Page images
PDF
EPUB

magis quam otio aut requie gaudentibus, profectus Prætutianum, Hadrianum agrum, Marsos inde Marrucinosque et Pelignos devastat, circaque Arpos et Luceriam proximam Apuliæ regionem. Cn. Servilius consul, levibus præliis cum Gallis actis, et uno oppido ignobili expugnato, postquam de conlegæ exercitusque cæde audivit, jam manibus patriæ metuens, ne abesset in discrimine extremo, ad urbem iter intendit. Q. Fabius Maximus dictator iterum, quo die magistratum iniit, vocato senatu, ab diis orsus, cum edocuisset patres plus neglegentia cærimoniarum auspiciorumque quam temeritate atque inscitia peccatum a C. Flaminio consule esse, quaque piacula iræ deum essent, ipsos deos consulendos esse, pervicit ut, quod non ferme decernitur, nisi cum tætra prodigia nuntiata sunt, decemviri libros Sibyllinos adire juberentur: qui, inspectis fatalibus libris, rettulerunt patribus, "quod ejus belli causa votum Marti foret, id non rite factum, de integro atque amplius faciundum esse, et "Jovi ludos magnos et ædes Veneri Erycinæ ac Menti vovendas esse, et supplicationem lectisterniumque habendum, et Veri sacrum vovendum, si bellatum prospere esset, resque publica in eodem, quo ante bellum fuisset, statu permansisset." Senatus,' quoniam Fabium belli cura occupatura esset, M. Æmilium prætorem, ex conlegii pontificum sententia, omnia ea ut mature fiant, curare jubet.

66

66

66

[ocr errors]
[ocr errors]

X. His senatus consultis perfectis, L. Cornelius Lentulus pontifex maximus, consulente conlegio prætorum, omnium primum populum consulendum de vere sacro censet: injussu populi voveri non posse. Rogatus in hæc verba populus: "velitis "jubeatisne hæc sic fieri? si res publica populi Romani Quiri"tium ad quinquennium proximum, sicut velim eam, sic salva servata erit hisce duellis, datum donum duit populus Romanus Quiritium : quod duellum populo Romano cum Carthaginiensi "est, quæque duella cum Gallis sunt quive cis Alpes sunt: quod ver adtulterit ex suillo, ovillo, caprino, bovillo grege, quæque profana erunt, Jovi fieri, ex qua die senatus populusque 'jusserit: qui faciet, quando volet, quaque lege volet, facito: quo modo faxit, probe factum esto: si id moritur quod fieri oportebit, profanum esto, neque scelus esto: si quis rumpet "occidetve insciens, ne fraus esto: si quis clepset, ne populo "scelus esto, neve cui cleptum erit si atro die faxit insciens, probe factum esto: si nocte sive luce, si servus sive liber faxit, "probe factum esto: si ante id ea senatus populusque jusserit "fieri, ac faxitur, eo populus solutus, liber esto." Ejusdem rei causa ludi magni voti æris trecentis triginta tribus millibus, trecentis triginta tribus, triente; præterea bubus Jovi trecentis,

[ocr errors]
[ocr errors]

:

multis aliis divis bubus albis atque ceteris hostiis. Votis rite nuncupatis, supplicatio edicta, supplicatumque ire cum conjugibus ac liberis non urbana multitudo tantum, sed agrestium etiam, quos in aliqua sua fortuna publica quoque contingebat cura. Tum lectisternium per triduum habitum, decemviris sacrorum curantibus: sex pulvinaria in conspectu fuerunt, Jovi ac Junoni unum, alterum Neptuno ac Minerva, tertium Marti ac Veneri, quartum Apollini ac Dianæ, quintum Vulcano ac Vestæ, sextum Mercurio et Cereri. Tum ædes votæ : Veneri Erycinæ ædem Q. Fabius Maximus dictator vovit, quia ita ex fatalibus libris edictum erat, ut is voveret cujus maximum imperium in civitate esset. Menti ædem T. Otacilius prætor vovit.

XI. Ita rebus divinis peractis, tum de bello reque de publica dictator rettulit, quibus quotve legonibus victori hosti obviam eundum esse patres censerent. Decretum ut ab Cn. Servilio consule exercitum acciperet: scriberet præterea ex civibus sociisque quantum equitum ac peditum videretur: cetera omnia ageret faceretque ut e re publica duceret. Fabius duas legiones se adjecturum ad Servilianum exercitum dixit : iis per magistrum equitum scriptis Tibur diem ad conveniendum edixit: edictoque proposito ut, quibus oppida castellaque inmunita essent, uti commigrarent in loca tuta: ex agris quoque dimigrarent omnes regionis ejus, qua iturus Hannibal esset, tectis prius incensis ac frugibus corruptis, ne cujus rei copia esset. Ipse via Flaminia profectus obviam consuli exercituque, cum ad Tiberim circa Ocriculum prospexisset agmen, consulemque cum equitibus ad se progredientem, viatorem misit qui consuli nuntiaret ut sine lictoribus ad dictatorem veniret. Qui cum dicto paruisset, congressusque eorum ingentem speciem dictaturæ apud cives sociosque, vetustate jam prope oblitos ejus imperii, fecisset, litteræ ab urbe adlatæ sunt, naves onerarias commeatum ab Ostia in Hispaniam ad exercitum portantes a classe Punica circa portum Cosanum captas esse. Itaque extemplo consul Ostiam proficisci jussus, navibusque, quæ ad urbem Romanam aut Ostiæ essent, conpletis milite ac navalibus sociis, persequi hostium classem, ac litora Italiæ tutari. Magna vis hominum conscripta Romæ erat libertini etiam, quibus liberi essent et ætas militaris, in verba juraverant ex hoc urbano exercitu qui minores quinque et triginta annis erant, in naves inpositi: alii, ut urbi præsiderent, relicti.

