Page images
PDF
EPUB

CALIFORNIA

TITI LIVI

AB URBE CONDITA

LIBRI XXI et XXII.

K POTREBĚ ŠKOLNÍ

VYDAL

ROBERT NOVÁ K.

DRUHÉ VYDÁNÍ.

V PRAZE.

NÁKLADEM J. OTTY.

1911.

VEŠKERÁ PRÁVA VYHRAZENA.

TISKEM MULLER & SPOL. V TURNOVĚ,

[blocks in formation]

In parte operis mei licet mihi praefari, quod in principio 1 summae totius professi plerique sunt rerum scriptores, bellum maxime omnium memorabile, quae umquam gesta sint, me scripturum, quod Hannibale duce Carthaginienses cum populo Romano gessere. nam neque validiores opibus ullae inter se 2 civitates gentesque contulerunt arma, neque his ipsis tantum. umquam virium aut roboris fuit, et haud ignotas belli artes inter sese, sed expertas primo Punico conferebant bello, et adeo varia fortuna belli ancepsque Mars fuit, ut propius periculum fuerint, qui vicerunt. odiis etiam prope maioribus certarunt quam viri- 3 bus, Romanis indignantibus, quod victoribus victi ultro inferrent arma, Poenis, quod superbe avareque crederent imperitatum victis esse. fama est etiam Hannibalem annorum ferme 4 novem pueriliter blandientem patri Hamilcari, ut duceretur in Hispaniam, cum perfecto Africo bello exercitum eo traiecturus sacrificaret, altaribus admotum tactis sacris iure iurando adactum se, cum primum posset, hostem fore populo Romano. ange- 5 bant ingentis spiritus virum Sicilia Sardiniaque amissae; nam et Siciliam nimis celeri desperatione rerum concessam, et Sardiniam inter motum Africae fraude Romanorum stipendio etiam insuper inposito interceptam. his anxius curis ita se Africo bello, 2 quod fuit sub recentem Romanam pacem, per quinque annos, ita deinde novem annis in Hispania augendo Punico imperio 2 gessit, ut appareret maius eum, quam quod gereret, agitare in

T-Liv. XXIX XII. Ed. II.

584437

1

2

3

TITT LIVI

animo bellum, et, si diutius vixisset, Hamilcare duce Poenos arma Italiae inlaturos fuisse, quae Hannibalis ductu intulerunt.

Mors Hamilcaris peropportuna et pueritia Hannibalis distulerunt bellum. medius Hasdrubal inter patrem ac filium octo ferme annos imperium obtinuit, flore aetatis, uti ferunt, primo Hamilcari conciliatus, gener inde ob aliam indolem profecto animi adscitus 4 et, quia gener erat, factionis Barcinae opibus, quae apud milites plebemque plus quam modicae erant, haud sane voluntate prin5 cipum in imperio positus. is plura consilio quam vi gerens hospitiis magis regulorum conciliandisque per amicitiam principum novis gentibus quam bello aut armis rem Carthaginiensem 6 auxit. ceterum nihilo ei pax tutior fuit; barbarus eum quidam palam ob iram interfecti ab eo domini obtruncat; conprensusque ab circumstantibus haud alio, quam si evasisset, vultu, tormentis quoque cum laceraretur, eo fuit habitu oris, ut superante 7 laetitia dolores ridentis etiam speciem praebuerit. cum hoc Hasdrubale, quia mirae artis in sollicitandis gentibus imperioque suo iungendis fuerat, foedus renovaverat populus Romanus, ut finis utriusque imperii esset amnis Hiberus, Saguntinisque mediis inter imperia duorum populorum libertas servaretur.

3

In Hasdrubalis locum haud dubia res fuit quin Hannibal successurus esset; nam praerogativam militarem, qua extemplo iuvenis in praetorium delatus imperatorque ingenti omnium clamore atque adsensu appellatus erat, favor plebis sequebatur. 2 hunc vixdum puberem Hasdrubal litteris ad se accersierat, actaque res etiam in senatu fuerat. Barcinis nitentibus, ut adsue3 sceret militiae Hannibal atque in paternas succederet opes, Hanno, alterius factionis princeps, et aecum postulare videtur' inquit 'Hasdrubal, et ego tamen non censeo, quod petit, tribu4 endum'. cum admiratione tam ancipitis sententiae in se omnes convertisset, 'florem aetatis' inquit 'Hasdrubal, quem ipse patri Hannibalis fruendum praebuit, iusto iure eum a filio repeti censet; nos tamen minime decet iuventutem nostram pro mili5 tari rudimento adsuefacere libidini praetorum an hoc timemus, ne Hamilcaris filius nimis sero imperia immodica et regni paterni speciem videat, et, cuius regis genero hereditarii

sint relicti exercitus nostri, eius filio parum mature serviamus? ego istum iuvenem domi tenendum sub legibus, sub magistrati- 6 bus docendum vivere aequo iure cum ceteris censeo, ne quando parvus hic ignis incendium ingens exsuscitet'. pauci ac ferme 4 optimus quisque Hannoni adsentiebantur; sed, ut plerumque fit, maior pars meliorem vicit.

Missus Hannibal in Hispaniam primo statim adventu omnem exercitum in se convertit: Hamilcarem iuvenem redditum sibi 2 veteres milites credere; eundem vigorem in vultu vimque in oculis, habitum oris lineamentaque intueri. dein brevi effecit, ut pater in se minimum momentum ad favorem conciliandum esset. numquam ingenium idem ad res diversissimas, parendum 3 atque imperandum, habilius fuit. itaque haud facile discerneres, utrum imperatori an exercitui carior esset; neque Hasdrubal 4 alium quemquam praeficere malle, ubi quid fortiter ac strenue agendum esset, neque milites alio duce plus confidere aut audere. plurimum audaciae ad pericula capessenda, plurimum 5 consilii inter ipsa pericula erat. nullo labore aut corpus fatigari aut animus vinci poterat. caloris ac frigoris patientia par; cibi 6 potionisque desiderio naturali, non voluptate modus finitus; vigiliarum somnique nec die nec nocte discriminata tempora; id 7 quod gerendis rebus superesset quieti datum; ea neque molli strato neque silentio accersita; multi saepe militari sagulo opertum humi iacentem inter custodias stationesque militum conspexerunt. vestitus nihil inter aequales excellens; arma atque 8 equi conspiciebantur. equitum peditumque idem longe primus erat; princeps in proelium ibat, ultimus conserto proelio excedebat. has tantas viri virtutes ingentia vitia aequabant: inhu- 9 mana crudelitas, perfidia plus quam Punica, nihil veri, nihil sancti, nullus deum metus, nullum ius iurandum, nulla religio. cum hac indole virtutum atque vitiorum triennio sub Hasdru- 10 bale imperatore meruit nulla re, quae agenda videndaque magno futuro duci esset, praetermissa.

Ceterum ex quo die dux est declaratus, velut Italia ei 5 provincia decreta bellumque Romanum mandatum esset, nihil 2 prolatandum ratus, ne se quoque, ut patrem Hamilcarem, deinde

« PreviousContinue »