Page images
PDF
EPUB

CAII PLINII SECUNDI

HISTORIÆ NATURALIS

LIBRI XXXVII

EXCUDEBAT FIRMINUS DIDOT,

REGIS ET GALLICARUM ACADEMIARUM TYPOGRAPHUS.

HISTORIÆ NATURALIS

LIBRI XXXVII

CUM SELECTIS COMMENTARIIS J. HARDUINI AC RECENTIORUM INTERPRETUM
NOVISQUE ADNOTATIONIBUS

[merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

LENOV

NEW YORK

DE NOVA C. PLINII EDITIONE

AD LECTOREM BENEVOLUM

NICOLAUS ELIGIUS LEMAIRE.

PLINIANI

LINIANI operis rursus in lucem edendi, perpetuisque commentationibus adornandi, arduum sane et audax consilium erat, præsertim intra modici temporis angustias, quas instituti mei ratio lectorumque voluntas mihi circumscribit. Itaque quum nec vires, nec otium unius hominis huic labori sufficere possent, ac nemo se tanti vadimonii sponsorem desideranti mihi præstaret, nimiæ provinciæ onus inter plures dividi oportuit. Viri litterarum amantes, antiquitatis curiosi, rerum naturalium periti, operam suam contulerunt: quibus tamen ut una præesset ratio et commune institutum, ut omnia vasti corporis membra in eamdem formam coirent, neve partium discordia totius rei summa laboraret, singulari cura videbatur esse præcavendum.

Hæc igitur inter me et illos qui se proposito meo volentes adjunxerunt, prævia quasi stipulatione et quodam societatis ineundæ fœdere decreta sunt: Harduini textum, plerumque optimum, nisi quum paucissimis in locis melior aliqua lectio e codicibus oriretur, incorrupta manu expressum proponere; varias cæterarum editionum lectiones, et utramque veterem ac novam capitum divisionem

« PreviousContinue »