XII. Dictator, exercitu consulis accepto a Fulvio Flacco legato, per agrum Sabinum Tibur, quo die ad conveniendum edixerat novis militibus, venit. Inde Præneste ac transversis limitibus in viam Latinam est egressus, unde, itineribus summa cum cura

exploratis, ad hostem ducit, nullo loco, nisi quantum necessitas cogeret, fortunæ se commissurus. Quo primum die haud procul Arpis in conspectu hostium posuit castra, nulla mora facta quin Pœnus educeret in aciem, copiamque pugnandi faceret: sed ubi quieta omnia apud hostes, nec castra ullo tumultu mota videt, increpans quidem, victos tandem quos Martios animos Romanis, debellatumque et concessumque propalam de virtute ac gloria esse, in castra rediit, ceterum tacita cura animum incensus, quod cum duce, haudquaquam Flaminio Sempronioque simili, futura sibi res esset, ac tum demum edocti malis Romani parem Hannibali ducem quæsissent. Et prudentiam quidem, non vim dictatoris extemplo timuit: constantiam hauddum expertus, agitare ac tentare animum movendo crebro castra populandoque in oculis ejus agros sociorum cœpit : et modo citato agmine ex conspectu abibat, modo repente in aliquo flexu viæ, si excipere digressum in æquum posset, occultus obsistebat. Fabius per loca alta

agmen ducebat modico ab hoste intervallo, ut neque omitteret eum, neque congrederetur: castris, nisi quantum usus necessari cogeret, tenebatur miles: pabulum et ligna nec pauci petebant, nec passim: equitum levisque armaturæ statio, conposita instructaque in subitos tumultus, et suo militi tuta omnia et infesta effusis hostium populatoribus præbebat: neque universo periculo summa rerum committebatur, et parva momenta levium certaminum ex tuto cœptorum, finitimoque receptu, adsuefaciebant territum pristinis cladibus militem minus jam tandem aut virtutis, aut fortunæ pœnitere suæ. Sed non Hannibalem magis infestum tam sanis consiliis habebat quam magistrum equitum, qui nihil aliud, quam quod inpar erat imperio, moræ ad rem publicam præcipitandam habebat: ferox rapidusque in consiliis ac lingua inmodicus, primo inter paucos, dein propalam in vulgus, pro cunctatore segnem, pro cauto timidum, adfingens vicina virtutibus vitia, conpellabat; premendoque superiorem, quæ pessima ars nimis prosperis multorum successibus crevit, sese extollebat.

XIII. Hannibal ex Hirpinis in Samnium transit, Beneventanum depopulatur agrum, Telesiam urbem capit, inritat etiam de industria ducem, si forte accensum tot indignitatibus, cladibus sociorum, detrahere ad æquum certamen possit. Inter multitudinem sociorum Italici generis, qui ad Trasumennum capti ab Hannibale dimissique fuerant, tres Campani equites erant, multis jam tum inlecti donis promissisque Hannibalis ad conciliandos popularium animos: hi nuntiantes, si in Campaniam exercitum admovisset, Capuæ potiendæ copiam fore, cum res major quam auctores esset, dubium Hannibalem, alternisque

fidentem ac diffidentem, tamen ut Campanos ex Samnio peteret, moverunt monitos, ut etiam atque etiam promissa rebus adfirmarent, jussosque cum pluribus et aliquibus principum redire ad se dimisit. Ipse imperat duci ut se in agrum Casinatem ducat, edoctus a peritis regionum, si eum saltum occupasset, exitum Romano ad opem ferendam sociis interclusurum. Sed Punicum abhorrens ab Latino nomine, Casilinum pro Casino dux ut acciperet, fecit, aversusque ab suo itinere per Allifanum Calatinumque et Calenum agrum in campum Stellatem descendit. Ubi cum montibus fluminibusque clausam regionem circumspexisset, vocatum ducem percunctatur, ubi terrarum esset. Cum is Casilini eo die mansurum eum dixisset, tum demum cognitus est error, et Casinum longe inde alia regione esse, virgisque cæso duce, et ad reliquorum terrorem in crucem sublato, castris communitis, Maharhalem cum equitibus in agrum Falernum prædatum dimisit. Usque ad aquas Sinuessanas populatio ea pervenit: ingentem cladem, fugam tamen terroremque latius Numidæ fecerunt: nec tamen is terror, cum omnia bello flagrarent, fide socios dimovit, videlicet quia justo et moderato regebantur imperio, nec abnuebant, quod unum vinculum fidei est, melioribus parere.

