Page images
PDF
EPUB

EXCUDEBAT FIRMINUS DIDOT,

REGIS ET GALLICARUM ACADEMIARUM TYPOGRAPHUS.

HISTORIE NATURALIS

LIBRI XXXVII

CUM SELECTIS COMMENTARIIS J. HARDUINI AC RECENTIORUM INTERPRETUM
NOVISQUE ADNOTATIONIBUS

[merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small][merged small][merged small][merged small]
[blocks in formation]

DE NOVA C. PLINII EDITIONE

AD LECTOREM BENEVOLUM

NICOLAUS ELIGIUS LEMAIRE,

PLINIANI operis rursus in lucem edendi, perpetuisque commentationibus adornandi, arduum sane et audax consilium erat, præsertim intra modici temporis angustias, quas instituti mei ratio lectorumque voluntas mihi circumscribit. Itaque quum nec vires, nec otium unius hominis huic labori sufficere possent, ac nemo se tanti vadimonii sponsorem desideranti mihi præstaret, nimiæ provinciæ onus inter plures dividi oportuit. Viri litterarum amantes, antiquitatis curiosi, rerum naturalium periti, operam suam contulerunt: qurus tamen ut una præesset ratio et commune institutum, ut omnia vasti corporis membra in eamdem formam corent, neve partium discordia totius rei summa laboraret, singulari cura videbatur esse præcavendum.

Hæc igitur inter me et illos qui se proposito meo volentes adjunxerunt, prævia quasi stipulatione et quodam societatis ineundæ fœdere decreta sunt: Harduini textum, plerumque optimum, nisi quum paucissimis in locis melior aliqua lectio e codicibus oriretur, incorrupta manu expressum proponere; varias cæterarum editionum lectiones, et utramque veterem ac novam capitum divisionem

simul exhibere; Harduini commentarium pæne integrum servare, falsis tantum superfluisve rejectis; cæterorum interpretum notas, si qui præsertim meliores aut recentiores exstiterunt, Gronovii, Rezzonici, Broterii, Durandi, Falconeti, aliorum, non avara quidem, sed nec prodiga manu excerptas, præsertim quum Harduino aliquid derogarent, adjicere; quæ ad textum intelligendum desiderarentur, omnia aut undequaque petitis auxiliis, aut ex novis conjecturis supplere; Plinii errores, sæpius ævi sui tenebris imputandos, hodiernæ scientiæ face collustrare; rursus ipsum, ubi falso erroris arguitur, novarum observationum patrocinio tutari; facere denique, id quod in omnibus hujus nostræ Collectionis partibus tentatum est, ut nova editio quum præteritarum omnium gerere vicem, tum nullius plenioris desiderium posset relinquere.

Hoc enim mihi semper ob oculos, hoc in mente et in animo fuit: qua professione abunde refelli puto nonnullorum criminationes, qui opera quædam a nobis edita commentationibus et excursibus in nimium excrevisse queruntur; non satis attendentes, illos præsertim libros, Virgilii dico et Taciti, omnium doctorum adnotationibus conjecturisque maxime fuisse obvios, et in tanta commentariorum silva, quos omnino præterire non licebat, multo plura fuisse a nobis neglecta quam electa.

Quoniam tamen, quo propius ad metam accedimus, eo magis properamus, otium post laborem anhelantes; curabimus ut materiam frustra se diffundentem arctiores intra limites coerceamus, neque semper quantum res feret exspatiemur; et magna spes animum subit, editionem nostram Plinii, Franziana illa feliciorem, infinito plura lectu digna intra voluminum minorem vel certe non ma

« PreviousContinue »