artes, fusúmque per intima Phæbum Corda, favent uni Bacchus, Apollo, Ceres. Scilicet haud inirum tam dulcia carmina per te Numine composito tres peperisse deos. Nunc quoque Thressa tibi cælato barbitos auro Insonat arguta mollitèr icta manu; Auditúrque chelys suspensa tapetia circum, Virgineos tremulâ quæ regat arte pedes. Illa tuas saltem teneant spectacula Musas, Et revocent, quantum crapula pellit iners. Implet odoratus festa chorea tholos, Quale repentinus permeat ossa calor, Irruet in totos lapsa Thalia sinus. Namque Elegia levis multorum cura deorum est, Et vocat ad numeros quemlibet illa suos ; Liber adest elegis, Eratóque, Cerésque, Venúsque, Et cum purpureâ matre tenellus Amor. Sæpius et veteri commaduisse mero. Heroásque pios, semideósque duces, Nunc latrata fero regna profunda cane, Ille quidem parcè Samii pro more magistri Vivat, et innocuos præbeat herba cibos ; Stet prope fagineo pellucida lympha catillo, Sobriáque é puro pocula fonte bibat. Et rigidi mores, et sine labe manus. Surgis ad infensos augur iture deos. Lumina Tiresian, Ogygiúmque Linon, Orpheon edomitis sola per antra feris; Dulichium vexit per freta longa virum, Et per monstrificam Perseiæ Phæbados aulam, Ét vada foemineis insidiosa sonis, Dicitur umbrarum detinuisse greges. Spirat et occultum pectus, et ora Jovem. Esse putas tanti noscere siquid ayam) Paciferum canimus cælesti semine Regem, Faustáque sacratis sæcula pacta libris, Vagitúmque Dei, et stabulantem paupere tecto Qui suprema suo cum Patre regna colit, Stelliparúmque polumn modulantésque æthere turmas Et subitò elisos ad sua fana deos. Illa sub auroram lux mihi prima tulit. Tu mihi, cui recitem, judicis instar eris. ELEG. VII.-ANNO ÆTATIS 19. Nondum blanda tuas leges Amathusia nôram, Et Paphio vacuum pectus ab igne fuit. Sæpe cupidineas, puerilia tela, sagittas, Atque tuum sprevi maxime numen Amor. Conveniunt tenero mollia bella duci, Hæc sunt militiæ digna trophæa tuæ. Non valet in fortes ista pharetra viros. Promptior et duplici jam ferus igne calet. Ver erat, et summæ radians per culmina villæ Attulerat primam lux tibi Maie diem : Nec matutinum sustinuere jubar, Prodidit astantem mota pharetra deum : Et quicquid puero dignum et Amore fuit. Miscet amatori pocula plena Jovi; Thiodamantæus Naiade raptus Hylas. Addiderátque truces, nec sine felle minas, " Et miser exemplo sapuisses tutiùs," inquit, “ Nunc mea quid possit dextera testis eris. Inter et expertos vires numerabere nostras, Et faciam vero per tua damna fidem. Edomui Phæbum, cessit et ille mihi; Certiùs et graviùs tela noceré mea. Qui post terga solet vincere, Parthus eques : Inscius uxori qui necis author erat. Est etiam nobis ingens quoque victus Orion, Herculeæque manus, Herculeúsque comes. Hærebunt lateri spicula nostra Jovis Et tua non levitèr corda petenda mihi. Nec tibi Phæbæus porriget anguis opem." Dixit, et aurato quatiens mucrone sagittam, Evolat in tepidos Cypridos ille sinus. Et mihi de puero non metus ullus erat. Et modò villarum proxima rura placent. Splendida per medias itque reditque vias, Auctáque luce dies gemino fulgore coruscat, Fallor? an et radios hinc quoque Phæbus habet. Hæc ego non fugi spectacula grata severus, Impetus et quò me fert juvenilis, agor. Lumina luminibus malè providus obvia misi, Neve oculos potui continuisse meos. Principium nostri lux erat illa mali. Sic regina deum conspicienda fuit. Solus et hos nobis texuit ante dolos. Et facis à tergo grande pependit onus: Insilit hinc labiis, insidet inde genis : Hei mihi, mille locis pectus inerme ferit. Uror amans intus flammáque totus eram. A blata est oculis non reditura meis. Et dubius volui sæpe referre pedem. Raptáque tam subitò gaudia flere juvat. Inter Lemniacos præcipitata focos. 2 K |