66

66

XIV. Ut vero, postquam ad Vulturnum flumen castra sunt posita, exurebatur amoenissimus Italiæ ager, villæque passim incendiis fumabant, per juga Massici montis Fabio ducente, tum prope de integro seditio accensa. Quieti fuerant enim per paucos dies, quia, cum celerius solito ductum agmen esset, festinari ad prohibendam populationibus Campaniam crediderant : ut vero in extrema juga Massici montis ventum est, hostes sub oculis erant, Falerni agri colonorumque Sinuessæ tecta urentes, nec ulla erat mentio pugnæ, spectatumne huc" inquit Minucius ad rem fruendam oculis-sociorum cædes et incendia "venimus? Nec si nullius alterius nos, ne civium quidem "horum pudet, quos Sinuessam colonos patres nostri miserunt, "ut ab Samnite hoste tuta hæc ora esset, quam nunc non " vicinus Samnitis urit sed Poenus advena, ab extremis orbis "terrarum terminis nostra cunctatione et socordia jam huc "progressus? Tantum, pro! degeneramus a patribus nostris "ut, præter quam oram illi suam Punicas vagari classes dedecus "esse imperii sui duxerint, eam nunc plenam hostium Numidarumque ac Maurorum jam factam videamus? Qui modo "Saguntum oppugnari indignando, non homines tantum sed "fœdera et deos ciebamus, scandentem monia Romanæ coloniæ "et Hannibalem læti spectamus. Fumus ex incendiis villarum agrorumque in oculos atque ora venit; strepunt aures clamo

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

"ribus plorantium sociorum, sæpius nos quam deorum invocan"tium opem: nos hic pecorum modo per æstivos saltus "deviasque calles exercitum ducimus conditi nubibus silvisque. "Si hoc modo peragrando cacumina saltusque M. Furius recipere a Gallis urbem voluisset, quo hic novus Camillus, nobis "dictator unicus in rebus adfectis quæsitus, Italiam ab Hanni"bale recuperare parat, Gallorum Roma esset: quam vereor ne, "sic cunctantibus nobis, Hannibali ac Pœnis toties servaverint majores nostri. Sed vir ac vere Romanus, quo die dictatorem "eum ex auctoritate patrum jussuque populi dictum, Veios "adlatum est, cum esset satis altum Janiculum, ubi sedens prospectaret hostem, descendit in æquum, atque illo ipso die, "media in urbe, qua nunc busta Gallica sunt, et postero die "citra Gabios cecidit Gallorum legiones. Quid? post multos annos, cum ad Furculas Caudinas ab Samnite hoste sub jugum missi sumus, utrum tandem L. Papirius Cursor juga "Samni perlustrando, an Luceriam premendo obsidendoque, et "lacessendo victorem hostem, depulsum ab Romanis cervicibus "jugum superbo Samniti inposuit? Modo C. Lutatio quæ "alia res quam celeritas victoriam dedit, quod postero die quam "hostem vidit, classem gravem commeatibus, inpeditam suomet ipsam instrumento atque apparatu, oppressit? Stultitia est "sedendo aut votis debellari credere posse: armari copias oportet et deducendas in æquum, et vir cum viro congrediaris : "audendo atque agendo res Romana crevit, non iis segnibus consiliis, quæ timidi cauta vocant." Hæc velut contionanti Minucio circumfundebatur tribunorum equitumque Romanorum multitudo; et ad aures quoque militum dicta ferocia evolvebantur, ac, si militaris suffragii res esset, haud dubie ferebant Minucium Fabio duci prælaturos.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

XV. Fabius pariter inter suos haud minus quam in hostes intentus, prius ab aliis invictum animum præstat. Quamquam probe scit non in castris modo suis sed jam etiam Romæ infamem suam cunctationem esse, obstinatus tamen tenore eodem consiliorum æstatis reliquum extraxit, ut Hannibal, destitutus ab spe summa ope petiti certaminis, jam hibernis locum circumspectaret, quia ea regio præsentis erat copiæ, non perpetuæ, arbusta vineæque, et consita omnia magis amoenis quam necessariis fructibus. Hæc per exploratores relata Fabio. Cum satis sciret per easdem angustias, quibus intraverat Falernum agrum, rediturum, Calliculam montem et Casilinum occupat modicis præsidiis, quæ urbs Vulturno flumine dirempta Falernum a Campano agro dividit: ipse jugis iisdem exercitum reducit, misso exploratum cum quadringentis equitibus sociorum

« PreviousContinue »